[1] Annus hic erit insignis noui hominis consulatu, insignis nouis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate; hos sibi patricii quaesiuere honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. Filio Camillo, aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium uiris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus. Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. Cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, uerecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari. Primo ut alternis annis ex plebe fierent conuenerat: postea promiscuum fuit. Inde L. Genucio et Q. Seruilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis uacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse; maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura tam acerba M. Furi fecit. Fuit enim uere uir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, uel desiderio ciuitatis quae capta absentis implorauit opem uel felicitate qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit; par deinde per quinque et uiginti annos--tot enim postea uixit--titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
[2] Et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et cum uis morbi nec humanis consiliis nec ope diuina leuaretur, uictis superstitione animis ludi quoque scenici, noua res bellicoso populo--nam circi modo spectaculum fuerat--inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur; ceterum parua quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes uersibus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia ister Tusco uerbo ludio uocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino uersu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. Liuius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet--id quod omnes tum erant--suorum carminum actor, dicitur, cum saepius reuocatus uocem obtudisset, uenia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis uigente motu quia nihil uocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum diuerbiaque tantum ipsorum uoci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim uerterat, iuuentus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta uersibus iactitare coepit; unde exorta quae exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt; quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa est; eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moueantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parua principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda uisa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc uix opulentis regnis tolerabilem insaniam uenerit.
[3] Nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis leuauit; quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus impedisset, id uero, uelut auersis iam dis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clauo ab dictatore fixo sedatam. Ea religione adductus senatus dictatorem claui figendi causa dici iussit; dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit. Lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi, ex qua parte Mineruae templum est. Eum clauum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerus Mineruae inuentum sit.-- Volsiniis quoque clauos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat.--M. Horatius consul ea lege templum Iouis optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne claui figendi translatum est. Intermisso deinde more digna etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia uictus dictatura abiit.
[4] Neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in dilectu, non damno modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in uincula ductis, inuisa erat, et ante omnia inuisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati, ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret. Criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuuenem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus seruile, prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria disceret uere imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam? Quia infacundior sit et lingua impromptus; quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne faciendum fuisse? Ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere si quid ex progenie sua parum prosperum sit; at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
[5] Omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam inuidiae atque criminum esse aegre passus, ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium L. Filium esse. Mox introductus --etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid noui aut consilii ad rem agendam deferre--salute accepta redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit. Procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. Pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea ui subactum se incepto destitisse. Nec, perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate auertisset. Itaque non patri modo remissa causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri--nam antea, sicut nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant--, secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu hominum iuuentam egisset.
[6] Eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur; neque eam uoraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset; id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse uellent. Tum M. Curtium, iuuenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque esset, et silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem, se deuouisse; equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine uirorum ac mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. Cura non deesset, si qua ad uerum uia inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat uetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est. Post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. In exspectatione ciuitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset, perinde ut euenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pauore fusis consul circumuentus ab insciis quem intercepissent occideretur. Quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset; potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem ualuisse? Vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur. His uocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate euentum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Seruilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
[7] Priusquam dictator legionesque nouae in Hernicos uenirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est. In Hernicos morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta. Multum ab spe adeundi ualli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere. Dictatoris deinde aduentu nouus ueteri exercitus iungitur et copiae duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum uirtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas uirtutes acuit. Neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. Omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadringenariae octo cohortes, lecta robora uirorum, scribuntur. Hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod ut duplex acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque impleuere; immunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reseruati plus sibi quam pro uirili parte adnitendum scirent; extra ordinem etiam in acie locati quo conspectior uirtus esset. Duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat; ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. Primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus Romanis impetu turbare hostium aciem. Postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti prouolant ante signa et nouam integrant pugnam; neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se obiecissent.
[8] Tunc inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. Volgus aliud armatorum, uelut delegata primoribus pugna, euentum suum in uirtute aliena ponit. Multi utrimque cadunt, plures uolnera accipiunt; tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? Quam tertiam exspectarent pugnam? Quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?--his inter se uocibus concitati clamore renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie auertunt; neque, tam uires pares quae superauerit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit. Vsque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;--diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum erat certamen.--postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inuenti; agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est. Nec Romanis incruenta uictoria fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.
