[1] Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Ueturio Caluino
Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium Herenni
filium habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem
ducemque. Is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta
redierunt, "ne nihil actum" inquit "hac legatione censeatis, expiatum est
quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit. Satis scio,
quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab
nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab
Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos
deos mitigandosque homines potuit quam quod nos fecimus? res hostium in
praeda captas, quae belli iure nostrae uidebantur, remisimus; auctores
belli, quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum,
ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portauimus. Quid
ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem
tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? neminem, neque
populum neque priuatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore iuris humani
relinquitur inopi, at ego ad deos uindices intolerandae superbiae confugiam
et precabor, ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res, non
alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors noxiorum, non
deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem
exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera
nostra praebuerimus. Iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et
pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, cum rerum
humanarum maximum momentum sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis,
pro certo habete priora bella aduersus deos magis quam homines gessisse,
hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos."
[2] Haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu educto circa
Caudium castra quam potest occultissime locat. Inde ad Calatiam, ubi iam
consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu
mittit pecoraque diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet
praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet
legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere,
nec procul abesse quin ui capiant. Iam is rumor ante de industria uolgatus
uenerat ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod sermo inter
omnes congruebat. Haud erat dubium quin Lucernis opem Romanus ferret, bonis
ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem
deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit. Duae ad Luceriam ferebant
uiae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior
tanto fere longior, altera per Furculas Caudinas, breuior; sed ita natus
locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus circa perpetuis
inter se iuncti. Iacet inter eos satis patens clausus in medio campus
herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam uenias ad eum,
intrandae primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris retro uia
repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem
impeditioremque euadendum. In eum campum uia alia per cauam rupem Romani
demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu
arborum saxorumque ingentium obiacente mole inuenere. Cum fraus hostilis
apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. Citati inde
retro, qua uenerant, pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice
armisque inueniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio stuporque
omnium animos ac uelut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque
alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent,
diu immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi uidere et
expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis
rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro
se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra
propter aquam uallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum,
praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione
eludentes. Ad consules maestos, ne aduocantes quidem in consilium, quando
nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni
conueniunt militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales
ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
[3] Querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio
quisque fremerent, [alius] "per obices uiarum," alius, "per aduersa
montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus; modo ad hostem
peruenire liceat quem per annos iam prope triginta uincimus: omnia aequa et
plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti"; alius: "quo aut qua
eamus? num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu
ad hostem uenies? armati, inermes, fortes, ignaui, pariter omnes capti
atque uicti sumus; ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis;
sedens bellum conficiet." his in uicem sermonibus qua cibi qua quietis
immemor nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis
suppetebat rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem imperatoris,
per litteras consulendum censent. Iam is grauis annis non militaribus solum
sed ciuilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto
uigebat uis animi consiliique. Is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter
duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii
censuit omnes inde quam primum inuiolatos dimittendos. Quae ubi spreta
sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum
omnes interficiendos. Quae ubi tam discordia inter se uelut ex ancipiti
oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum
quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium
uictus est ut ipsum in consilium acciret. Nec grauatus senex plaustro in
castra dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut
nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio,
quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium
perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates,
quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Romana res
esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse. Cum filius aliique
principes percontando exsequerentur, quid si media uia consilii caperetur,
ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur,
"ista quidem sententia" inquit "ea est, quae neque amicos parat nec
inimicos tollit. Seruate modo quos ignominia inritaueritis; ea est Romana
gens, quae uicta quiescere nesciat. Uiuet semper in pectoribus illorum
quidquid istuc praesens necessitas inusserit neque eos ante multiplices
poenas expetitas a uobis quiescere sinet." neutra sententia accepta
Herennius domum e castris est auectus.
[4] Et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti
essent et iam omnium rerum inopia esset, uicti necessitate legatos mittunt,
qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti prouocarent
ad pugnam. Tum Pontius debellatum esse respondit; et, quoniam ne uicti
quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis uestimentis
sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas uictis ac uictoribus
fore: si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde
legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere uicturum; his condicionibus
paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat,
legatos redire ad se uetuit. Haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus
omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius
accepturi uiderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam
esse. Cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut
contra foedus tam necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui tum
princeps legatorum uirtute atque honoribus erat, "patrem meum" inquit,
"consules, saepe audiui memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem
senatui redimendae auro a Gallis ciuitatis, quando nec fossa ualloque ab
ignauissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non
sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent. Quod si, illis ut
decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in
obsidentes eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo
cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando
deesset. Equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me uel
deuouere pro populo Romano legionibusque uel in medios me immittere hostes
paratus sum; sed hic patriam uideo, hic quidquid Romanarum legionum est;
quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere uolunt, quid habent quod morte sua
seruent? tecta urbis, dicat aliquis, et moenia et eam turbam a qua urbs
incolitur. Immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non
seruantur. Quis enim ea tuebitur? imbellis uidelicet atque inermis
multitudo. Tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. An a Ueiis
exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas
seruando patriam seruamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac
prodimus]. At foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriae
est ut tam ignominia eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus. Subeatur
ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di
quidem superant. Ite, consules, redimite armis ciuitatem, quam auro maiores
uestri redemerunt."
[5] Consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere uictor
agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus
caerimoniaque alia sollemni. Itaque non, ut uolgo credunt Claudiusque etiam
scribit, foedere pax Caudina sed per sponsionem facta est. Quid enim aut
sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res
transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis stetur, ut eum
ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur? spoponderunt
consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium qui
spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum
fetialium non exstarent; et propter necessariam foederis dilationem obsides
etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur.
Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo.
Redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut uix ab iis
abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum
ignauia foedius inde quam uenissent abituri: illis non ducem locorum, non
exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foueam missos. Alii alios
intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras
obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile
et ludibria uictoris et uoltus superbos et per armatos inermium iter, inde
foedi agminis miserabilem uiam per sociorum urbes, reditum in patriam ad
parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes uenissent: se solos
sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos; sibi non stringere licuisse
gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam
uires, nequiquam animos datos. Haec frementibus hora fatalis ignominiae
aduenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.
Iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum exire iussi; et
primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Tum a consulibus abire
lictores iussi paludamentaque detracta; tantam <id> inter eos qui paulo
ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem
fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae
maiestatis uelut ab nefando spectaculo auerteret oculos.
[6] Primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu
proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones.
Circumstabant armati hostes, exprobrantes eludentesque; gladii etiam
plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique, si uoltus eorum
indignitate rerum acrior uictorem offendisset. Ita traducti sub iugum et
quod paene grauius erat per hostium oculos, cum e saltu euasissent, etsi
uelut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa
lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. Itaque cum ante
noctem Capuam peruenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor
praepediebat circa uiam haud procul Capua omnium egena corpora humi
prostrauerunt. Quod ubi est Capuam nuntiatum, euicit miseratio iusta
sociorum superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus,
[fasces, lictores,] arma, equos, uestimenta, commeatus militibus benigne
mittunt; et uenientibus Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus
iustis omnibus hospitalibus priuatisque et publicis fungitur officiis.
Neque illis sociorum comitas uoltusque benigni et adloquia non modo
sermonem elicere sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos
contra intuerentur efficere poterant; adeo super maerorem pudor quidam
fugere conloquia et coetus hominum cogebat. Postero die cum iuuenes nobiles
missi a Capua ut pro ficiscentes ad finem Campanum prosequerentur
reuertissent uocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo sibi
maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo silens ac prope mutum
agmen incessisse; iacere indolem illam Romanam ablatosque cum armis animos;
non reddere salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere
quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc ceruicibus iugum sub
quod missi essent; habere Samnites uictoriam non praeclaram solum sed etiam
perpetuam; cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo
bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,--
[7] Cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in
concilio sociorum fidelium esset, dicitur [Ofillius] A. Calauius Oui
filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate uerendus, longe aliter se
habere rem dixisse: silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et
surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem
irarum ex alto animo cientis indicia esse; aut Romana se ignorare ingenia
aut silentium illud Samnitibus flebiles breui clamores gemitusque
excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem
memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque
congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. Iam et Romae
sua infamis clades erat. Obsessos primum audierunt; tristior deinde
ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. Ad famam obsidionis
dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus,
postquam deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque sine ulla
publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est. Tabernae circa
forum clausae iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
lati claui, anuli aurei positi; paene maestior exercitu ipso ciuitas esse;
nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios
etiam milites odisse et negare urbe tectisue accipiendos. Quam
concitationem animorum fregit aduentus exercitus etiam iratis miserabilis.
