[1] Quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub
regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemuirisque ac tribunis consularibus
gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum uetustate nimia
obscuras uelut quae magno ex interuallo loci uix cernuntur, tum quid rarae per eadem
tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si
quae in commentariis pontificum aliisque publicis priuatisque erant monumentis, incensa
urbe pleraeque interiere. Clariora deinceps certioraque ab secunda origine uelut ab stirpibus
laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur. Ceterum primo quo
adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se
dictatura nisi anno circumacto passi sunt. Comitia in insequentem annum tribunos habere
quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit. Cum ciuitas in
opere ac labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum
magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos--ad
quos missus erat orator--contra ius gentium pugnasset; cui iudicio eum mors, adeo
opportuna ut uoluntariam magna pars crederet, subtraxit. Interregnum initum: P. Cornelius
Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus [iterum]. Is tribunos militum consulari
potestate creat L. Ualerium Publicolam iterum L. Uerginium P. Cornelium A. Manlium L.
Aemilium L. Postumium. Hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re
prius quam de religionibus senatum consuluere. In primis foedera ac leges--erant autem eae
duodecim tabulae et quaedam regiae leges--conquiri, quae comparerent, iusserunt; alia ex
eis edita etiam in uolgus: quae autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut religione
obstrictos haberent multitudinis animos suppressa. Tum de diebus religiosis agitari
coeptum, diemque a. D. XV Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram
Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade
Alliensem appellarunt, + insignemque rei nullius publice priuatimque agendae + fecerunt.
Quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inuenta
pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus
rebus diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem
religio esset, traditum putant.
[2] Nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu rei
publicae secum agitare. Hinc Uolsci, ueteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum
arma ceperant: hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad
fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant. Nouus quoque terror accesserat defectione
Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope
centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. Itaque cum tanti undique
terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu
etiam inter socios nomen Romanum laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem
publicam cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camillum. Is dictator C.
Seruilium Ahalam magistrum equitum dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita
ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba sua iuratos centuriaret.
Exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: partem unam in agro Ueiente Etruriae
opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit; tribuni militum his A. Manlius, illis quia
aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos
duxit nec procul a Lanuuio--ad Mecium is locus dicitur--castra oppugnare est adortus.
Quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent,
ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut uallo se ipsi,
uallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. Quod ubi
animaduertit Camillus, ignem in obiectam saepem coici iussit; et forte erat uis magna uenti
uersa in hostem; itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in castra tendentibus
uapore etiam ac fumo crepituque uiridis materiae flagrantis ita consternauit hostes, ut minor
moles superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum Romanis fuerit quam
transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat. Fusis hostibus caesisque cum castra
impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce,
eo militi gratiorem. Persecutus deinde fugientes cum omnem Uolscum agrum depopulatus
esset, ad deditionem Uolscos septuagesimo demum anno subegit. Uictor ex Uolscis in
Aequos transiit et ipsos bellum molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra
modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
[3] Cum in ea parte in qua caput rei Romanae Camillus erat ea fortuna
esset, aliam in partem terror ingens ingruerat: Etruria prope omnis armata Sutrium, socios
populi Romani, obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum
adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret. Cuius
spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum
opere, uigiliis, uolneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus
tradita inermis cum singulis emissa uestimentis miserabili agmine penates relinqueret, eo
forte tempore Camillus cum exercitu Romano interuenit. Cui cum se maesta turba ad pedes
prouoluisset principumque orationem necessitate ultima expressam fletus mulierum ac
puerorum qui exsilii comites trahebantur excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit:
Etruscis se luctum lacrimasque ferre. Sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere
modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet. Ita expedito exercitu profectus ad
Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis inuenit, nullam stationem
ante moenia, patentes portas, uictorem uagum praedam ex hostium tectis egerentem. Iterum
igitur eodem die Sutrium capitur; uictores Etrusci passim trucidantur ab nouo hoste, neque
se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium. Cum pro se quisque
tenderent ad portas, si qua forte se in agros eicere possent, clausas--id enim primum
dictator imperauerat--portas inueniunt. Inde alii arma capere, alii, quos forte armatos
tumultus occupauerat, conuocare suos ut proelium inirent; quod accensum ab desperatione
hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec
praeter armatos quemquam uiolari. Tum etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad
decertandum fuerant, postquam data spes uitae est, iactare passim arma inermesque, quod
tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. Magna multitudo in custodias diuisa; oppidum ante
noctem redditum Sutrinis inuiolatum integrumque ab omni clade belli, quia non ui captum
sed traditum per condiciones fuerat.