[9] Insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Caluus consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuertentibus inde eis Tiburtes portas clausere. Ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem. Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum prauae cupiditati fuerit. Quaesita ea propriae familiae laus leuiorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei in uetustioribus annalibus nullam inueniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus. Eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans pontem Anienis castra habuere. Dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris indicium esset. Proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur incertis uiribus satis discerni poterat. Tum eximia corporis magnitudine in uacuum pontem Gallus processit et quantum maxima uoce potuit "quem nunc" inquit "Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit melior."
[10] Diu inter primores iuuenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen uererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent; tum T. Manlius L. Filius, qui patrem a uexatione tribunicia uindicauerat, ex statione ad dictatorem pergit; "iniussu tuo" inquit, "imperator, extra ordinem nunquam pugnauerim, non si certam uictoriam uideam: si tu permittis, uolo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit." Tum dictator "macte uirtute" inquit "ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. Perge et nomen Romanum inuictum iuuantibus dis praesta." Armant inde iuuenem aequales; pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam. Armatum adornatumque aduersus Gallum stolide laetum et--quoniam id quoque memoria dignum antiquis uisum est--linguam etiam ab inrisu exserentem producunt. Recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam uisu ac specie aestimantibus pares. Corpus alteri magnitudine eximium, uersicolori ueste pictisque et auro caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species; non cantus, non exsultatio armorumque agitatio uana sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat. Vbi constitere inter duas acies tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus uelut moles superne imminens proiecto laeua scuto in aduenientis arma hostis uanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit; Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset totoque corpore interior periculo uolneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu uentrem atque inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. Iacentis inde corpus ab omni alia uexatione intactum uno torque spoliauit, quem respersum cruore collo circumdedit suo. Defixerat pauor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab statione obuiam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt. Inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae honori fuit. Dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione eam pugnam laudibus tulit.
[11] Et hercule tanti ea ad uniuersi belli euentum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transierit. Ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes iussu populi exercitum duceret. Ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae; et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. Creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum euenisset, ludos magnos uouit. Dictator ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit. Pugnatum haud procul porta Collina est totius uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum; quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem accendebant. Magna utrimque edita caede auertitur tandem acies Gallorum. Fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis intra portas compelluntur. Egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. Et consul alter Fabius proeliis primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit. Dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret. Inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum secum acie conflixisse? Spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios caedi, recepisse se intra urbem; eam rem triumpho dignam uisam Romanis. Ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua uisuros.
[12] Itaque insequenti anno M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam uenerunt. Terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes aduenissent; conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati. Et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur; apparuitque occasione magis quam uirtute fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum sustinuere. Quin etiam bono fuisse Romanis aduentum eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam. Alius aduentus hostium fuit agris terribilior: populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea prouincia, Plautio Hernici euenere. Gallici quoque belli fama increbrescebat. Sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant annis, accepta. Quo praesidio cum fulta res Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est. Dictatorem dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum dictatori additus M. Valerius. Hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa aduersus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bellum quam parti utrique placebat fuit. Cum primo Galli tantum auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret, dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua eadem languesceret mora. His consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. Milites aegre id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare quod non iussissent per consules geri bellum: electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat. Eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros. Immiscerique militibus centuriones nec in circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo ad dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut uirtute eius dignum esset.
[13] Septimum primum pilum iam Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, uir factis nobilior. Is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, "si licet, dictator" inquit, "condemnatum se uniuersus exercitus a te ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis orauit me ut suam causam apud te agerem. Equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam noua gloria patereris. Etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam profectae postea a Veiis uirtute reciperauere. Nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra; quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster--quod aegrius patimur--exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse. Quid enim aliud esse causae credamus, cur ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? Vtcumque enim se habet res, te de nostra uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est. Sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus--quae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem suscenseat?--milites nos esse non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dignum sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos. Haec dicta sint patribus. Te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gratantes ouantesque adire." Orationem Tulli exceperunt preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.
[14] Dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat tamen facturum quod milites uellent, in se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret; nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. Illi quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. Dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. In eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est. Iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. Sollerti animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt: mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos imponit. His fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum. Ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut aduersus montes consisteret hostis, instructo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene ueris uiribus profuit. Primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.