Non enim tamquam in patriam reuertentes ex insperato incolumes sed captorum
habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis quisque tectis
abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut
publicum aspicere uellet. Consules in priuato abditi nihil pro magistratu
agere nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent
comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum
equitum; quibus uitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L.
Ualerius Flaccus magister equitum. Nec per eos comitia habita; et quia
taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit.
Interreges Q. Fabius Maximus M. Ualerius Coruus. Is consules creauit Q.
Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu
ciuitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
[8] Quo creati sunt die, eo--sic enim placuerat patribus-- magistratum
inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina
rettulerunt; et Publilius, penes quem fasces erant, "dic, Sp. Postumi"
inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo uoltu quo sub iugum missus erat, "haud
sum ignarus" inquit, "consules, ignominiae non honoris causa me primum
excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem sed tamquam reum qua
infelicis belli qua ignominiosae pacis. Ego tamen, quando neque de noxa
nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima
esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam
de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine
an legionibus uestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione
obstrinxi; qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus
Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus.
Dedamur per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione populum, si qua
obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo minus iustum piumque de
integro ineatur bellum. Interea consules exercitum scribere, armare,
educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in
deditionem nostram perfecta erunt. Uos, di immortales, precor quaesoque, si
uobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Ueturium consules cum Samnitibus
prospere bellum gerere, at uos satis habeatis uidisse nos sub iugum missos,
uidisse sponsione infami obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus
deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; nouos consules
legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum uelitis, ut omnia ante
nos consules bella gesta sunt." quae ubi dixit, tanta simul admiratio
miseratioque uiri incessit homines ut modo uix crederent illum eundem esse
Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset, modo miserarentur quod
uir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram
diremptae pacis. Cum omnes laudibus modo prosequentes uirum in sententiam
eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Liuio et Q.
Maelio tribunis plebis, qui neque exsolui religione populum aiebant
deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent
restituerentur, neque se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum
populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad extremum, cum sacrosancti
essent, dedi hostibus uiolariue posse.
[9] Tum Postumius "interea dedite" inquit "profanos nos, quos salua
religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos cum primum
magistratu abierint, sed, se me audiatis, priusquam dedantur, hic in
comitio uirgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. Nam
quod deditione nostra negant exsolui religione populum, id istos magis ne
dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium
expers est qui ignoret? neque ego infitias eo, patres conscripti, tam
sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos iuxta
diuinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam
sanciri posse quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem
istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium
urbes nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni diceretis et hanc
urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse? omitto deditionem,
quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc
relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si
leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis. Atqui non
indignitas rerum sponsionis uinculum leuat; si quid est in quo obligari
populus possit, in omnia potest. Et ne illud quidem, quod quosdam forsitan
moueat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit. Et hoc ipsi
etiam Samnites iudicauerunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed
legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec a me nunc
quisquam quaesiuerit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset
nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro uobis qui
nihil mandaueratis possem. Nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis
consiliis gestum est; di immortales et uestris et hostium imperatoribus
mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cauimus et illi male partam
uictoriam male perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum
quacumque condicione arma uiris in arma natis auferre festinant. An, si
sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum
accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere
agere? tridui iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec
ab Roma legati aut uictoriam illis certam aut pacem adferrent. Ea demum
sponsio esset quam populi iussu spopondissemus. Sed neque uos tulissetis
nec nos spopondissemus; nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi
uelut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam
eluderentur, et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret,
uanam uictoriam uanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae
neminem praeter sponsorem obligaret. Quid enim uobiscum, patres conscripti,
quid cum populo Romano actum est? quis uos appellare potest, quis se a
uobis dicere deceptum? hostis an ciuis? hosti nihil spopondistis, ciuem
neminem spondere pro uobis iussistis. Nihil ergo uobis nec nobiscum est
quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil egistis.
Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum est,
in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeuiant,
in haec ferrum, in haec iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite
utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos
interim, T. Ueturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae sponsionis
feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma."
[10] Mouit patres conscriptos cum causa tum auctor, nec ceteros solum sed
tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. Magistratu
inde se extemplo abdicauerunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium
ducendi. Hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse ciuitati uisa
est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant, deuotioni P.
Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse ciuitatem ex
obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae
offerre piaculaque pro populo Romano dare. Arma cuncti spectant et bellum:
en unquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat? in ciuitate ira
odioque ardente dilectus prope omnium uoluntariorum fuit. Rescriptae ex
eodem milite nouae legiones ductusque ad Caudium exercitus. Praegressi
fetiales ubi ad portam uenere, uestem detrahi pacis sponsoribus iubent,
manus post tergum uinciri. Cum apparitor uerecundia maiestatis Postumi laxe
uinciret, "quin tu" inquit "adduces lorum, ut iusta fiat deditio?" tum ubi
in coetum Samnitium et ad tribunal uentum Ponti est, A. Cornelius Aruina
fetialis ita uerba fecit. "quandoque hisce homines iniussu populi Romani
Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt,
ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines
uobis dedo." haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime
poterat ui perculit et clara uoce ait se Samnitem ciuem esse, illum legatum
[fetialem] a se contra ius gentium uiolatum; eo iustius bellum gesturos.
[11] Tum Pontius "nec ego istam deditionem accipiam" inquit, "nec Samnites
ratam habebunt. Quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita
facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro
iis pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum uictori cum qua
potes fide restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad
Furculas Caudinas factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo
saeptae fuerunt. Nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant
arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie
habuerunt quam in conloquium est uentum habeant; tum bellum et fortia
consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis
quae ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec populus Romanus
consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. Nunquamne causa
defiet cur uicti pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis; furto eos
subduxistis. Auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum
caesi sunt. Pacem nobiscum pepigistis ut legiones uobis captas
restitueremus; eam pacem inritam facitis. Et semper aliquam fraudi speciem
iuris imponitis. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones
seruatas? pacem sibi habeat, legiones captas uictori restituat; hoc fide,
hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. Ut quidem tu quod
petisti per pactionem habeas, tot ciues incolumes, ego pacem quam hos tibi
remittendo pactus sum non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc uos, fetiales,
iuris gentibus dicitis? ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec
dedi arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem oblactam sponsione commissa
iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant. Gerite bellum, quando
Sp. Postumius modo legatum [fetialem] genu perculit. Ita di credent
Samnitem ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite legatum
Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum esse bellum. Haec ludibria
religionum non pudere in lucem proferre et uix pueris dignas ambages senes
ac consulares fallendae fidei exquirere. I, lictor, deme uincla Romanis;
moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant." et illi quidem,
forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana
inuiolati redierunt.
[12] Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum
omnia quae deinde euenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse;
et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se
medio lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et
maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum
uel inimicos tollere uel amicos facere. Adeoque nullodum certamine
inclinatis uiribus post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter
Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter Samnites
faceret, et geri posse bellum Romani pro uictoria certa haberent, Samnites
simul rebellasse et uicisse crederent Romanum. Inter haec Satricani ad
Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato aduentu
Samnitium--fuisse et Satricanos cum iis satis constat--nocte occupata est.
Timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae
initium fuit, quam aliquamdiu aequam--et quia pro aris ac focis dimicabatur
et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudo--tamen Fregellani
sustinuerunt; fraus deinde rem inclinauit, quod uocem audiri praeconis
passi sunt incolumem abiturum qui arma posuisset. Ea spes remisit a
certamine animos et passim arma iactari coepta. Pertinacior pars armata per
auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum
ceteris pauor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque inuocantes
Samnites concremauerunt. Consules inter se partiti prouincias, Papirius in
Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati
custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus Caudinas legiones.
Distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo
instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis
audebant. Optimum uisum est committere rem fortunae et transigere cum
Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.
[13] Aduersus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius
adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit; ceterum sicut ingenti
alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam
nulla adhortatio imperatoris audita est; suus cuique animus memor
ignominiae adhortator aderat. Uadunt igitur in proelium urgentes signiferos
et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset,
pila uelut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem
feruntur. Nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis
fuit; omnia ira militaris prope uesano impetu egit. Itaque non fusi modo
hostes sunt sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam
dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est
peruentum. Romanos ira eadem, quae per mediam aciem hostium tulerat, et in
castra pertulit. Ibi plus quam in acie sanguinis ad caedis factum
praedaeque pars maior ira corrupta. Exercitus alter cum Papirio consule
locis maritimis peruenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis
et odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea tempestate in
montibus uicatim habitantes, campestria et maritima loca contempto cultorum
molliore atque, ut euenit fere, locis simili genere ipsi montani atque
agrestes depopulabantur. Quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut
peruenire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter Romam et
Arpos] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. Tum quoque
profectos inde ad Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit:
omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi
occupato stationibus uigiliisque et opere eques folliculis in castra ab
Arpis frumentum ueheret, interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo
frumento pugnare: obsessis priusquam alter consul uictore exercitu aduenit,
et commeatus ex montibus Samnitium inuecti erant et auxilia intromissa.
Artiora omnia aduentus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam
collegae uacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
Itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti
Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis uiribus signa
cum Papirio conferre.
[14] Per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini
interueniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per
utros stetisset quo minus discederetur ab armis, aduersus eos se pro
alteris pugnaturos. Ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis
eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus
omne in apparatu pugnae consumpsisset conlocutus de re haud dubia, signum
pugnae proposuit. Agentibus diuina humanaque, quae adsolent cum acie
dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum
exspectantes; quibus Papirius ait: "auspicia secunda esse, Tarentini,
pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut
uidetis, ad rem gerendam proficiscimur". Signa inde ferre iussit et copias
eduxit uanissimam increpans gentem, quae, suarum impotens rerum prae
domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere
aequum censeret. Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli
remisissent, quia aut pacem uere cupiebant aut expediebat simulare ut
Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos
conspexissent, uociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec
descendere in aciem nec extra uallum arma ferre; deceptos potius quodcumque
casus ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos uideantur.
Accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne uallum
quidem defendant. Ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium
munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars
uellerent uallum atque in fossas proruerent, nec uirtus modo insita sed ira
etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra inuasere; et pro se
quisque non haec Furculas nec Caudium nec saltus inuios esse, ubi errorem
fraus superbe uicisset, sed Romanam uirtutem, quam nec uallum nec fossae
arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque
armatos, seruos liberos, puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum
superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent auidosque caedis
milites e castris hostium imperio ac minis expulissent. Itaque apud
infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut
doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut
cessuros; quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse,
ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur
praepedisset animos, ne desperata uenia hostes caecos in supplicia eorum
ageret perdere prius quam perire optantes. Laudare ea milites laetarique
obuiam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur
salus tot principum Romanae iuuentutis.
[15] Dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis Luceriam premerent
an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae ad id uoluntatis,
temptarentur. Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot
expeditione una populos aut ui subegit aut condicionibus in societatem
accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, breui ad spem
euentus respondit; nam insessis omnibus uiis per quas commeatus ex Samnio
subuehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos
misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui causa belli essent
absisteret obsidione. Iis Papirius ita respondit debuisse eos Pontium
Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid
uictis patiendum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui
quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit arma, sarcinas,
iumenta, multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; militem se
cum singulis uestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non nouam
inferentem ignominiam. Nihil recusatum. Septem milia militum sub iugum
missa praedaque ingens Luceriae capta, receptis omnibus signis armisque
quae ad Caudium amissa erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus
reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.
Haud ferme alia mutatione subita rerum clarior uictoria populi Romani est,
si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus inuenio, Pontius Herenni
filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum
ceteris est missus. Ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce
dedito missoque; id magis mirabile est ambigi Luciusne Cornelius dictator
cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde
Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an
iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphauerit
an consulum--Papirique praecipuum--id decus sit. Sequitur hunc errorem
alius error Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano
iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium
creatus sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.
[16] Conuenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum
Ferentanis uno secundo proelio debellauit urbemque ipsam, quo se fusa
contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit. Pari fortuna
consul alter cum Satricanis, qui ciues Romani post Caudinam cladem ad
Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit.
Nam cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad
pacem cum precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset,
nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea
uoce quam armis inlatis terroris colonis iniectum. Itaque subinde
exsequentes quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos
crederet praesidio tam ualido et armato uim allaturos, ab iisdem consilium
petere iussi quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent, discedunt
aegreque impetrato ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri
sineret ad suos redeunt. Duae factiones senatum distinebant, una cuius
principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium
ciuium; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli
opera nauaretur. Pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis
praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset,
enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta et quam in uiam
egressurus hostis foret; altera, quibus inuitis descitum ad Samnites erat,
eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam hoste in urbem
acceperunt. Ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa
uiam siluestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium
clamor sublatus momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et
omnia in potestate consulis erant; qui quaestione habita quorum opera
defectio esset facta, quos sontes comperit, uirgis caesos securi percussit
praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit. Inde ad triumphum
decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam
Samnitesque sub iugum missos auctores sunt. Et fuit uir haud dubie dignus
omni bellica laude, non animi solum uigore sed etiam corporis uiribus
excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit;
uictoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt [et] seu uirium ui seu
exercitatione multa, cibi uinique eundem capacissimum; nec cum ullo
asperiorem, quia ipse inuicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam
pediti pariter equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut
sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris; quibus ille "ne nihil
remissum dicatis, remitto" inquit, "ne utique dorsum demulceatis cum ex
equis descendetis". Et uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in socios
ciuesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos
duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum uocari
iussisset, lictorem expedire securem iussit. Ad quam uocem exanimi stante
Praenestino, "agedum, lictor, excide radicem hanc" inquit "incommodam
ambulantibus", perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. Haud
dubie illa aetate, qua nulla uirtutum feracior fuit, nemo unus erat uir quo
magis innixa res Romana staret. Quin eum parem destinant animis magno
Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam uertisset.--
[17] Nihil minus quaesitum a principio huius operis uideri potest quam ut
plus iusto ab rerum ordine declinarem uarietatibusque distinguendo opere et
legentibus uelut deuerticula amoena et requiem animo meo quaererem; tamen
tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitus cogitationibus uolutaui
animum, eas euocat in medium, ut quaerere libeat quinam euentus Romanis
rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bello
pollere uidentur militum copia et uirtus, ingenia imperatorum, fortuna per
omnia humana maxime in res bellicas potens; ea et singula intuenti et
uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile
praestant inuictum Romanum imperium. Iam primum, ut ordiar ab ducibus
comparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed
clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento
rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit. Ut alios reges claros
ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci
laudibus celebrant, quid nisi longa uita, sicut Magnum modo Pompeium,
uertenti praebuit fortunae? recenseam duces Romanos, nec omnes omnium
aetatium sed ipsos eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro
fuit bellandum, M. Ualerium Coruum, C. Marcium Rutulum, C. Sulpicium, T.
Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium
Maximum, duos Decios, L. Uolumnium, M". Curium? deinceps ingentes sequuntur
uiri, si Punicum Romano praeuertisset bellum seniorque in Italiam
traiecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem quae in Alexandro erat
animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis
tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum uenerat.
Ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Ualeriique, ita
deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuuenes ii
quibus cum Alexandro dimicandum erat senem uiderant. Militaris opera
pugnando obeunti Alexandro--nam ea quoque haud minus clarum eum
faciunt--cessisset uidelicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut
Ualerius Coruus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii,
deuotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo
corporis robore, illo animi. Uictus esset consiliis iuuenis unius, ne
singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus
ueram speciem Romani senatus cepit. Id uero erat periculum, ne sollertius
quam quilibet unus ex his quos nominaui castris locum caperet, commeatus
expediret, ab insidiis praecaueret, tempus pugnae deligeret, aciem
instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dareo rem esse dixisset, quem
mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum
fortunae apparatibus suae, praedam uerius quam hostem, nihil aliud quam
bene ausus uana contemnere, incruentus deuicit. Longe alius Italiae quam
Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, uisus illi habitus
esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et uestigia recentia
domesticae cladis, ubi auunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus
erat.
[18] Et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo
intolerantior fuit. Qui si ex habitu nouae fortunae nouique, ut ita dicam,
ingenii quod sibi uictor induerat spectetur, Dareo magis similis quam
Alexandro in Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum
degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege
piget superbam mutationem uestis et desideratas humi iacentium adulationes,
etiam uictis Macedonibus graues nedum uictoribus, et foeda supplicia et
inter uinum et epulas caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis.
Quid si uini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praeferuida
ira?--nec quicquam dubium inter scriptores refero--nullane haec damna
imperatoriis uirtutibus ducimus? id uero periculum erat, quod leuissimi ex
Graecis qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae fauent dictitare
solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum
arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus; et aduersus quem
Athenis, in ciuitate fracta Macedonum armis, cernente tum maxime prope
fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex
monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot proceribus Romanis
uocem liberam missurus fuerit. Quantalibet magnitudo hominis concipiatur
animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem
annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo
bello multis tamen proeliis uictus sit, Alexandro nullius pugnae non
secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius
iuuenis, cum populi iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre.
Miremur si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni,
plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna
uariauerit? quin tu homines cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum
fortuna confers? quot Romanos duces nominem quibus nunquam aduersa fortuna
pugnae fuit? paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet
consulum dictatorumque quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die populum
Romanum paenituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam
rex, denos uicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum
consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus
ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt; in ipso conatu
rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc prauitas
impedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est;
tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt. At hercule
reges non liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque
trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. Inuictus ergo Alexander cum
inuictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen
detulisset; immo etiam eo plus periculi subisset quod Macedones unum
Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam
offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum
magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine uiueret
morereturque.
[19] Restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel militum genere uel
multitudine auxiliorum. Censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena
milia capitum. Itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano
prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni quinique exercitus
saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis hostibus adiunctis, in
Samnio, in Lucanis gerebat bellum. Latium deinde omne cum Sabinis et
Uolscis et Aequis et omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et
Picentibus et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta omni
ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque
Ostiis tenus Samnites aut socios ualidos Romanis aut fractos bello
inuenisset hostes. Ipse traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus
triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum;
hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque si adiunxisset gentes,
impedimentum maius quam auxilium traheret. Adde quod Romanis ad manum domi
supplementum esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in
agro bellanti exercitus consenuisset. Arma clupeus sarisaeque illis; Romano
scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam hasta
uehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles, ordines seruans;
sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex
pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus esset,
facilis iungenti. Iam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum
laborem melior? uno proelio uictus Alexander bello uictus esset: Romanum,
quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? ne ille
saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam
quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem
Alexandrum mortifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia
gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem. Equidem cum per annos
quattuor et uiginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis
recordor, uix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et
forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Romanae esset et
timor par aduersus communem hostem duas potentissimas armis uirisque urbes
armaret, [et] simul Punico Romanoque obrutus bello esset. Non quidem
Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani
Macedonem hostem aduersus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade
ulla sed ne cum periculo quidem suo. Absit inuidia uerbo et ciuilia bella
sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite, nunquam aperta acie,
nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laborauimus: equitem,
sagittas, saltus impeditos, auia commeatibus loca grauis armis miles timere
potest. Mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri auertit
auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus pacis amor et ciuilis cura
concordiae.--
[20] M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Uenox consules facti. Eo anno
ab frequentibus Samnitium populis de foedere renouando legati cum senatum
humi strati mouissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces
habebant preces. Itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum per
aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. Et ex Apulia
Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli
datis in deditionem uenerunt. Eodem anno primum praefecti Capuam creari
coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio
aegris rebus discordia intestina petissent; et duae Romae additae tribus,
Ufentina ac Falerna. Inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli
ad nouos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum
uenerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. Id
audacter spondendo impetrauere ut foedus daretur neque ut aequo tamen
foedere sed ut in dicione populi Romani essent. Apulia perdomita--nam
Forento quoque, ualido oppido, Iunius potitus erat--in Lucanos perrectum;
inde repentino aduentu Aemili consulis Nerulum ui captum. Et postquam res
Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios uolgauit, Antiatibus
quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere querebantur,
dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed
iura etiam Romana late pollebant.
[21] C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non
consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L.
Aemilio legiones tradiderant; is cum L. Fuluio magistro equitum Saticulam
oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit. Duplex inde terror
inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione
socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno
cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.
Inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis, iusto
mox proelio inito Romanos urgent et quamquam anceps dimicatio erat, tamen
utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad
circumueniendum cepit et diuersa statuit signa. Infestior tamen in
erumpentes incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam
aciem in Samnites obuertit. Ibi plus certaminis fuit; uictoria sicut sera
ita nec dubia nec uaria fuit. Fusi in castra Samnites exstinctis nocte
ignibus tacito agmine abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam
ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
[22] Anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est.
Consules noui, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ab
Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento uenit. Neque enim Samnites
ad Plisticam manserant sed accitis ab domo nouis militibus multitudine
freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos
auertere ab obsidione conabantur. Eo intentius dictator in moenia hostium
uersus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab
Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra uis fieret. Eo
ferocius adequitare Samnites uallo neque otium pati; et cum iam prope in
portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q.
Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum euectus summouit
hostem. Tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut
insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. Prior
Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se
fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iterauit; in quem
insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide
ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. Nec, ut fit, ad
ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; omnes qui circa
erant in Aulium temere inuectum per hostium turmas tela coniecerunt; fratri
praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. Is uictorem
detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidauit,
nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas,
Samnites potirentur. Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est
coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum
pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque
Auli corpus mixta cum dolore laetitia uictores in castra referunt. Samnites
duce amisso et per equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula,
quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt intraque
paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per uim Samnis
potitur.
[23] Mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae
legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. Quo cum
prior Romanus exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque
coloniam magnis itineribus praeuenisset
[24] Ad Soram inde reditum; nouique consules M. Poetelius C. Sulpicius
exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte ueterum militum dimissa
nouisque cohortibus in supplementum adductis. Ceterum cum propter
difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut
tempore longinqua aut praeceps periculo uictoria esset, Soranus transfuga
clam ex oppido profectus, cum ad uigiles Romanos penetrasset, duci se
extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit. Uisus
inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud uana
adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab
oppido remouerentur: fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae
stationes ac nocturnae uigiliae essent. Ipse insequenti nocte sub oppido
siluestribus locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum
per ardua ac prope inuia in arcem ducit, pluribus quam pro numero uirorum
missilibus telis eo conlatis; ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit
in aspretis, et de industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis
congesta. Ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam
erectam ex oppido in arcem ostendisset, "hoc quidem ascensu" inquit, "uel
tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; uos et decem numero et, quod
plus est, Romani Romanorumque fortissimi uiri estis. Et locus pro uobis et
nox erit, quae omnia ex incerto maiora territis ostentat. Ego iam terrore
omnia implebo; uos arcem intenti tenete". Decurrit inde, quanto maxime
poterat cum tumultu "ad arma" et "pro uestram fidem, ciues" clamitans; "arx
ab hostibus capta est; defendite, ite." haec incidens principum foribus,
haec obuiis, haec excurrentibus in publicum pauidis increpat. Acceptum ab
uno pauorem plures per urbem ferunt. Trepidi magistratus missis ad arcem
exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero
audirent, auertunt animos a spe reciperandae arcis. Fuga cuncta complentur
portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per
unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per uias
pauidos caedit. Iam Sora capta erat, cum consules prima luce aduenere et
quos reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem
accipiunt. Ex his ducentos uiginti quinque, qui omnium consensu
destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis auctores, uinctos
Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem praesidio imposito Sorae
relinquunt. Omnes qui Romam deducti erant uirgis in foro caesi ac securi
percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique quae
passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
[25] Consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum
intulerunt. Mota namque omnia aduentu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum
est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa
crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo uentum
est. Ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem uenit.