[4] Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum uictor.
Longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum
aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae
aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella
constat ante pedes Iunonis positas fuisse. Eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium
Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his nouis
ciuibus adsignatus. Reuocati quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi
Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contulerant. Et primo fremitus fuit
aspernantium imperium; dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset
Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque, oboedientes fecit; et Roma
cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas
adiuuante et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis priuatis--admonebat enim
desiderium usus--festinantibus ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit. Exitu
anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita. Creati T. Quinctius Cincinnatus
Q. Seruilius Fidenas quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius Tricipitinus
Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in Aequos, non ad bellum--uictos namque se
fatebantur--sed ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relinqueretur
uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem; ibi oppida Etruscorum Cortuosa et
Contenebra ui capta. Ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo clamore
atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est. Contenebra paucos dies
oppugnationem sustinuit, laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos. Cum
in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos
eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem locusque
inuadendi urbem Romanis datus est. Publicari praedam tribunis placebat; sed imperium
quam consilium segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per inuidiam
adimi poterat. Eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque
saxo quadrato substructum est, opus uel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
[5] Iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata contiones suas
frequentare legibus agrariis conabantur. Ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum
post accisas a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae. Criminabantur multo
eum infestiorem agrum ab nobilitate esse quam a Uolscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad
uires et arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles homines in possessionem agri publici
grassari nec, nisi antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi fore. Haud magno
opere plebem mouerunt et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem
exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum uires non essent. In
ciuitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut
renouarentur auspicia res ad interregnum rediit. Interreges deinceps M. Manlius Capitolinus
Ser. Sulpicius Camerinus L. Ualerius Potitus; hic demum tribunorum militum consulari
potestate comitia habuit. L. Papirium Cn. + Sergium L. Aemilium iterum Licinium +
Menenium L. Ualerium Publicolam tertium creat; ii ex interregno magistratum occepere. Eo
anno aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio duumuiro sacris faciendis.
Tribus quattuor ex nouis ciuibus additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque
uiginti quinque tribuum numerum expleuere.
[6] De agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad
frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat. Et de Latino
Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata
est. Res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi quinque,
Ser. Cornelius Maluginensis Q. Seruilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L.
Horatius Puluillus P. Ualerius. Principio anni auersae curae hominum sunt a bello Etrusco,
quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem attulit Antiates in armis
esse Latinorumque populos iuuentutem suam summisisse ad id bellum, eo abnuentes
publicum fuisse consilium quod non prohibitos tantummodo uoluntarios dicerent militare
ubi uellent. Desierant iam ulla contemni bella. Itaque senatus dis agere gratias quod
Camillus in magistratu esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus esset; et
collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, in uiro uno esse
sibique destinatum in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam de maiestate
sua detractum credere quod maiestati eius uiri concessissent. Conlaudatis ab senatu tribunis
et ipse Camillus confusus animo gratias egit. Ingens inde ait onus a populo Romano sibi,
qui se [dictatorem] iam quartum creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius
ordinis], maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi; itaque si quid laboris
uigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu
ciuitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. Quod ad bellum atque
Antiates attineat, plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi, sic nihil
contemnendi auctorem esse. Circumsederi urbem Romanam ab inuidia et odio finitimorum;
itaque et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse. 'Te' inquit, 'P.
Ualeri, socium imperii consiliique legiones mecum aduersus Antiatem hostem ducere
placet; te, Q. Seruili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, intentum siue
Etruria se interim, ut nuper, siue noua haec cura, Latini atque Hernici mouerint; pro certo
habeo ita rem gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est. Tertius
exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque
praesidio sit. L. Horatius arma, tela, frumentum, quaeque alia [belli] tempora poscent
prouideat. Te, Ser. Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum,
comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum, collegae facimus.' Cunctis in partes
muneris sui benigne pollicentibus operam Ualerius, socius imperii lectus, adiecit M.
Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; proinde, quam opinionem
de unico imperatore, eam spem de bello haberent. Se uero bene sperare patres et de bello et
de pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec dictatore unquam opus fore rei
publicae, si tales uiros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque
imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se
trahentes.
[7] Iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad Satricum
profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem Antiates ex noua subole lectam sed
ingentem Latinorum Hernicorumque [uim] conciuerant ex integerrimis diutina pace
populis. Itaque nouus hostis ueteri adiunctus commouit animos militis Romani. Quod ubi
aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas militum mentes esse,
segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin uoces
quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam
multitudinem, nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obuersus in
aciem ordines interequitans: 'Quae tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem
an me an uos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriaeque
uestrae? uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque captos et in capta patria Gallorum
legiones caesas taceam, modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis Uolscis
et Aequis et ex Etruria egistis. An me, quod non dictator uobis sed tribunus signum dedi,
non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me nihil
praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne
exsilium quidem ademit. Iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum
adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum belli exspectemus. Simul
concurreritis, quod quisque didicit ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'
[8] Dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu
arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clamitans, 'signum.' Quod ubi uidere, ipsum
Camillum, iam ad munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, procurrunt
pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes. Emissum
etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos
antesignanos; ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed
etiam ad subsidiarios perlatum. Nec uis tantum militum mouebat, excitata praesentia ducis,
sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species; ita
quocumque se intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. Maxime id euidens fuit,
cum in laeuum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus
conspectu suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem. Iam inclinata res erat,
sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso
militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis uictoriam quam
proelium diremit. Signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum;
Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti
euentus; Uolsci ubi se desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant, relictis castris
moenibus Satrici se includunt; quos primo Camillus uallo circumdare et aggere atque
operibus oppugnare est adortus. Quae postquam nulla eruptione impediri uidet, minus esse
animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae spei uictoriam exspectaret, cohortatus milites
ne tamquam Ueios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, uictoriam in manibus
esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Uolsci
abiectis armis sese dediderunt.
[9] Ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput
Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli. Sed magno apparatu tormentis machinisque
tam ualida quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est
profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. Inter sermonem eius--credo rem
Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse--legati ab Nepete ac Sutrio auxilium
aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem esse ferendi auxilii memorantes.
Eo uim Camilli ab Antio fortuna auertit. Namque cum ea loca opposita Etruriae et uelut
claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid noui molirentur et Romanis
reciperandi tuendique cura erat. Igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio
bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur.
Quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, nihil
recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque
successores Ualerio in Uolscos missi. Profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem
oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre
oppidanos uim hostium ab se arcentes. Cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen
celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad
opem ferendam dedit. Itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis
copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse
quam ut auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse
spatium intrandi sine certamine moenia haberet. Quod simul utrimque factum esset
ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari et intra moenia esse
hostem [ut] uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.
Magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis intra moenia
caesi, Ualeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum
ademit, finem caedendi fecere. Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus,
quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.
[10] Uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum
quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum prodente ciuitatem facta erat
deditio; mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam
implorassent ab Romanis ipsi praestarent. Unde cum responsum allatum esset nihil suae
potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri
terror est oppidanis admotus; deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior
erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis
scalae admotae et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum ut
arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi.
Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res
oppidumque cum praesidio relictum. Ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis uictorem
exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. Eodem anno ab Latinis
Hernicisque res repetitae quaesitumque cur per eos annos militem ex instituto non
dedissent. Responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec
consilium fuisse quod suae iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint; eos tamen ipsos
praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem esse; militis autem non dati
causam terrorem assiduum a Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super
alia aliis bellis exhauriri nequisse. Quae relata patribus magis tempus quam causam non uisa
belli habere.
[11] Insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. Et L. Quinctiis
Capitolinis L. Papirio Cursore [iterum C. Sergio] iterum tribunis consulari potestate, graue
bellum foris, grauior domi seditio exorta, bellum ab Uolscis adiuncta Latinorum atque
Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis uiro et inclitae
famae, M. Manlio Capitolino. Qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni inuideret
eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in
magistratibus, solum apud exercitus esse; tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos
non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si quis uere aestimare uelit, a M.