[15] Acrius inuasere Galli dextro cornu; neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset? Vbi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros? En ipsum imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pauidi? Vera audiebant; itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. Hic primo impetus prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos auertit. Ipse dictator, post quam labantem una parte uidit aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod conuenerat dedit. Vbi inde quoque nouus clamor ortus est et tendere obliquo monte ad castra Gallorum uisi sunt, tum metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad castra ferebantur. Vbi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes siluasque uertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt; et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox caedes post sedatum proelium fuit. Nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis egit triumphum. Auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrato saeptum in Capitolio sacrauit. Eodem anno et a consulibus uario euentu bellatum; nam Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega eius incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit. Nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit. Accessit ad eam cladem et uastatio Romani agri, quam Priuernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt. Eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi uotiui, quos M. Furius dictator uouerat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est; eaque rogatione nouorum maxime hominum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam credebant.
[16] Haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario fenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius sciuit. Ad bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus iuuentus eorum militauerat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant. Ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum in agrum Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit militemque praeda impleuit. Ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem priuatam militi fauit. Priuernates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent, uocatis ad contionem militibus "castra nunc" inquit "uobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse." Signum poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium uadunt. Ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat "adspice, imperator" inquit, "quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet", piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit. Sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu auertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admouerent, in deditionem urbem acceperunt. Triumphus de Priuernatibus actus. Ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim de uicensima eorum qui manumitterentur tulit. Patres, quia ea lege haud paruum uectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt; ceterum tribuni plebis, non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis uerba, quamuis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
[17] Noui consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem compulso agros uastauit; Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. Inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbauerunt specie. Et tum quidem uelut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt; deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu uana miracula pauentes inridebant increpabantque, uertit animos repente pudor et in ea ipsa quae fugerant uelut caeci ruebant. Discusso itaque uano apparatu hostium, cum in ipsos armatos se intulissent, auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta uictores reuerterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pauorem. Concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt. Aduersus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. Id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturue. Eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit. Profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum uagos palantes oppressit; castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphauit. Quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit. Interreges deinceps Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus. In secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum populi et suffragia esse. Cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola eodemque die magistratum inierunt,
[18] Quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola]. Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt uastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius aduersus Tiburtes legiones duxit. Domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. Fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare: quin aut toto cedendum esse ut plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent. Plebes contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri, si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini, partum sit, id obtinere uniuersi non possint? Vel reges uel decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum putet. Non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes uix duces eminent. Aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse de libertate uociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta sequeretur. Consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. Creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius. In quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popilium consulem inuenio.
[19] Duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni uniuersa gens positis armis in fidem consulis uenisset. Triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis uictoria fuit. In Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; uolgus aliud trucidatum. Nec populus in eos qui missi Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi ac securi percussi. Id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum. Res bello bene gestae ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. Legatis eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem accepti. Non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. Nam etsi unciario fenore facto leuata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum admittebat. Consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola iterum. In bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati Latini ad Volscos conuertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum uenturos esse. Censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias iussit. Inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores fuisse. Itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit. Is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.
[20] Tum primum Caerites, tamquam in uerbis hostium uis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, uerus belli terror inuasit, et quam non suarum uirium ea dimicatio esset cernebant; paenitebatque populationis et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam apparare sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris ueniam. Legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogauerunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset; conuersique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac religiose cultum inuocabant: eane meritos crederet quisquam hostes repente sine causa factos? Aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua uetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, nouis corrumperent maleficiis florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam cepissent? Ne appellarent consilium, quae uis ac necessitas appellanda esset. Transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter uiam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites. Eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas. Caere, sacrarium populi Romani, deuersorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inuiolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent. Mouit populum non tam causa praesens quam uetus meritum, ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. Itaque pax populo Caeriti data indutiasque in centum annos factas in senatus consultum referri placuit. In Faliscos eodem noxios crimine uis belli conuersa est; sed hostes nusquam inuenti. Cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
[21] Extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere. Prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. Infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est. Legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus publicis erumpebant. Quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Valerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus. Inclinatis semel in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos uidebatur, leuare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt. Meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius. Qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt. Tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit. Terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit. Dictus in castris --eo enim ad consules missum senatus consultum est-- C. Iulius, cui magister equitum adiectus L. Aemilius. Ceterum foris tranquilla omnia fuere:
[22] Temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit. Duo interreges, C. Sulpicius et M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur. Creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt, ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella; cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. In quadraginta annos impetrauerunt. Ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit. Ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit; quod uidebatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant; sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni ui reciperaturi ius consularibus comitiis amissum adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes uolebat. Nec uariatum comitiis est, quin cum Manlio [Naeuio censor] Marcius crearetur. Dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium, nullo terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obseruaretur. Magister equitum dictatori additus Q. Seruilius. Nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat:
[23] M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus. Fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit; nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione graui morbo implicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum. Is impigre exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem conuenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus, quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli euentus subsidium rei publicae esset. Ipse iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem pergit; cuius ut prius nosceret uires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum castris Gallorum capere potuit, uallum ducere coepit. Gens ferox et ingenii auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen uidit et cum loci altitudine tum uallo etiam tegi Romanos, perculsos pauore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur. Ab Romanis nec opus intermissum-- triarii erant, qui muniebant--et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti armatique steterunt, proelium initum. Praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa uana, quod plerumque fit, caderent sed omnia librata ponderibus figerentur; oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in aduersum subissent, primo incerti restitere; dein, cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.