Ausona et Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuentutis
duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules ueniunt.
Docent suos iam pridem exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas
pugnatum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis Samnitem
iuuisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas
Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus
admoueatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. His
auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida
milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca,
partim togati tectis ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes
ingrederentur. Ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum
armatis ut ex insidiis concurrerent. Ita portae occupatae triaque oppida
eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est
factus, nullus modus caedibus fuit deletaque Ausonum gens uix certo
defectionis crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.
[26] Eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta;
nec diu proditoribus impunita res fuit. Haud procul inde exercitus Romanus
erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites
ad internecionem caesi; eoque ira processit ut Romae quoque, cum de colonis
mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.
Praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque
abhorrere a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas gentes
cogebat. Uicit tamen sententia ut mitterentur coloni; duo milia et
quingenti missi. Eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque
occultae principum coniurationes factae. De quibus cum ad senatum relatum
esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque
quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium
magistrum equitum dixit. Ingens erat magistratus eius terror; itaque siue
timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumque --ea capita
coniurationis fuerant--priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud
dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. Deinde, ut quaestioni Campanae
materia decessit, uersa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae
sed in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus rem publicam
quaeri senatum iussisse et coitiones honorum adipiscendorum causa factas
aduersus rem publicam esse. Latiorque et re et personis quaestio fieri haud
abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse. Postulabantur
ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin
nomina reciperentur. Inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen
intendebatur sed uniuersi, simul negare nobilium id crimen esse quibus, si
nulla obstetur fraude, pateat uia ad honorem, sed hominum nouorum; ipsos
adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos
eius criminis esse intellecturosque ita id esse simul magistratu abissent.
Tum enimuero Maenius, iam famae magis quam imperii memor, progressus in
contionem ita uerba fecit: "et omnes ante actae uitae uos conscios habeo,
Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae;
neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae,
qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus uitam
egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit. Sed, quoniam
quidam nobiles homines--qua de causa uos existimare quam me pro magistratu
quicquam incompertum dicere melius est--primum ipsas expugnare quaestiones
omni ope adnisi sunt; dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam
dicerent, in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium
auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi inde--adeo omnia tutiora
quam ut innocentiam suam purgarent uisa-- in nos inruerunt, et priuatis
dictatorem poscere reum uere cundiae non fuit;--ut omnes di hominesque
sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant,
me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. Uos
quaeso, consules, si uobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et
hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos,
non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse." abdicat inde se
dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud
consules--iis enim ab senatu mandata res est--rei facti aduersus nobilium
testimonia egregie absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis summis
honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum inuisus nobilitati,
causam dixit absolutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dum recens erat
quaestio per clara nomina reorum uiguit: inde labi coepit ad uiliora
capita, donec coitionibus factionibusque aduersus quas comparata erat
oppressa est.
[27] Earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam
coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos rursus ad Caudium reuocauit, ut
inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis
eriperent. Eo consules cum ualido exercitu uenerunt. Et primo circa saltus,
cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt; deinde Samnites per
aperta loca breui circuitu in loca plana [Campanos campos] agmen demittunt
ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde leuibus proeliis
equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec aut euentus
eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat. Samnitium contra
ducibus et carpi paruis cottidie damnis et senescere dilatione belli uires
suae uidebantur. Itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis,
quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo uis
fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore. Consulum
Sulpicius in dextro, Poetelius in laeuo cornu consistunt. Dextra pars, qua
et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi
circumirentur constiterant, latius patefacta stetit; sinistris, praeterquam
quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae
uires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus
reseruabantur, in primam aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo
impetu uiribus impulit. Commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam
succedit. In hunc transuerso agmine inter duas acies se inferentem Romanus
equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum
confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit aciem. In eo cornu non
Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, auectus ab suis
nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum. Unde
haud dubiam uictoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis
uiris, dissimilem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos, uictorem
hostem signa in perculsos inferentem. Ceterum omnia mutauit repente
consulis aduentus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et
maius quam pro numero auxilium aduenerat fortes uiri, et partis alterius
uictoria audita mox uisa etiam proelium restituit. Tota deinde iam uincere
acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui
Maleuentum, cui nunc urbi Beneuentum nomen est, perfugerunt. Ad triginta
milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.
[28] Consules egregia uictoria parta protinus inde ad Bouianum oppugnandum
legiones ducunt; ibique hiberna egerunt, donec ab nouis consulibus, L.
Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C.
Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. Is, cum audisset
arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Bouiano ad Fregellas pergit;
unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque
ualido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. Eo
se intra moenia sub aduentum dictatoris et Samnitium omnis multitudo et
Nolana agrestis contulerat. Dictator urbis situ circumspecto, quo apertior
aditus ad moenia esset, omnia aedificia--et frequenter ibi habitabatur
--circumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a Poetelio dictatore
siue ab C. Iunio consule--nam utrumque traditur--Nola est capta. Qui captae
decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem
captas, Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa dictatorem
dictum. Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa
Auruncorum fuerat; Uolsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui,
incoluerant. Et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus
consultum factum est; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor
milia insequentes consules M. Ualerius P. Decius.
[29] [M. Ualerio P. Decio coss.] profligato fere Samnitium bello, priusquam
ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est; nec erat
ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora
essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum. Itaque altero
consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius, qui grauiter aeger
Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit. Is,
prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit, arma
quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis apparatibus
elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma
Etrusci inferrent. Eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud
Etruscos fuere; neutri finibus egressi. Et censura clara eo anno Ap. Claudi
et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod
uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit quia ob infamem
atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega magistratu se
abdicauerat, Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae
gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad
Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos
ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. Traditur inde,
dictu mirabile et quod dimouendis statu suo sacris religionem facere
posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad
triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum
Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post
aliquot annos luminibus captum.
[30] Itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium
et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum
ordinem praua lectione senatus, qua potiores aliquot lectis praeteriti
essent, negauerunt eam lectionem se, quae sine recti prauique discrimine ad
gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et senatum extemplo
citauerunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat.
Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem
militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo
crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis
dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia--tulere eam rogationem
tribuni plebei L. Atilius C. Marcius--: alterum, ut duumuiros nauales
classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator huius
plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis. Eiusdem anni rem dictu paruam
praeterirem, ni ad religionem uisa esset pertinere. Tibicines, quia
prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod traditum
antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in
urbe esset qui sacrificiis praecineret. Eius rei religio tenuit senatum
legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam ut ii homines Romanis
restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam
hortati sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio
haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. Die festo alii alios
per speciem celebrandarum cantu epularum [causa] inuitant, et uino, cuius
auidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno
uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere quam plaustris in
foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. Tunc concursus populi
factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum
cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur,
restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris praecinerent. Haec inter
duorum ingentium bellorum curam gerebantur.
[31] Consules inter se prouincias partiti: Iunio Samnites, Aemilio nouum
bellum Etruria sorte obuenit. In Samnio Cluuiarum praesidium Romanum, quia
nequiuerat ui capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites
uerberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos. Huic infensus
crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluuiana ratus, quo die
adgressus est moenia, ui cepit atque omnes puberes interfecit. Inde uictor
exercitus Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe
ditissimum atque opulentissimum armis uirisque. Ibi, quia haud tantum
irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. Minus itaque
saeuitum in hostes est, praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam
egestum benigneque omnis militi concessa. Et postquam praepotentem armis
Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium
principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus,
si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumueniri posset.