Furio reciperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque
arx seruata esset; et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos
adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars uirilis apud
omnes milites sit qui simul uicerint: suae uictoriae neminem omnium mortalium socium
esse. His opinionibus inflato animo, ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et impotens,
postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes animaduertit,
primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia
communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura non consilio ferri
famaeque magnae malle quam bonae esse. Et non contentus agrariis legibus, quae materia
semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe aeris alieni
stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis
corpus liberum territent. Et erat aeris alieni magna uis re damnosissima etiam diuitibus,
aedificando, contracta. Bellum itaque Uolscum, graue per se, oneratum Latinorum atque
Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut maior potestas quaereretur; sed noua
consilia Manli magis compulere senatum ad dictatorem creandum. Creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum.
[12] Dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Uolscis exercitum indictum audierat, pergit.--non dubito praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint milites. quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectanti esse potest, auctor sim? simile ueri est aut interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia Romana ab solitudine uindicant. ingens certe, quod inter omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit; ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensium quidam et coloni etiam a Uelitris Romani.- dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit. 'nostra uictoria est, milites' inquit, 'si quid di uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili gradu impetum hostium excipere. ubi illi uana iniecerint missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum adiuuent deos qui secundis auibus in proelium miserint. tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna fefellit ducem.
[13] Multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere omisit; clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit. impulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat, terga uertunt. instare Romanus; et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum interim multitudini darent: satis esse missilibus ac terrore impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset. fugae sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est. pars maxima captiuorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuentutis inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes adiutos. Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi haud perplexe indicauere.
[14] Dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda erant. centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua accurrit et manum iniecit; uociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius uiri fortunaque, 'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem ac uincula duci uideam.' inde rem creditori palam populo soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant. acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: se militantem, se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera; omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id cum uno homine esse. his uocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res. fundum in Ueienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, 'ne quem uestrum' inquit, 'Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur. ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni criminum in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera an uana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam auertant; ea res si palam fiat, exsolui plebem aere alieno posse. quae ubi obiecta spes est, enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum ad redimendam ciuitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse. itaque exsequebantur quaerendo ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo uersae erant omnium curae apparebatque nec ueri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
[15] Ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem uenit. postero die senatu habito, cum satis periclitatus uoluntates hominum discedere senatum ab se uetuisset, stipatus ea multitudine sella in comitio posita uiatorem ad M. Manlium misit; qui dictatoris iussu uocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal uenit. hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, uelut in acie constiterant. tum dictator silentio facto, 'utinam' inquit, 'mihi patribusque Romanis ita de ceteris rebus cum plebe conueniat, quemadmodum, quod ad te attinet eamque rem quam de te sum quaesiturus conuenturum satis confido. spem factam a te ciuitati uideo fide incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores patrum occultent, creditum solui posse. cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina euoluas. quod nisi facis, siue ut et ipse in parte praedae sis siue quia uanum indicium est, in uincla te duci iubebo nec diutius patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.' ad ea Manlius nec se fefellisse ait non aduersus Uolscos, totiens hostes quotiens patribus expediat, nec aduersus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed aduersus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse; iam omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri; iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum aduersus plebem; iam sibi ex fauore multitudinis crimen et perniciem quaeri. 'offendit' inquit, 'te, A. Corneli, uosque, patres conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli uestris beneficiis, intercedendo, eximendo de neruo ciues uestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo quod afluit opibus uestris sustinendo necessitates aliorum? sed quid ego uos de uestro impendatis hortor? sortem reliquam ferte: de capite deducite quod usuris pernumeratum est; iam nihilo mea turba quam ullius conspectior erit. at enim quid ita solus ego ciuium curam ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras quid ita solus Capitolium arcemque seruauerim. et tum uniuersis quam potui opem tuli et nunc singulis feram. nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis quod scitis? cur quod in sinu uestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus subest? quo magis argui praestigias iubetis uestras, eo plus uereor ne abstuleritis obseruantibus etiam oculos. itaque non ego uobis ut indicem praedas uestras, sed uos id cogendi estis ut in medium proferatis.'