[24] Necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum degressis supererat moles. Namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem ciebat; stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie. Iamque omissa cunctando uictoria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima signa "quid stas, miles?" inquit; "non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias; in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. Propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis. Nolite exspectare dum stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in hostem." His adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt. Inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. Consul non ultra castra insecutus, quia et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit. Moram triumpho uolnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet. Dictator L. Furius Camillus dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. Ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.
[25] Prius quam inirent noui consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno fauore plebis; mussantesque inter se rogitabant num quem plebeii consulis paeniteret; simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem priuata cupiditate quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet. Annus multis uariisque motibus fuit insignis: Galli ex Albanis montibus, quia hiemis uim pati nequiuerant, per campos maritimaque loca uagi populabantur; mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naues, uictos se an uictores putarent. Inter hos longe maximus exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis quorum auxilio egerent: Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno imperio laturos arma. Inter duo simul bella externa defectione etiam sociorum senatus anxius, cum cerneret metu tenendos quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii uires consules dilectu habendo iussit: ciuili quippe standum exercitu esse, quando socialis [coetus] desereret. Vndique non urbana tantum sed etiam agresti iuuentute decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc nouum exercitum, si qua externa uis ingruat, hae uires populi Romani, quas uix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant; adeo in quae laboramus sola creuimus, diuitias luxuriamque. Inter cetera tristia eius anni consul alter Ap. Claudius in ipso belli apparatu moritur; redieratque res ad Camillum, cui unico consuli, uel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae uel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis, dictatorem adrogari haud satis decorum uisum est patribus. Consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore diuisis memor paternae uirtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit. Et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re uolebat et prohibendo populationibus quos rapto uiuere necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum statiuis delegit.
[26] Vbi cum stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, prouocat per interpretem unum ex Romanis qui secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus militum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis uoluntatem, in medium armatus processit. Minus insigne certamen humanum numine interposito deorum factum; namque conserenti iam manum Romano coruus repente in galea consedit, in hostem uersus. Quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, precatus deinde, si diuus, si diua esset qui sibi praepetem misisset, uolens propitius adesset. Dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem sed, quotienscumque certamen initum est, leuans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis uisu oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat; coruus ex conspectu elatus orientem petit. Hactenus quietae utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad uictorem etiam ocior fuit. Ibi circa iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox concitatur. Iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem uictoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum, "hunc imitare, miles" aiebat, "et circa iacentem ducem sterne Gallorum cateruas." Di hominesque illi adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum euentum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat. Inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli ueniret, terga uertit. Primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum petierunt. Consul contione aduocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra. Ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit. Dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Coruum-- id enim illi deinde cognominis fuit--summo fauore populi, tres et uiginti natum annos, consulem renuntiauit. Collega Coruo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est. Cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat. Postremo cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere. Cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est. Maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.
[27] Exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. Eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant. Et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes uenissent. Idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato [L.f.] C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum. Tertium anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, prius quam plus hostium fieret Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. Quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere. Oppidum dirutum atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere ignem: praeda omnis militi data. Extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit. Sunt qui hanc multitudinem captiuam seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam deditos uenisse.
[28] Hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum; metuque ne id factum populi unius consilium omnis nominis Latini esset, dictator--uelut aduersus armatum iam Latium--L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; et cum--quod per magnos tumultus fieri solitum erat--iustitio indicto dilectus sine uacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae. Ibi praedonum magis quam hostium animi inuenti; prima itaque acie debellatum est. Dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, dictatura se abdicauit. Senatus duumuiros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat. Consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. Anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus. Prodigium extemplo dedicationem secutum, simile uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici. Dictus P. Valerius Publicola; magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. Non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. Iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum redit. Ex interregno, ut id actum uideri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus.
