M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER QVINTVS


Sic alterna duces bellorum uulnera passos
in Macetum terras miscens aduersa secundis
seruauit fortuna pares. Iam sparserat Haemo
bruma niues gelidoque cadens Atiantis Olympo,
instabatque dies qui dat noua nomina fastis
quique colit primus ducentem tempora Ianum.
Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
consul uterque uagos belli per munia patres
elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes
10
Romanos cepit proceres, secretaque rerum
hospes in externis audiuit curia tectis.
Nam quis castra uocet tot strictas iure securis,
tot fasces? Docuit populos uenerabilis ordo,
non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
Vt primum maestum tenuere silentia coetum,
Lentulus e celsa sublimis sede profatur:
"Indole si dignum Latia, si sanguine prisco
robur inest animis, non qua tellure coacti
quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
20
cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae
cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
Nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae
uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis
nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
illic Roma fuit. Non unquam perdidit ordo
30
mutato sua iura solo. Maerentia tecta
Caesar habet uacuasque domos legesque silentis
clausaque iustitio tristi fora; curia solos
illa uidet patres, plena quos urbe fugauit.
Ordine de tanto quisquis non exulat, hic est,
ignaros scelerum longaque in pace quietos
bellorum primus sparsit furor; omnia rursus
membra loco redeunt. En totis uiribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis
40
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
Tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,
spem uestram praestate deis, fortunaque tantos
det uobis animos quantos fugientibus hostem
causa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno;
uos quorum finem non est sensura potestas,
consulite in medium, patres, Magnumque iubete
esse ducem." Laeto nomen clamore senatus
excipit et Magno fatum patriaeque suumque
inposuit. Tunc in reges populosque merentis
50
sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis
exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus
Taygeti; famae ueteres laudantur Athenae,
Massiliaeque suae donatur libera Phocis.
Tunc Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
Deiotarum et gelidae dominum Bhascypolin orae
conlaudant Libyamque iubent auctore senatu
sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!
Et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum
60
cingere Pellaeo pressos diademate crinis
permissum. Saeuum in populos, puer, accipis ensem,
(atque utinam in populos); donata est regia Lagi.
accessit Magni iugulus, regnumque sorori
ereptum est soceroque nefas.
                                                                Iam turba soluto
arma petit coetu. Quae cum populique ducesque
casibus incertis et caeca sorte pararent,
solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius euentus finemque expromere rerum
sollicitat superos multosque obducta per annos
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
70
Hesperio tantum quantum summotus eoo,
cardine Parnasos gemino petit aethera colle,
mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
Hoc solum fluctu terras mergente cacumen
eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
Tu quoque uix summam seductus ab aequore rupem
extuleras unoque iugo, Parnasse, latebas.
Vltor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,
80
matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
Vt uidit Paean uastos telluris hiatus
diuinam spirare fidem uentosque loquaces
exhalare solum, sacris se condidit antris
incubuitque adyto: uates ibi factus Apollo.
Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
dignatur caecas inclusum habitare cauernas?
Quis terram caeli patitur deus omnia cursus
aeterni secreta tenens mundoque futuri
90
conscius ac populis sese proferre paratus
contactumque ferens hominis magnusque potensque,
siue canit fatum, seu quod iubet ille canendo
fit fatum? Forsan terris inserta regendis
aere libratum uacuo quae sustinet orbem,
totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra
exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
Hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,
humanam feriens animam sonat oraque uatis
soluit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
100
undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat
conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
numen ab humani solum se labe furoris
uindicat. Haut illic tacito mala uota susurro
concipiunt; nam fixa canens mutandaque nulli
mortales optare uetat iustisque benignus
saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
ut Tyriis; dedit ille minas inpellere belli,
ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras,
110
telluris sterilis monstrato fine; resoluit
aera tabificum. Non ullo saecula dono
nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
quod siluit, postquam reges timuere futura
et superos uetuere loqui. Nec uoce negata
Cirrhaeae maerent uates templique fruuntur
iustitio. Nam si qua deus sub pectora uenit,
numinis aut poena est mors immatura recepti
aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris
compages humana labat, pulsusque deorum
120
concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo
immotos tripodas uastaeque silentia rupis
Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
sollicitat. Iussus sedes laxare uerendas
antistes pauidamque deis immittere uatem
Castalios circum latices nemorumque recessus
Phemonoen errore uagam curisque uacantem
corripuit cogitque fores irrumpere templi.