Transfugae agrestes et captiui quidam, pars forte, pars consilio oblati,
congruentia ad consulem adferentes--quae et uera erant--pecoris uim
ingentem in saltum auium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo
expeditae ducerentur legiones. Ibi ingens hostium exercitus itinera
occultus insederat et, postquam intrasse Romanos uidit saltum, repente
exortus cum clamore ac tumultu incautos inuadit. Et primo noua res
trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein
postquam, ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, ad signa
undique coibant et, notis ordinibus in uetere disciplina militiae iam sine
praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime
pugnam aduectus desilit ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur
deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem in eum locum
deuenisse neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam
reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum
uindicaturam. Coniterentur modo uno animo omnes inuadere hostem uictum
acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum
temptantem et loco non armis fretum. Sed quem esse iam uirtuti Romanae
inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo
successum erat loco memorabantur. His accensus miles, omnium immemor
difficultatium, uadit aduersus imminentem hostium aciem. Ibi paulum laboris
fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen; ceterum postquam prima signa
planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco,
uersus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se
paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. Sed loca
difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. Itaque ergo
perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia hominum; uictorque
Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.
[32] Dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter
Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis
uelut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum
Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios uenit. Aduenientibus
Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita aduexere.
Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt:
postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus,
sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt. Quod
postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat
miles firmatisque cibo uiribus arma capiat. Dicto paretur. Consul ubi
armatos paratosque uidit, signa extra uallum proferri iussit et haud procul
hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes
ut ab aduersariis clamor et pugna inciperet, et prius sol meridie se
inclinauit quam telum hinc aut illinc emissum est: inde, ne infecta re
abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.
Nec segnius a Romanis pugna initur. Concurrunt infensis animis; numero
hostis, uirtute Romanus superat; anceps proelium multos utrimque et
fortissimum quemque absumit nec prius inclinata res est quam secunda acies
Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis
recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes
ceciderunt. Nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni
obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut uictores priusquam uicti
pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est;
nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quicquam eo anno rei memoria
dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota
acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix quod satis
esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum uolnerum fuit ut
plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
[33] Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega
Fabio C. Marcius Rutulus datus est; ceterum et Fabius supplementum ab Roma
adduxit et nouus exercitus domo accitus Etruscis uenit. Permulti anni iam
erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant,
cum ex ea familia, quae uelut fatales cum tribunis ac plebe erat, certamen
oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod
Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius
collega eius magistratu se abdicasset, nulla ui compelli ut abdicaret
potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae inter
legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec
in uolgus quam optimo cuique gratiorem. Is cum identidem legem Aemiliam
recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui
quinquennalem ante [censuram] et longinquitate potestatem dominantem intra
sex mensum et anni coegisset spatium, "dic agedum" inquit, "Appi Claudi,
quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius
censores fuerunt censor fuisses." negare Appius interrogationem tribuni
magno opere ad causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos
censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos
eam legem populus iussisset, quodque postremum iussisset id ius ratumque
esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati
censores essent, teneri ea lege potuisse.
[34] Haec sine ullius adsensu cauillante Appio "en" inquit, "Quirites,
illius Appi progenies, qui decemuirum in annum creatus altero anno se ipse
creauit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus priuatus fasces et imperium
obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male
parta, male gesta, male retenta imperia. Haec est eadem familia, Quirites,
cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres patria Sacrum montem cepistis;
haec, aduersus quam tribunicium auxilium uobis comparastis; haec, propter
quam duo exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges, haec,
quae agrarias semper impugnauit; haec conubia patrum et plebis interrupit;
haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. Hoc est nomen multo quam
Tarquiniorum infestius uestrae libertati. Itane tandem, Appi Claudi? cum
centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerunt,
nobilissimi fortissimique uiri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id
ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? immo uero omnes sciuerunt
et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum
censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi
duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat noua. An hoc dicis,
Appi, non teneri Aemilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem
esse? tenuit Aemilia lex uiolentos illos censores, C. Furium et M.
Geganium, qui quid iste magistratus in re publica mali facere posset
indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis
suae belli domique, aerarium fecerunt; tenuit deinceps omnes censores intra
centum annorum spatium; tenet C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis,
eodem iure creatum. An hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset,
populus creauit? tu unus eximius es in quo hoc praecipuum ac singulare
ualeat? quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui
optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. Quem semestri
dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem claui
figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? quam isti stolidos ac
socordes uideri creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus
gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt magistratu.
Quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius dictator,
quia, cum quaestiones seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat
exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis
est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se abdicauit. Nolo ego
istam in te modestiam; ne degeneraueris a familia imperiosissima
[superbissima]; non die, non hora citius quam necesse est magistratu
abieris, modo ne excedas finitum tempus. Satis est aut diem aut mensem
censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia
lege censuram geram, et solus geram. Hoc quidem iam regno simile est. An
collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit,
institutum deo ab nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum
ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis
huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram
intra annum ab stirpe exstincta est, nisi uniuersam rem publicam eo nefario
obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. Urbs eo lustro capta
est, quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, ne abiret
magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogauit. Et quanto
modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum
lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se
postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se
magistratu abdicarunt. Te nec quod dies exit censurae nec quod collega
magistratu abiit nec lex nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in
audacia, in contemptu deorum hominumque ponis. Ego te, Appi Claudi, pro
istius magistratus maiestate ac uerecundia quem gessisti, non modo manu
uiolatum sed ne uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem; sed et
haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit me loqui, et, nisi
Aemiliae legi parueris, in uincula duci iubebo nec, cum ita comparatum a
maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima
suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus
censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar." haec taliaque
cum dixisset, prendi censorem et in uincula duci iussit. Approbantibus sex
tribunis actionem collegae, tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque
inuidia omnium ordinum solus censuram gessit.
[35] Dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique
Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque
munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum
ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut
loco paucitatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen
--aspreta erant strata saxis--inde signa in hostem obuertit. Etrusci omnium
praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium
ineunt adeo raptim et auide, ut abiectis missilibus quo celerius manus
consererent stringerent gladios uadentes in hostem. Romanus contra nunc
tela, nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur
scuta galeaeque ictae cum etiam quos non uolnerauerant turbarent--neque
subire erat facile ad propio rem pugnam neque missilia habebant quibus
eminus rem gererent--stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil
tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem
redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes inuadunt. Eum
impetum non tulerunt Etrusci uersisque signis fuga effusa castra repetunt;
sed equites Romani praeuecti per obliqua campi cum se fugientibus
obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi paene
agmine ac uexato uolneribus in siluam Ciminiam penetratum. Romanus multis
milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis,
castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. Tum de persequendo hoste
agitari coeptum.
[36] Silua erat Ciminia magis tum inuia atque horrenda quam nuper fuere
Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. Eam intrare
haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis
Caudinae nondum memoria aboleuerat. Tum ex iis qui aderant, consulis
frater--M. Fabium, Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua
consulem genitum, tradunt--speculatum se iturum professus breuique omnia
certa allaturum. Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris
eruditus erat linguamque Etruscam probe nouerat. Habeo auctores uolgo tum
Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;
sed propius est uero praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci
simulatione hostibus immiscuerit. Seruus ei dicitur comes unus fuisse,
nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud
proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat naturam ac nomina
principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota
haesitantes deprendi possent. Iere pastorali habitu, agrestibus telis,
falcibus gaesisque binis armati. Sed neque commercium linguae nec uestis
armorumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide quemquam
externum Ciminios saltus intraturum. Usque ad Camertes Umbros penetrasse
dicuntur; ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in senatum
con sulis uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio
acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta
praesto fore, si ea loca intrasset, iuuentutemque Camertium Umbrorum in
armis paratam imperio futuram. Haec cum relata consuli essent, impedimentis
prima uigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis ipse
substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitauit stationibus
hostium, quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset
hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen
adsequitur. Postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat; inde
contemplatus opulenta Etruriae arua milites emittit. Ingenti iam abacta
praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes, repente a principibus
regionis eius concitatae, Romanis occurrunt adeo incompositae ut uindices
praedarum prope ipsi praedae fuerint. Caesis fugatisque his, late
depopulato agro uictor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra
rediit. Eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis uenerant
denuntiatum Fabio senatus uerbis ne saltum Ciminium transiret. Laetati
serius se quam ut impedire bellum possent uenisse, nuntii uictoriae Romam
reuertuntur.