[16] Cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere uerum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque uani furti inuidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in uincla duci iussit. arreptus a uiatore 'Iuppiter' inquit, 'optime maxime Iunoque regina ac Minerua ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque incolitis, sicine uestrum militem ac praesidem sinitis uexari ab inimicis? haec dextra, qua Gallos fudi a delubris uestris, iam in uinclis et catenis erit?' nullius nec oculi nec aures indignitatem ferebant; sed inuicta sibi quaedam patientissima iusti imperii ciuitas fecerat, nec aduersus dictatoriam uim aut tribuni plebis aut ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant. coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis uestem mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse, obuersatamque uestibulo carceris maestam turbam. dictator de Uolscis triumphauit, inuidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit; quippe domi non militiae partum eum actumque de ciue non de hoste fremebant: unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus. iamque haud procul seditione res erat; cuius leniendae causa postulante nullo largitor uoluntarius repente senatus factus Satricum coloniam duo milia ciuium Romanorum deduci iussit. bina iugera et semisses agri adsignati; quod cum et paruum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio. et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberauerat hominum.
[17] Audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis; saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii poenam uincula fuisse? non obuersatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue erepto ex hostium manibus uidissent? selibrisne farris gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse? iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed dux seditioni datus est. per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent. non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.
[18] Recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Ualerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum. cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi: patribus, ne quo externo terrore auocarentur animi ab sanandis domesticis malis. igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat. et Manlius aduocata domum plebe cum principibus nouandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat. iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et uinculorum suorum inuidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset sed ne senatus quidem sustinere potuisset. his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos. 'quousque tandem ignorabitis uires uestras, quas natura ne beluas quidem ignorare uoluit? numerate saltem quot ipsi sitis, quot aduersarios habeatis. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc aduersus unum hostem eritis. si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem uos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. ostendite modo bellum; pacem habebitis. uideant uos paratos ad uim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid uniuersis aut omnia singulis patienda. quousque me circumspectabitis? ego quidem nulli uestrum deero; ne fortuna mea desit uidete. ipse uindex uester, ubi uisum inimicis est, nullus repente fui, et uidistis in uincula duci uniuersi eum qui a singulis uobis uincula depuleram. quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique exspectem? bene facitis quod abominamini. di prohibebunt haec; sed nunquam propter me de caelo descendent; uobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut uos a barbaris hostibus, a superbis defenderem ciuibus. tam paruus animus tanti populi est ut semper uobis auxilium aduersus inimicos satis sit nec ullum, nisi quatenus imperari uobis sinatis, certamen aduersus patres noritis? nec hoc natura insitum uobis est, sed usu possidemini. cur enim aduersus externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem. tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis obtinuistis, seu ui seu fortuna uestra. tempus est etiam maiora conari. experimini modo et uestram felicitatem et me, ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis. solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici. ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit: uos si quo insigni magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae uoltis.' inde de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum quibus nec quem ad finem consilia peruenerint, satis planum traditur.
[19] At in parte altera senatus de secessione in domum priuatam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole libertate agitat. magna pars uociferantur Seruilio Ahala opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum. decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat. tum tribuni consulari potestate tribunique plebi--nam et [ei], quia eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant--hi tum omnes quid opus facto sit consultant. cum praeter uim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: 'quid patrum et plebis certamen facimus, quod ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat? diem dicere ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati fauebunt suae.'
[20] Adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum uiderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto discrimine non et proximi uestem mutarent: Ap. Claudio in uincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem uirum, quod primus a patribus ad plebem defecisset. cum dies uenit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque uoces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem inuenio; nec dubito haud parua fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco fuerit. illud notandum uidetur, ut sciant homines quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed inuisa etiam reddiderit: homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine fenore expensas pecunias tulisset, quorum bona uenire, quos duci addictos prohibuisset; ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, ciuicas octo; ad hoc seruatos ex hostibus ciues [produxit], inter quos C. Seruilium magistrum equitum absentem nominatum; et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iouem deosque alios deuocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos uniuersosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales uersi de se iudicarent. in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces auertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis uero crimini locum. ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen ualuit et obstinatis animis triste iudicium inuisumque etiam iudicibus factum. sunt qui per duumuiros, qui de perduellione anquirerent creatos, auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locusque idem in uno nomine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit. adiectae mortuo notae sunt: publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret; gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius uocaretur. hunc exitum habuit uir, nisi in libera ciuitate natus esset, memorabilis. populum breui, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem uirtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam breui consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti uideri orta: uiolatum Capitolium esse sanguine seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
[21] Pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari potestate. hostes noui praeter Uolscos, uelut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti. id patres rati contemptu accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu impunita defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo. ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae creauerunt. tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt. apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias a consiliis pacis. neque in senatu solum per eos legatio impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit omnem spem pacis. de Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret.