Limine terrifico metuens consistere Phoebas
absterrere ducem noscendi ardore futura
130
cassa fraude parat: "Quid spes, ait, improba ueri
te, Romane, trahit? Muto Parnasos hiatu
conticuit pressitque deum, seu spiritus istas
destituit fauces mundique in deuia uersum
duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python
arsit, in inmensas cineres abiere cauernas
et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum
Cirrha silet farique sat est arcana futuri
carmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae,
seu Paean solitus templis arcere nocentes,
140
ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.
Virginei patuere doli, fecitque negatis
numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores
stringit uitta comas, crinesque in terga solutos
candida Phocaica conplectitur infula lauro.
Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos
impulit. Illa pauens adyti penetrale remoti
fatidicum prima templorum in parte resistit
atque deum simulans sub pectore ficta quieto
uerba refert, nullo confusae murmure uocis
150
instinctam sacro mentem testata furore,
haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,
quam tripodas Phoebique fidem. Non rupta trementi
uerba sono nec uox antri complere capacis
sufficiens spatium nulloque horrore comarum
excussae laurus immotaque culmina templi
securumque nemus ueritam se credere Phoebo
prodiderant. Sensit tripodas cessare furensque
Appius: "Et nobis meritas dabis, inproba, poenas
et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris
160
deque orbis trepidi tanto consulta tumultu
desinis ipsa loqui." Tandem conterrita uirgo
confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis
haesit et inuito concepit pectore numen,
quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
spiritus ingessit uati, tandemque potitus
pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus
Phoebados inrupit Paean mentemque priorem
expulit atque hominem toto sibi cedere iussit
pectore. Bacchatur demens aliena per antrum
170
colla ferens uittasque dei Phoebeaque serta
erectis discussa comis per inania templi
ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti
obstantis tripodas magnoque exaestuat igne
iratum te, Phoebe, ferens. Nec uerbere solo
uteris et stimulos flammasque in uiscera mergis:
accipit et frenos, nec tantum prodere uati
quantum scire licet. Venit aetas omnis in unam
congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus.
Tanta patet rerum series, atque omne futurum
180
nititur in lucem, uocemque petentia fata
luctantur; non prima dies, non ultima mundi,
non modus Oceani, numerus non derat harenae.
Talis in Euboico uates Cumana recessu
indignata suum multis seruire furorem
gentibus ex tanta fatorum strage superba
excerpsit Romana manu; sic plena laborat
Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi,
inter fata diu quaerens tam magna latentem.
Spumea tunc primum rabies uesana per ora
190
effluit et gemitus et anhelo clara meatu
murmura; tunc maestus uastis ululatus in antris,
extremaeque sonant domita iam uirgine uoces:
"Effugis ingentis tanti discriminis expers
bellorum, Romane, minas solusque quietem
Euboici uasta lateris conualle tenebis."
Cetera subpressit faucesque obstruxit Apollo.
Custodes tripodes fatorum arcanaque mundi
tuque potens ueri, Paean, nullumque futuri
200
a superis celate diem, suprema ruentis
imperii caesosque duces et funera regum
et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis
cur aperire times? an nondum numina tantum
decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris
Pompei damnare caput tot fata tenentur?
Vindicis an gladii facinus poenasque furorum
regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos
ut peragat fortuna taces? Tunc pectore uatis
inpactae cessere fores, expulsaque templis
210
prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae,
quem non emisit, superest deus. Illa feroces
torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo
lumina, nunc uultu pauido, nunc torua minaci:
stat numquam facies; rubor igneus inficit ora
liuentesque genas; nec qui solet esse timenti,
terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt
corda, sed ut tumidus boreae post flamina pontus
rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem.