[37] Hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum;
uastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat
conciueratque indignatione non Etruriae modo populos sed Umbriae finitima.
Itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium uenit; neque e siluis
tantummodo promota castra sed etiam auiditate dimicandi quam primum in
campos delata acies. Deinde instructa primo suo stare loco, relicto
hostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquam detractare hostem
sensere pugnam, ad uallum subeunt. Ubi postquam stationes quoque receptas
intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e
castris cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut
nocte aut certe luce prima castra hostium inuasuros. Nihilo quietior
Romanus exercitus imperio ducis continetur. Decima erat fere diei hora cum
cibum capere consul milites iubet; praecipit ut in armis sint quacumque
diei noctisue hora signum dederit. Paucis milites adloquitur; Samnitium
bella extollit, eleuat Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem
multitudini comparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros
in tempore; interea taceri opus esse. His ambagibus prodi simulabat hostes,
quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod sine
munimento consederant, ueri similius erat quod simulabatur. Curati cibo
corpora quieti dant et quarta fere uigilia sine tumultu excitati arma
capiunt. Dolabrae calonibus diuiduntur ad uallum proruendum fossasque
implendas. Intra munimenta instruitur acies; delectae cohortes ad portarum
exitus conlocantur. Dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestiuis
noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto uallo erupit acies,
stratos passim inuadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in
cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit. Paucis
armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum certum, non ducem
sequentes fundit Romanus fugatosque persequitur. Ad castra, ad siluas
diuersi tendebant. Siluae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita
eodem die capiuntur. Aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera
praeda militis fuit. Caesa aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. Eam
tam claram pugnam trans Ciminiam siluam ad Perusiam pugnatam quidam
auctores sunt metuque in magno ciuitatem fuisse ne interclusus exercitus
tam infesto saltu coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur. Sed
ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. Itaque a Perusia et
Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate
erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta
annos impetrauerunt.
[38] Dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutulus Allifas
de Samnitibus ui cepit. Multa alia castella uicique aut deleta hostiliter
aut integra in potestatem uenere. Per idem tempus et classis Romana a P.
Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum
adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum agrum Nucerinum
profecti, proximis raptim uastatis unde reditus tutus ad naues esset,
dulcedine, ut fit, praedae longius progressi exciuere hostes. Palatis per
agros nemo obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine
incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam
occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo ad naues compulsa est.
Profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae terrorem fecerat, tam
laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum
obsideri; cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem temeritate
auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios deductam, saeptam non
hostium magis armis quam locorum iniquitatibus esse. Iam gaudium inuidia
quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad
Etruscos auertisset. Itaque armis uirisque ad obterendum C. Marcium
consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri,
si Marcius dimicandi potestatem non faciat. Obuius iis consul fuit.
Dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto euentu est et, cum anceps
caedes fuisset, aduersae tamen rei fama in Romanos uertit ob amissos
quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum et, quod
insigne maxime fuit, consulis ipsius uolnus. Ob haec etiam aucta fama, ut
solet, ingens terror patres inuasit dictatoremque dici placebat; nec, quin
Cursor Papirius diceretur, in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubium
cuiquam erat. Sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto
posse nec uiuere Marcium consulem satis fidebant. Alter consul Fabius
infestus priuatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono publico, legatos
ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum,
non publica solum auctoritate mouerent ut memoriam simultatium patriae
remitteret. Profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent
adiecissentque orationem conuenientem mandatis, consul demissis in terram
oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; nocte
deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. Cui cum ob
animum egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit
ac sine responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret
insignem dolorem ingenti comprimi animo. Papirius C. Iunium Bubulcum
magistrum equitum dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste
omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis
cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae
fuerat principium. Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram
accepta est, abominandam eam curiam facit.
[39] Dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus
cum legionibus ad terrorem traducti siluam Ciminiam exercitus nuper
scriptis ad Longu lam peruenit acceptisque a Marcio consule ueteribus
militibus in aciem copias eduxit. Nec hostes detractare uisi pugnam.
Instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox
oppressit. Quieti aliquamdiu nec quis diffidentes uiribus nec hostem
spernentes, statiua in propinquo habuere. Nam et cum Umbrorum exercitu acie
depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter
non tolerarunt pugnam; et ad Uadimonis lacum Etrusci lege sacrata coacto
exercitu, cum uir uirum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis
simul animis dimicarunt; tantoque irarum certamine gesta res est ut ab
neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit et acerrime commissa
ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum
Etruscis totiens uictis sed cum aliqua noua gente uideretur dimicatio esse.
Nihil ab ulla parte mouetur fugae; cadunt antesignani et, ne nudentur
propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. Ab ultimis deinde
subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi uentum est
ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per
corpora euaserint. Ea uelut noua inter fessos exorta acies turbauit signa
Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera
multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc uinci pertinacia coepta et
auerti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam <ceteri>
certiorem capessere fugam. Ille primum dies fortuna uetere abundantes
Etruscorum fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu
capta direptaque.
[40] Pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Samnitibus erat,
qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret nouis armorum
insignibus fecerunt. Duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius
argento caelauerunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque
umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa.
Spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. Galeae
cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. Tunicae auratis
militibus uersicolores, argentatis linteae candidae. His dextrum cornu
datum: illi in sinistro consistunt. Notus iam Romanis apparatus insignium
armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non
caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam
uerius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et
uolnera. Uirtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et
ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse. His Cursor uocibus
instinctos milites in proelium ducit. Dextro ipse cornu consistit, sinistro
praefecit magistrum equitum. Simul est concursum, ingens fuit cum hoste
certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte
uictoria inciperet. Prior forte Iunius commouit hostem, laeuo dextrum
cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida ueste et paribus
candore armis insignes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum
intulisset signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem. Quod ubi
sensit dictator, "ab laeuone cornu uictoria incipiet" inquit "et dextrum
cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam
uictoriae trahet?" concitat milites; nec peditum uirtuti equites aut
legatorum studia ducibus cedunt. M. Ualerius a dextro, P. Decius ab laeuo
cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos euehuntur
adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transuersa latera
hostium incurrunt. Is nouus additus terror cum ex parte utraque
circumuasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato
clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. Iam strage
hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pauidos Samnites
castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante
noctem iniectus ignis. Dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius
triumpho longe maximam speciem captiua arma praebuere. Tantum
magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum
ornandum diuiderentur. Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus
cum tensae ducerentur. Et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis
hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Samnitium gladiatores, quod
spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine
compellarunt. Eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa
indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili uictoria
dimicat. Ipsum oppidum--nam ad moenia uictor accessit--cepisset, ni legati
dedentes urbem exissent. Praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae
amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore
etiam quam dictator uictoria triumphans urbem est inuectus; quin etiam
deuictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M.
Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis ingenti consensu
consulem alterum, alterum praetorem declarauit.
[41] Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decio
collega datur. Ualerius praetor quartum creatus. Consules partiti
prouincias; Etruria Decio, Samnium Fabio euenit. Profectus ad Nuceriam
Alfaternam, cum pacem petentes, quod uti ea cum daretur noluissent,
aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit. Cum Samnitibus acie
dimicatum. Haud magno certamine hostes uicti; neque eius pugnae memoria
tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. Secuti
Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque,
alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu subegerat
frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.
Uolsiniensium castella aliquot ui cepit; quaedam ex his diruit ne
receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem
sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. Ac de eo quidem
nihil impetratum; indutiae annuae datae. Stipendium exercitu Romano ab
hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces
indutiarum fuit. Tranquillas res iam
[42] Fabius, alienae sortis uictor belli, in suam prouinciam exercitum
reduxit. Itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus
continuauerat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap.