[22] Insequenti anno Sp. et L. Papirii noui tribuni militum consulari potestate Uelitras legiones duxere, quattuor collegis Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui ex Etruria noui motus nuntiarentur--omnia enim inde suspecta erant--relictis. ad Uelitras aduersus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset. oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae. itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum; qui coniuncti Uolscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere uictoriam. eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creauere. additi collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Uolscum bellum M. Furio extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit. exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus populi restiterat; sed uegetum ingenium in uiuido pectore uigebat uirebatque integris sensibus, et ciuiles iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero quo aliquantum praestabant, opperiebantur. postquam appropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.
[23] Idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius uiri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuuandarum ratione uirium trahendo bello quaerebat. eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem sed procedere in medium campi et uallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam uirium ostentare. id aegre patiebatur Romanus miles, multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate et ingenio, tum multitudinis ex incertissimo sumentis animos spe inflatus. hic per se iam milites incitatos insuper instigabat eleuando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae, iuuenibus bella data dictitans et cum corporibus uigere et deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adueniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra uallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumue hostium uiribus sperantem? quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruentem locum? frigere ac torpere senis consilia. sed Camillo cum uitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem esse deceat pati consenescere uires? his sermonibus tota in se auerterat castra; et cum omnibus locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, 'M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat; cede unus omnibus et patere te uinci consilio ut maturius bello uincas'. ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, uigore aetatis praestantem; itaque se quod ad exercitum attineat, regere consuesse, non regi: collegae imperium se non posse impedire. dis bene iuuantibus ageret quod e re publica duceret: aetati suae se ueniam etiam petere ne in prima acie esset. quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum: id a dis immortalibus precari ne qui casus suum consilium laudabile efficiat. nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat ualidamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in euentum alieni consilii constitit.
[24] Simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit. lenis ab tergo cliuus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot ualidas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi uallo appropinquasset hostis, erumperent. Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in uictorem terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit aciem. instant Uolsci recentes qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra ignauia haec est. secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi uictorem receptura sunt'. pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in uicem totam alacri clamore peruasit aciem. neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando--ad quam rem leuiorem auctorem eum culpae societas fecerat--sed ab imperio totus ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent: 'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.' optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi. sensit ergo euentus uirtutis enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.
[25] Ubi in recensendis captiuis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque fassi publico consilio se militasse. cuius tam uicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse: castris exercituique interim, si uideatur, praesit collega. documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius uidebatur, qua data in tam praecipitem casum res publica esset; et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset, aduersae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse. introductis in senatum captiuis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit, permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem omnium L. Furium optauit; qua moderatione animi cum collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti uim Romanam arcuerunt quam armis non poterant. intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus; patentibus portis urbis togati obuiam frequentes imperatoribus processere; commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deuehitur. Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio uidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium qua quemque suorum usuum causae ferrent, nihil usquam non pauidis modo sed ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, inquirens oculis ubinam bellum fuisset; adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus uestigium ullum erat sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo uix fama belli perlata uideri posset.
[26] Uictus igitur patientia hostium senatum eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini inuenistis. ite Romam ad senatum; aestimabunt patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus quem uidebitur dabit.' postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere. dictator Tusculanus ita uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque uestris processimus. hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. pacem, quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra est--di immortales faciant--tam felix quam pia. quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'. tantum fere uerborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.
[27] Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Ualeriis--Lucio quintum, Publio tertium--[et] C. Sergio tertium Licinio~ Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Maluginense. censoribus quoque eguit annus, maxime propter incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum uideri expediebat. creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit. eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus; passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem. quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo debeatur. merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta; nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor [in] praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset --quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino consedisse nuntiabatur--interim tribunos plebis fama ea ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.