Dumque a luce sacra qua uidit fata refertur
220
ad uulgare iubar, mediae uenere tenebrae:
inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen,
quae raperet secreta deum. Tum pectore uerum
fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura;
uixque refecta cadit. Nec te uicinia leti
territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;
iure sed incerto mundi subsidere regnum
Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas.
Heu demens! nullum belli sentire fragorem,
tot mundi caruisse malis, praestare deorum
230
excepta quis Morte potest? Secreta tenebis
litoris Euboici, memorando condite busto,
qua maris angustat fauces saxosa Carystos
et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus,
artatus rapido feruet qua gurgite pontus,
Euripusque trahit cursum mutantibus undis
Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.

Interea domitis Caesar remeabat Hiberis
uictrices aquilas alium laturus in orbem,
cum prope fatorum tantos per prospera cursus
240
auertere dei. Nullo nam Marte subactus
intra castrorum timuit tentoria ductor
perdere successus scelerum, cum paene fideles
per tot bella manus satiatae sanguine tandem
destituere ducem, seu maesto classica paulum
intermissa sono claususque et frigidus ensis
expulerat belli furias, seu, praemia miles
dum maiora petit, damnat causamque ducemque
et scelere inbutos etiamnum uenditat enses.
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo,
250
quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta
despiceret staretque super titubantia fultus.
Tot raptis truncus manibus gladioque relictus
paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
Non pauidum iam murmur erat, nec pectore tecto
ira latens; nam quae dubias constringere mentes
causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timorist,
seque putat solum regnorum iniusta grauari,
haut retinet. Quippe ipsa metus exsoluerat audax
260
turba suos: quicquid multis peccatur inultum est.
Effudere minas: "Liceat discedere, Caesar,
a rabie scelerum. Quaeris terraque marique
his ferrum iugulis, animasque effundere uiles
quolibet hoste paras: partem tibi Gallia nostri
eripuit, partem duris Hispania bellis,
pars iacet Hesperia; totoque exercitus orbe
te uincente perit. Terris fudisse cruorem
quid iuuat arctois Rhodano Rhenoque subactis?
Tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.
270
Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?
Imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?
Quid satis est, si Roma parum est? Iam respice canos
inualidasque manus et inanis cerne lacertos.
Vsus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum.
Ad mortem dimitte senes. En inproba uota:
non duro liceat morientia caespite membra
ponere, non anima galeam fugiente ferire
280
atque oculos morti clausuram quaerere dextram,
coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
scire rogum. Liceat morbis finire senectam;
sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
Quid uelut ignaros, ad quae portenta paremur,
spe trahis? Vsque adeo soli ciuilibus armis
nescimus, cuius sceleris sit maxima merces?
Nil actum est bellis, si nondum conperit istas
omnia posse manus. Nec fas nec uincula iuris
hoc audere uetant. Rheni mihi Caesar in undis
290
dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat aequat.
Adde quod ingrato meritorum iudice uirtus
nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.
Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum
obsequium speres, irato milite, Caesar,
pax erit." Haec fatus totis discurrere castris
coeperat infestoque ducem deposcere uultu.
Sic eat, o superi, quando pietasque fidesque
destituunt moresque malos sperare relictum est:
finem ciuili faciat discordia bello.
300
Quem non ille ducem potuit terrere tumultus!
Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
fortunamque suam per summa pericula gaudens
exercere uenit nec, dum desaeuiat ira,
exspectat; medios properat temptare furores.
Non illis urbes spoliandaque templa negasset
Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus
passurasque infanda nurus. Vult omnia certe
a se saeua peti, uult praemia Martis amari,
militis indomiti tantum mens sana timetur.
310
Non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere
iam manibus damnata suis? Hos ante pigebit
sanguinis? His ferri graue ius erit? Ipse per omne
fasque nefasque rues? Lassare et disce sine armis
posse pati, liceat scelerum tibi ponere finem.
Saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?
Bellum te ciuile fugit. Stetit aggere fulti
caespitis intrepidus uultum meruitque timeri
non metuens atque haec ira dictante profatur:
"Qui modo in absentem uultu dextraque furebas,
320
miles, habes nudum promptumque ad uulnera pectus.
Hic fuge, si belli finis placet ense relicto.
Detegit inbelles animas nil fortiter ausa
seditio tantumque fugam meditata iuuentus
ac ducis inuicti rebus lassata secundis.
Vadite meque meis ad bella relinquite fatis.
Inuenient haec arma manus, uobisque repulsis
tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt
Anne fugam Magni tanta cum classe secuntur
Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam
330
non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli
auferat et uestri rapta mercede laboris
lauriferos nullo comitetur uulnere currus?
Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba
cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
Caesaris an cursus uestrae sentire putatis
damnum posse fugae? Veluti si cuncta minentur
flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,
non magis ablatis umquam descenderit aequor,
quam nunc crescit, aquis. An uos momenta putatis
340
ulla dedisse mihi? Numquam si cura deorum
se premet ut uestrae morti uestraeque saluti
fata uacent; procerum motus haec cuncta secuntur.
Humanum paucis uiuit genus. Orbis Hiberi
horror et arctoi nostro sub nomine miles,
Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
Caesareis Labienus erat; nunc transfuga uilis
cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
Nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste
nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquens
350
non Pompeianis tradit sua partibus arma,
hic numquam uult esse meus. Sunt ista profecto
curae castra deis, qui me committere tantis
non nisi mutato uoluerunt milite bellis.
Heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
amolitur onus! Sperantis omnia dextras
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
Iam certe mihi bella geram; discedite castris,
tradite nostra uiris ignaui signa Quintes.
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
360
non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra
infidumque caput feriendaque tendite colla.
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
disce mori." Tremuit saeua sub uoce minantis
uulgus iners unumque caput tam magna iuuentus
priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis
imperet inuito moturus milite ferrum.
Ipse pauet, ne tela sibi dextraeque negentur
ad scelus hoc, Caesar; uicit patientia saeui
370
spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.
Nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
atque perire tenet. Tam diri foederis ictu
parta quies, poenaque redit placata iuuentus.

Brundisium decimis iubet hanc attingere castris
et cunctas reuocare rates, quas auius Hydrus
antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
quas recipit Salpina palus et subdita sipus
montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
Delmatico boreae Calabroque obnoxius austro
380
Apulus Adriacas exit Garganus in undas.
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
iam doctam seruire togae populoque precanti
scilicet indulgens summum dictator honorem
contigit et laetos fecit se consule fastos.
Namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto
mentimur dominis, haec primum repperit aetas,
qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,
Ausonias uoluit gladiis miscere secures.
Addidit et fasces aquilis et nomen inane
390
imperii rapiens signauit tempora digna
maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus
consule notus erit? Fingit solemnia Campus
et non admissae dirimit suffragia plebis
decantatque tribus et uana uersat in urna.
Nec caelum seruare licet: tonat augure surdo,
et laetae iurantur aues bubone sinistro.
Inde perit primum quondam ueneranda potestas
iuris inops; careat tantum ne nomine tempus,
menstruus in fastus distinguit saecula consul.
400
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,
haud meritum Latio sollemnia sacra subacto
uidit flammifera confectas nocte Latinas.
Inde rapit cursus et quae piger Apulus arua
deseruit rastris et inerti tradidit herbae,
ocior et caeli flammis et tigride feta
transcurrit curuique tenens Minoia tecta
Brundisii clausas uentis brumalibus undas
inuenit et pauidas hiberno sidere classes.
Turpe duci uisum, rapiendi tempora belli
410
in segnes exisse moras portuque teneri,
dum pateat tutum uel non felicibus aequor.
Expertes animos pelagi sic robore conplet:
"Fortius hiberni flatus caelumque fretumque,
cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
perfida nubiferi uetat inconstantia ueris.