Claudius L. Uolumnius consules fuerunt, prorogauit maxime Appio aduersante
imperium. Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio
tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam
annalibus inuenio. Creatus consul, cum collegae nouum bellum, Sallentini
hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando
belli decus penes alios esset. Uolumnium prouinciae haud paenituit. Multa
secunda proelia fecit; aliquot urbes hostium ui cepit. Praedae erat
largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuuabat militemque his
artibus fecerat et periculi et laboris auidum. Q. Fabius pro consule ad
urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. Minime
ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra compulsi; nec castra forent
retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa
et nocte custodita ne quis elabi posset. Postero die uixdum luce certa
deditio fieri coepta et pacti qui Samnitium forent ut cum singulis
uestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi. Sociis Samnitium nihil
cautum; ad septem milia sub corona ueniere. Qui se ciuem Hernicum dixerat
seorsus in custodia habitus; eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; et
cum quaesitum esset dilectu an uoluntarii pro Samnitibus aduersus Romanos
bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur, iussique eam integram
rem noui consules P. Cornelius Aruina Q. Marcius Tremulus--hi enim iam
creati erant--ad senatum referre. Id aegre passi Hernici; concilium
populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum uocant,
praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Uerulanum omnes Hernici nominis
populo Romano bellum indixerunt.
[43] In Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, noui motus exorti.
Calatia et Sora praesidiaque quae in his Romana erant expugnata et in
captiuorum corpora militum foede saeuitum. Itaque eo P. Cornelius cum
exercitu missus. Marcio noui hostes--iam enim Anagninis Hernicisque aliis
bellum iussum erat--decernuntur. Primo ita omnia opportuna loca hostes
inter consulum castra inter ceperunt ut peruadere expeditus nuntius non
posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu
alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes
iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti
scriberentur exercitus. Ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti
terrore ac uetusta gentis gloria fuit: nihil usquam dictu dignum ausi,
trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad
senatum Romam legatos mitterent pacti sunt bimestri stipendio frumentoque
et singulis in militem tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus
consulto permissum de Hernicis erat; isque eam gentem in deditionem
accepit. Et in Samnio alter consul superior uiribus, locis impeditior erat.
Omnia itinera obsaepserant hostes saltusque peruios ceperant ne qua subuehi
commeatus possent; neque eos, cum cottidie signa in aciem consul proferret,
elicere ad certamen poterat, satisque apparebat neque Samnitem certamen
praesens nec Romanum dilationem belli laturum. Aduentus Marci, qui Hernicis
subactis maturauit collegae uenire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
Nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares,
coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse
spei, aduenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur. Raptim conlatae
sarcinae in medium et, prout tempus patiebatur, instructa acies. Clamor
primum in statiua perlatus, dein conspectus procul puluis tumultum apud
alterum consulem in castris fecit; isque confestim arma capere iussis
raptimque eductis in aciem militibus transuersam hostium aciem atque alio
certamine occupatam inuadit, clamitans summum flagitium fore, si alterum
exercitum utriusque uictoriae compotem sinerent fieri nec ad se sui belli
uindicarent decus. Qua impetum dederat, perrumpit aciemque per mediam in
castra hostium tendit et uacua defensoribus capit atque incendit. Quae ubi
flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga
coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes nec in ullam partem tutum
perfugium est. Iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules
dederant colligebantque in unum copias inuicem inter se gratantes, cum
repente uisae procul hostium nouae cohortes, quae in supplementum scriptae
fuerant, integrauere caedem. In quas nec iussu consulum nec signo accepto
uictores uadunt, malo tirocinio imbuendum Samnitem clamitantes. Indulgent
consules legionum ardori, ut qui probe scirent nouum militem hostium inter
perculsos fuga ueteranos ne temptando quidem satis certamini fore. Nec eos
opinio fefellit: omnes Samnitium copiae, ueteres nouaeque, montes proximos
fuga capiunt. Eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci
uictis est et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una uoce omnes
pacem petebant. Tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac
singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in
Samnio relictus: Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit statuaque
equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
Hernicorum tribus populis, Aletrinati Uerulano Ferentinati, quia maluerunt
quam ciuitatem, suae leges redditae conubiumque inter ipsos, quod
aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis quique arma
Romanis intulerant ciuitas sine suffragii latione data: concilia conubiaque
adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum. Eodem
anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello
Samnitium uouerat. Ab eodem collegaque eius M. Ualerio Maximo uiae per
agros publica impensa factae. Et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus
tertio renouatum legatisque eorum, qui ad id uenerant, comiter munera
missa.
[44] Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro
equitum P. Decio Mure. Ab his, propter quae creati erant, comitia
consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. Creati
consules L. Postumius Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio
suggerit biennio exempto, quo Claudium Uolumniumque et Cornelium cum Marcio
consules factos tradidimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis an
consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. Eodem
anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae. Itaque
ambo consules in Samnium missi cum diuersas regiones, Tifernum Postumius,
Bouianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum. Alii
haud dubie Samnites uictos ac uiginti milia hominum capta tradunt, alii
Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam
in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et
ipsos consedisse. Consul ut statiua tuta copiosaque--et ita erant--petisse
uideretur, postquam et munimentis castra firmauit et omni apparatu rerum
utilium instruxit, relicto firmo praesidio de uigilia tertia, qua duci
proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum aduersus alios
sedentem, ducit. Ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert;
et cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris
legionibus defessam iam aciem hostium improuiso inuadit. Itaque cum
lassitudo ac uolnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes,
signa unum et uiginti capta, atque inde ad castra Postumi perrectum. Ibi
duo uictores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
signa militaria sex et uiginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius
multique alii mortales et castra utraque capta. Et Bouianum urbs postero
die coepta oppugnari breui capitur magnaque gloria rerum gestarum consules
triumpharunt. Minucium consulem, cum uolnere graui relatum in castra,
mortuum quidam auctores sunt, et M. Fuluium in locum eius consulem
suffectum et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bouianum captum.
Eo anno Sora Arpinum Cesennia recepta ab Samnitibus; Herculis magnum
simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.
[45] P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu
finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. Quibus
suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem
petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse:
nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P.
Sempronium consulem cum exercitu breui in Samnio fore; eum, ad bellum
pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum;
decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. Eo anno cum pacatum
Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus
antiquum Samnitibus redditum. Ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per
multos annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana, quod
incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis Samniti auxilia et post
Hernicos subactos uniuersa prope gens sine dissimulatione consilii publici
ad hostes desciuerat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere
fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore
incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum
foret, Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae ciuitati
praeoptauerint; quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena
necessariam ciuitatem fore. Ob haec uolgo in conciliis iactata populus
Romanus bellum fieri Aequis iussit; consulesque ambo ad nouum profecti
bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, ut
qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis sine
ducibus certis, sine imperio trepidare. Alius exeundum in aciem, alii
castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura agrorum ac deinceps
cum leuibus praesidiis urbium relictarum excidia. Itaque postquam inter
multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum
quemque rerum uertit, est audita, ut prima uigilia diuersi e castris ad
deportanda omnia tuendosque moenibus
[46] Eodem anno Cn. Flauius Cn. Filius scriba, patre libertino humili
fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis curulis fuit.
Inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro
tribu aedilem uideret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam
posuisse et iurasse se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse
scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto
triumuiratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. Ceterum, id
quod haud discrepat, contumacia aduersus contemnentes humilitatem suam
nobiles certauit; ciuile ius, repositum in penetralibus pontificum,
euolgauit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi
posset sciretur; aedem Concordiae in area Uolcani summa inuidia nobilium
dedicauit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus
uerba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse
templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne
quis templum aramue iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris
dedicaret.--haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit aduersus
superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. Ad collegam aegrum uisendi
causa Flauius cum uenisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi
adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac
sede honoris sui anxios inuidia inimicos spectauit.--ceterum Flauium
dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura uires nacta, qui
senatum primus libertinorum filiis lectis inquinauerat et, posteaquam eam
lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes
urbanas, humilibus per omnes tribus diuisis forum et campum corrupit;
tantumque Flaui comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos
aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes discessit
ciuitas; aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis
factio tenebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti et Fabius simul
concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem
forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas
appellauit. Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi
cognomen, quod tot uictoriis non pepererat hac ordinum temperatione
pareret. Ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus
transueherentur.