[29] Maiora iam hinc bella et uiribus hostium et vel longinquitate regionum uel temporum spatio quibus bellatum est dicentur. Namque eo anno aduersus Samnites, gentem opibus armisque ualidam, mota arma; Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. Quanta rerum moles. Quotiens in extrema periculorum uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi imperium posset. Belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus uenit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli uerterunt. Namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet. Ibi rursus acie dimicatum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.
[30] Legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. "Populus nos Campanus legatos ad uos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens a uobis petitum. Quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii uobis minus essemus; nunc, misericordia uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur. Neque hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt, ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est. Fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae, uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret: Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus uestris in amicitiam uenimus uestram. Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint, ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus. Subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, continens imperium usque ad nos habebitis. Acerbum ac miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. Si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate. Omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, uestrum auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui ea implorantibus aliis auxilium dum supra uires suas praestant, [ante] omnes ipsi in hanc necessitatem uenerunt. Quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. Nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos ueniunt. An, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? Quae est ista tam infesta ira quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique uastata. Hiscine ira expleri non potuit? Sed cupiditas explenda est. Ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt. Sed uos potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. Non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra, ne bello quidem arbitror uobis opus fore. Vsque ad nos contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi. Vobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio erga uos fideque superet. Adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram. Qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? Quam omnia uotorum lacrimarumque plena reliquisse? In qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse? Stare omnem multitudinem ad portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. Quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis? Alterum responsum salutem uictoriam lucem ac libertatem; alterum--ominari horreo quae ferat. Proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite."
[31] Semmotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae horreum populi Romani fore uidebatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus consul. "Auxilio uos, Campani, dignos censet senatus; sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior amicitia ac societas uioletur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines uiolatura, aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua uobis uis fiat." Ad ea princeps legationis- sic enim domo mandatum attulerant--"quando quidem" inquit, "nostra tueri aduersus uim atque iniuria iusta ui non uoltis, uestra certe defendetis; itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia in uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur dediticii uestri passuri". Sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt. Commoti patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret. Tum iam fides agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent; peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent; si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. Haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
[32] Hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis, belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto, decreuerunt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur; iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. Priori Valerio Samnitium legiones--eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant-- occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda, nunc ad accersenda aduersus se auxilia. Vt uero castra Romana uiderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem qua Campanus Sidicino tulerit. Valerius leuibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit, paucis suos adhortatus ne nouum bellum eos nouusque hostis terreret: quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire. Ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent uirtutem; qualescumque inter se certauerint, necesse fuisse alteram partem uinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam ui hostium uictos esse. Quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium aduersus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret; qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Volscos Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naues fuga compulerit? Cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, uerbis tantum ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, uersari media in mole pugnae sciat. "Facta mea, non dicta uos, milites" inquit, "sequi uolo, nec disciplinam modo sed exemplum etiam a me petere. Non factionibus [modo] nec per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. Fuit cum hoc dici poterat: patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit: nunc iam nobis patribus uobisque plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed uirtutis est praemium. Proinde summum quodque spectate, milites, decus. Non, si mihi nouum hoc Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum uetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit; semper ego plebem Romanam militiae domique, priuatus, in magistratibus paruis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. Nunc, quod instat, dis bene iuuantibus nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite."