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
sed recti fluctus soloque aquilone secandi.
Hic utinam summi curuet carchesia mali
incumbatque ferens et Graia ad moenia perflet,
420
ne Pompeiani Phaeacum e littore toto
languida iactatis conprendant carbasa remis.
Rumpite quae retinent felices uincula proras;
iamdudum nubes et saeuas perdimus undas."
Sidera prima poli Phoebo labente sub undas
exierant, et luna suas iam fecerat umbras,
cum pariter soluere ratis totosque rudentes
laxauere sinus et flexo nauita cornu
obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens
sipara uelorum perituras colligit auras.
430
Vt primum leuior propellere lintea uentus
incipit exiguumque tument, mox reddita malo
in mediam cecidere ratem, terraque relicta
non ualet ipsa sequi puppes, quae uexerat, aura.
Aequora lenta iacent, alto torpore ligatae
pigrius immotis haesere paludibus undae.
Sic stat iners Scythicas astringens Bosporus undas,
cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,
inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda,
deprendit quascumque rates, nec peruia uelis
440
aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem
orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
Saeua quies pelagi maestoque ignaua profundo
stagna iacentis aquae, ueluti deserta rigente
aequora natura cessant, Pontusque uetustas
oblitus seruare uices non commeat aestu,
non horrore tremit, non solis imagine uibrat.
Casibus innumeris fixae patuere carinae.
lllinc infestae classes et inertia tonsis
aequora moturae, grauis hinc languore profundi
450
obsessis uentura fames. Noua uota timori
sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari
uentorum uires, dum se torpentibus unda
excutiat stagnis et sit mare. Nubila nusquam
undarumque minae; caelo languente fretoque
naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata
laesum nube dies iubar extulit imaque sensim
concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis.
Inde rapi coepere rates atque aequora classem
curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo
460
lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.
Prima duces uidit iunctis consistere castris
tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Apsus
circumeunt ripis. Apso gestare carinas
causa palus, leni quam fallens egerit unda,
at Genusum nunc sole niues, nunc imbre solutae
praecipitant; neuter longo se gurgite lassat,
sed minimum terrae uicino littore nouit.
Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
conposuit miserique fuit spes inrita mundi,
470
posse duces parua campi statione diremptos
admotum damnare nefas; nam cernere uultus
et uoces audire datur, multosque per annos
dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta
sanguinis infausti, sobolem mortemque nepotum,
te nisi Niliaca propius non uidit harena.

Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem
ferre moras scelerum partes iussere relictae.
Ductor erat cunctis audax Antonius armis,
iam tum ciuili meditatus Leucada bello.
480
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem
euocat: "O mundi tantorum causa laborum,
quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu
acta meo, summam rapti per prospera belli
te poscit fortuna manum. Non rupta uadosis
Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu.
Numquid inexperto tua credimus arma profundo,
inque nouos traheris casus? Ignaue, uenire
te Caesar, non ire iubet. Prior ipse per hostes
percussi medias alieni iuris harenas:
490
tu mea castra times? Pereuntia tempora fati
conqueror, in uentos inpendo uota fretumque;
ne retine dubium cupientis ire per aequor;
si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus
naufragio uenisse uolet. Iam uoce doloris
utendum est: non ex aequo diuisimus orbem;
Epirum Caesarque tenet totusque senatus,
Ausoniam tu solus habes." His terque quaterque
uocibus excitum postquam cessare uidebat,
dum se desse deis ac non sibi numina credit,
500
sponte per incautas audet temptare latebras,
quod iussi timuere fretum temeraria prono
expertus cessisse deo fluctusque uerendos
classibus exigua sperat superare carina.
Soluerat armorum fessas nox languida curas,
parua quies miseris, in quorum pectora somno
dat uires fortuna minor; iam castra silebant,
tertia iam uigiles commouerat hora secundos;
Caesar sollicito per uasta silentia gressu
uix famulis audenda parat, cunctisque relictis
510
sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam
egressus uigilum somno cedentia membra
transiluit, questus tacite quod fallere posset,
litora curua legit primisque inuenit in undis
rupibus exesis haerentem fune carinam.