[28] Nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos uersos, occasionem rati duces eorum raptim agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est; tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est--tantus eius magistratus terror erat--simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione conuenere. dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant; similem pauorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque uocis in oculis atque auribus fore. has inanium rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci delegauerant spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta uictoriae suae; quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in repetenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium secundae aduersaeque fortunae domum perferret.
[29] His utrimque animis ad Alliam uentum est. dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique, 'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dederint. at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga uertunt consternatique et praeter castra etiam sua pauore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. sed postquam direptis ad Alliam castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt. octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Uelitras exercitus ductus; eae quoque expugnatae. tum ad caput belli Praeneste uentum. id non ui sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui captis, Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Imperatoris in Capitolium tulit. dedicatum est inter cellam Iouis ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui omnes hoc dederunt ut T. Quinctius dictator oppida nouem caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se abdicauit.
[30] Comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Uolsci prouincia sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus uelut circumuentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere. ibi dum iniquo loco sola uirtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere. ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est. quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et apparuit nescire eos uictoria et tempore uti, reuocati etiam inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Uolscis, fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis rebellarunt. eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
[31] Insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q. Seruilio iterum Licinio~ Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio. erat autem et materia et causa seditionis aes alienum; cuius noscendi gratia Sp. Seruilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti ne rem agerent bello impediti sunt; namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones Uolscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere. in qua trepidatione tantum afuit ut ciuilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo uiolentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret. eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Uolscum legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus [in] maritimam oram atque Antium, Q. Seruilius et L. Geganius laeua ad montes [et] Ecetram pergunt. neutra parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae similis quam Uolscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et uirtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis grauior. quippe a Uolscis timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut hostem ad certamen eliceret. itaque omnibus passim tectis agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
[32] Paruo interuallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio et tantum abesse spes ueteris leuandi fenoris, ut tributo nouum fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum; cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis. tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Ualerium quartum C. Ueturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios Cincinnatos. iisdem opibus obtinuere ut aduersus Latinos Uolscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent: unum ad praesidium urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad subita belli mitti posset: tertium longe ualidissimum P. Ualerius et L. Aemilius ad Satricum duxere. ubi cum aciem instructam hostium loco aequo inuenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis claram uictoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit. postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa uirtute fortunaque Latinae maxime legiones longa societate militiam Romanam edoctae restabant. sed eques immissus ordines turbauit; turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se inuexit acies, tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinauit pugna, iam intolerabilis Romana uis erat. fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque. ab Satrico nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope uestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit. prius itaque moenia intrauere hostes quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset. inde aliquot dies uastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.
[33] Seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates uicti malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace noua defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseuerandum in bello faceret. finis certaminis fuit postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta persequerentur. Latini profecti, ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt. ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant, eo erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis aduersae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam Matris Matutae templum; inde eos nec sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes procul delubris amouissent. incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in ciuitatem se dedissent. patentibus portis cum improuiso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere. haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere. clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia [Tusculi] tueri uident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pauere. aduentus Romanorum mutauerat utriusque partis animos: Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem uerterat. tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto maior ab exercitu Romano. utrimque urgentur Latini: nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt. scalis prius moenia capta, inde effracta claustra portarum; et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla uis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
[34] Quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, facultas soluendi impediretur. itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat. adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta ui ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres uiderentur. ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi Ambusti, potentis uiri cum inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad uolgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, uirga percuteret. cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem; ceterum is risus stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri uolt, paenituisse. confusam eam ex recenti morsu animi cum pater forte uidisset, percontatus 'satin salue?' auertentem causam doloris, quippe nec satis piam aduersus sororem nec admodum in uirum honorificam, elicuit comiter sciscitando, ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram honores quos apud sororem uideat. inde consilia inire cum genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
[35] Occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad eam cogitationem esse; conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent. in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent; creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset id quod superesset triennio aequis portionibus persolueretur; alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent. omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus tribunicias rogationes comparauerunt. qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. iamque frustra saepe concilio aduocato, cum pro antiquatis rogationes essent, 'bene habet' inquit Sextius; 'quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo ne iuuet uox ista ueto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.' haud inritae cecidere minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.