[33] Non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud grauate munia obeundo. In ludo praeterea militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem nec quemquam aspernari parem qui se offerret; factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. Itaque uniuersus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur. Proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. Samnitibus ferociam augebant nouae res gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat. Pugna indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. Tum consul trepidationem iniciendam ratus, quando ui pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur. Quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo uoluere turmas uidit nec posse aperire in hostes uiam, reuectus ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex equo, "nostrum" inquit, "peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me uideritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro uiam facientem, sic pro se quisque obuios sternite; illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage uasta cernetis." Haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt uiam. Primus omnium consul inuadit hostem et cum quo forte contulit gradum obtruncat. Hoc spectaculo accensi dextra laeuaque ante se quisque memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt uolnera. Aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola uinci destinauerant animis. Itaque Romani cum et fluere iam lassitudine uires sentirent et diei haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem. Tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox uictoriam magis quam proelium diremisset. Et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos mouisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere uisos aiebant uesanosque uoltus et furentia ora; inde plus quam ex alia ulla re terroris ortum. Quem terrorem non pugnae solum euentu sed nocturna profectione confessi sunt. Postero die uacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
[34] Ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio foedatum est. Nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum caua ualle peruium circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem uidit. Dum id morae Samnitibus est quoad totum in uallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem. Itaque consuli territo animi "uidesne tu" inquit, "A. Corneli, cacumen illud supra hostem? Arx illa est spei salutisque nostrae, si eam, quoniam caeci reliquere Samnites, impigre capimus. Ne tu mihi plus quam unius legionis principes hastatosque dederis; cum quibus ubi euasero in summum, perge hinc omni liber metu, teque et exercitum serua; neque enim moueri hostis, subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua pernicie poterit. Nos deinde aut fortuna populi Romani aut nostra uirtus expediet." Conlaudatus ab consule accepto praesidio uadit occultus per saltum; nec prius ab hoste est uisus quam loco quem petebat appropinquauit. Inde admiratione pauentibus cunctis, cum omnium in se uertisset oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum et ipse in summo constitit uertice. Samnites dum huc illuc signa uertunt utriusque rei amissa occasione neque insequi consulem nisi per eandem uallem, in qua paulo ante subiectum eum telis suis habuerant, possunt, nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum; sed cum ira in hos magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat; et nunc circumdare undique collem armatis uolunt, ut a consule Decium intercludant, nunc uiam patefacere, ut degressos in uallem adoriantur. Incertos quid agerent nox oppressit. Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in aduersum collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrentur, opere se ualloque circumdarent. Tum centurionibus ad se uocatis: "Quaenam illa inscitia belli ac pigritia est? Aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque uictoriam pepererunt? Huc atque illuc signa moueri ac modo in unum conferri modo educi uidetis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati uallo potuerimus esse. Tum uero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur quam commodum sit. Agitedum ite mecum ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, exploremus." Haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis? Ne ducem circumire hostes notarent, perlustrauit.
[35] Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conuenirent. Quo ubi, sicut edictum erat, taciti conuenerunt, "hoc silentium, milites," inquit, "omisso militari adsensu in me audiendo seruandum est. Vbi sententiam meam uobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio. Nunc quae mente agitem audite. Non fuga delatos nec inertia relictos hic uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc oportet euadatis. Veniendo huc exercitum egregium populo Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis. Cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante uiderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. Quem uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est; in eo enim loco res sunt nostrae ut uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii auctor sim. Neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus. Ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet. Ecce autem aliud minus dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? Atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est. Signo secundae uigiliae conuenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore subito pauorem iniecturi. Me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. Quibus haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus transite."
[36] Omnes transierunt; uadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. Iam euaserant media castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset, Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant. Inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad castra consulis peruadit. Aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur esse, cum Decius "macte uirtute" inquit, "milites Romani, este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat; hic lucem quieti opperiamur." Dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos seruatores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt. Hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus. Vbi ad praetorium uentum est, consul classico ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem; qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari. Iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur; quem incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt. Perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis. Ita magna pars absenti hosti cessit: quos intra uallum egerat pauor--fuere autem ad triginta milia--omnes caesi, castra direpta.
[37] Ita rebus gestis consul aduocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas noua uirtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat. Milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici frumento in perpetuum, in praesentia bubus priuis binisque tunicis donati. Secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt; altera corona, eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. His decoratus insignibus bouem eximium Marti immolauit, centum boues militibus dono dedit qui secum in expeditione fuerant. Iisdem militibus legiones libras farris et sextarios uini contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur. Tertia pugna ad Suessulam commissa est; quia fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, omni robore iuuentutis domo accito, certamine ultimo fortunam experiri statuit. Ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem opem oratum ueniunt. Confestim signa mota relictisque impedimentis castrorum cum ualido praesidio raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit. Samnitium exercitus, uelut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde, postquam nemo obuius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. Ibi ut militem in uallo uidit missique ab omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta castra essent--paucitatem inde hostium colligentes--rettulerunt, fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque uallum et in castra inrumpendum; transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum militum. Ceterum, quia multitudo sua commeatibus grauis et prius sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum inclusus paueret hostis, frumentatum per agros militem duci: interim quieto Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri posset frumenti secum attulisset, defutura omnia. Consul palatos per agros cum uidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit. Quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis ualloque caesis signa captiua in unum locum conferri iussit; relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa, graui edicto monitis ut, donec ipse reuertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo, cum praemissus eques uelut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit. Nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat; tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorum- nequaquam tot caesis--et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. Tum in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.
[38] Huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum. Neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iouis cella poneretur; fuit pondo uiginti quinque. Consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset. Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur. Iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium uoluptatium delenitos militum animos auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent: neque immerito suum ipsorum exemplum in eos uersurum; cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam uictor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset? An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati? Haec agitata occultis coniurationibus necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat, Q. Seruilio collega ad urbem relicto. Itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque uellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura--diuisa enim erant per Campaniae urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. Eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.
[39] Consul educto in aestiua milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graues iam aetate aut uiribus parum ualidos; auidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur, magna pars ablegati. Quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat. Et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti uiderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse: iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros. Haec qui in castris erant occultis sermonibus serunt, neruos coniurationis electos arte consulis cernentes. Cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat. Iam ualida admodum numero manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. Incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt et sub iugo Albae Longae castra uallo cingunt. Perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes: quem autem ab Roma posse exciri? Quem patrum aut plebis esse qui aut se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur? Postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus uagis quidam compertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque immemorem. Patriciae hic uir gentis erat; cui cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex uolnere claudus fecisset, ruri agere uitam procul ambitione ac foro constituit. Nomine audito extemplo agnouere uirum et, quod bene uerteret, acciri iusserunt. Sed parum spei erat uoluntate quicquam facturum; uim adhiberi ac metum placuit. Itaque silentio noctis cum tectum uillae qui ad id missi erant intrassent, somno grauem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt. Imperator extemplo adueniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent. Suo magis inde impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto agmine ad lapidem octauum uiae, quae nunc Appia est, perueniunt; issentque confestim ad urbem, ni uenire contra exercitum dictatoremque aduersus se M. Valerium Coruum dictum audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.
[40] Vbi primum in conspectum uentum est [et] arma signaque agnouere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. Nondum erant tam fortes ad sanguinem ciuilem nec praeter externa nouerant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac conloquia: Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam, Coruinus omnes caritate ciues, praecipue milites, et ante alios suum exercitum complexus. [Is] ad conloquium processit. Cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia quam ab suis silentium datum. "Deos" inquit "immortales, milites, uestros meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non uictoriam darent. Satis fuit eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. Quod deos immortales inter nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos facere potestis, si meminisse uoltis non uos in Samnio nec in Volscis sed in Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum ciuium uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui cepistis. Ego sum M. Valerius Coruus, milites, cuius uos nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis, nullius superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos. Ac si cui genus, si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox esse non solum plebi. Quod meum factum dictumue consulis grauius quam tribuni audistis? Eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa dictatura geretur; ut neque in hos meos et patriae meae milites [sim] mitior quam in uos--horreo dicere--hostes. Ergo uos prius in me strinxeritis ferrum quam in uos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. Inducite in animum quod non induxerunt patres auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Auentinum insederunt. Exspectate, dum uobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obuiae ab urbe ueniant. Tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello. T. Quincti, quocumque istic loco seu uolens seu inuitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra patriam. Nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. Postulate aequa et ferte; quamquam uel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus manus." T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos uersus "me quoque" inquit, "milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem. Non enim illa modo Volscus aut Samnis sed Romanus uerba fecit, uester consul, uester imperator, milites, cuius auspicia pro uobis experti nolite aduersus uos uelle experiri. Qui pugnarent uobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime uobis, suis militibus, parceret, cui plurimum uos, imperatori uestro, crederetis, eum elegit. Pacem etiam qui uincere possunt uolunt: quid nos uelle oportet? Quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?"
[41] Approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit; orauit ut causam miserorum ciuium susciperet susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare solitus esset tueretur: sibi se priuatim nihil cauere; nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit ne fraudi secessio esset. Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato ad urbem reuectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino ne cui militum fraudi secessio esset. Orauit etiam bona uenia Quirites ne quis eam rem ioco serioue cuiquam exprobraret. Lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi ipso uolente deleretur; additumque legi ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. Id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. Huic infensi milites erant, quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t. Itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur. Aeque impotens postulatum fuit ut de stipendio equitum--merebant autem triplex ea tempestate--aera demerentur, quod aduersati coniurationi fuissent.
[42] Praeter haec inuenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret; item aliis plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari. Quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud paruas uires defectionem habuisse. Aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum sed per consules omnem rem actam neque antequam Romam ueniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse nec in T. Quincti uillam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse; nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum in aciem armati exercitus processissent, salutationem factam et permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum uiderent auersos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda. Adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat. Et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.