[36] Alia bella opportune quieuere: Ueliterni coloni gestientes otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare adorti sunt; eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo sed etiam plebem mouit. remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita; creatique tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius P. et C. Ualerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere; ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere; obsidebanturque haud paulo ui maiore Uelitrae quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere; ante noui creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Ueturius A. et M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his quidem tribunis ad Uelitras memorabile factum. in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat; et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant: Uelitris in exercitu plebis magnam partem abesse; in aduentum militum comitia differri debere, ut uniuersa plebes de suis commodis suffragium ferret. Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores patrum productos interrogando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant: auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi diuiderentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager? an placeret fenore circumuentam plebem, [ni] potius quam sortem [creditum] soluat, corpus in neruum ac supplicia dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi carcerem priuatum esse?
[37] Haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, [plebi] fecissent. contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo. non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit; nisi imperio communicato nunquam plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore. an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint? lege obtinendum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit. nec iam posse dici id quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus. numqui enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium. quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum paenituisse. consulatum superesse plebeiis; eam esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum; quippe ex illa die in plebem uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda. huius generis orationes ubi accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duumuiris sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in aduentum eius exercitus differunt qui Uelitras obsidebat.
[38] Prius circumactus est annus quam a Uelitris reducerentur legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat. tribuni militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Ueturius. principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt. dictatorem dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium uocant. cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et 'uti rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit, 'Quirites, iam uos tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator intercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio tutabor. itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis; si aduersus intercessionem tamquam captae ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa dissolui non patiar.' aduersus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum. terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit. sed re neutro inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset; sed auspiciis magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator- quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius uictus esset?--et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum; simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi uidebat, obsistere potuit aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.
[39] Inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent. nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. id aegre patres passos accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse. Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem: nonum se annum iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis. primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postremo dictatorium fulmen in se intentatum. iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere posse. quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat. proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint: sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
[40] Aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse: 'neque nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse. quorum alterum neque nego neque infitias eo--nos, ex quo adsciti sumus simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse uoluistis dici uere posset: illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse. an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam, reticere possim L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse? '"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"? sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos plebis habeamus? "ut rogationes" inquit, "nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro uos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare "bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias." "non" inquit, "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, uideas; aut omnia accipe, aut nihil fero"; ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis"? quid? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo erit qui ferat? illud si quis patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum, Quirites, ferret? nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis? at hercule sermo est minime ciuilis; quid? rogatio qualis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobis quos uelitis facere liceat." an aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit? si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare? hocine est in commune honores uocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris? "timeo" inquit, "ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uoluntate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non uoltis imponam"? quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se non suffragio creatum dicat?
[41] Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores malunt. est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra necessaria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat. omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit? de indignitate satis dictum est -etenim dignitas ad homines pertinet--: quid de religionibus atque auspiciis--quae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est--loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret? penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur; nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent. quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? eludant nunc licet religiones: "quid enim est, si pulli non pascentur, si ex cauea tardius exierint, si occecinerit auis?" parua sunt haec; sed parua ista non contemnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt; nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. uolgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit imponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est; non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur; nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur? omnium rerum causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos uelim fortunare.'
[42] Oratio Appi ad id modo ualuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur. refecti decumum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemuiris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam uia facta ad consulatum uidebatur. hac uictoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum M. Geganius P. Manlius L. Ueturius P. Ualerius sextum. cum praeter Uelitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit ciuitatem ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit. bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum cum quo prouocatus manus conseruit in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliauit, tum pugnatam. pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata. nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, uictoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa; palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga [se] longinqua tum quod passim eos simul pauor errorque distulerant, ab hoste sese tutati sunt. dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus. uixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque uictus, ut rogationes tribuniciae acciperentur; et comitia consulum aduersa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus. et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas ciuilium certaminum uenit cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno qui ius in urbe diceret ex patribus creando. ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, cum dignam eam rem senatus censeret esse meritoque id, si quando unquam alias, deum immortalium [causa libenter facturos] fore ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur, recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuuenibus se id honoris deum immortalium causa libenter facturos [ut aediles fierent]. quibus cum ab uniuersis gratiae actae essent, factum senatus consultum, ut, duumuiros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.