Rectorem dominumque ratis secura tenebat
haud procul inde domus, non ullo robore fulta,
sed sterili iunco cannaque intexta palustri
et latus inuersa nudum munita phaselo.
Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
520
limina commouit. Molli consurgit Amyclas,
quem dabat alga, toro. "Quisnam mea naufragus, inquit,
tecta petit? Aut quem nostrae Fortuna coegit
auxilium sperare casae?" Sic fatus ab alto
aggere iam tepidae sublato fune fauillae
scintillam tenuem commotos pauit in ignes
securus belli; praedam ciuilibus armis
scit non esse casas. O uitae tuta facultas
pauperis angustique lares! o munera nondum
intellecta deum! Quibus hoc contingere templis
530
aut potuit muris nullo trepidare tumultu
Caesarea pulsante manu? Tunc poste recluso
dux ait: "Expecta uotis maiora modestis
spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus
me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
debebis manibusque inopem duxisse senectam.
Ne cessa praebere deo tua fata uolenti
angustos opibus subitis inplere penates."
Sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,
indocilis priuata loqui. Tum pauper Amyclas:
540
"Multa quidem prohibent nocturno credere ponto;
nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
concordesque tulit radios: noton altera Phoebi,
altera pars borean diducta luce uocabat.
Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit
spectantis oculos infirmo lumine passus;
lunaque non gracili surrexit lucida cornu
aut orbis medii puros exesa recessus,
nec duxit recto tenuata cacumina cornu
uentorumque nota rubuit, tum lurida pallens
550
ora tulit uultu sub nubem tristis ituro.
Sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus
nec placet incertus, qui prouocet aequora, delphin,
aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare
ardea sublimis pinnae confisa natanti,
quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem,
instabili gressu metitur litora cornix.
Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,
haud dubitem praebere manus: uel litora tangam
iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt."
560
Haec fatur soluensque ratem dat carbasa uentis,
ad quorum motus non solum lapsa per altum
aera dispersos traxere cadentia sulcos
sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur
astra polis, sunt uisa quati. Niger inficit horror
terga maris, longo per multa uolumina tractu
aestuat unda minax flatusque incerta futuri
turbida testantur conceptos aequora uentos.
Tunc rector trepidae fatur ratis: "Aspice, saeuum
quanta paret pelagus; zephyros intendat an austros,
570
incertum est: puppim dubius ferit undique pontus.
Nubibus et caelo notus est; si murmura ponti
consulimus, cori ueniet mare. Gurgite tanto
nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras.
Desperare uiam et uetitos conuertere cursus
sola salus. Liceat uexata litora puppi
prendere, nec longe nimium sit proxima tellus."
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar
"Sperne minas, inquit, pelagi uentoque furenti
trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas,
580
me pete. Sola tibi causa est haec iusta timoris
uectorem non nosse tuum, quem numina numquam
destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,
cum post uota uenit Medias perrumpe procellas,
tutela secure mea. Caeli iste fretique,
non puppis nostrae, labor est: hanc Caesare pressam
a fluctu defendet onus. Nec longa furori
uentorum saeuo dabitur mora: proderit undis
ista ratis. Ne flecte manum, fuge proxima uelis
litora: tunc Calabro portu te crede potitum,
590
cum iam non poterit puppi nostraeque saluti
altera terra dari. Quid tanta strage paretur,
ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu
quod praestet fortuna mihi." Non plura locuto
auulsit laceros percussa puppe rudentis
turbo rapax fragilemque super uolitantia malum
uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus.
Inde ruunt toto concita pericula mundo.
Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,
Core, mouens aestus; iam te tollente furebat
600
pontus et in scopulos totas erexerat undas:
occurrit gelidus boreas pelagusque retundit,
et dubium pendet, uento cui concidat, aequor.
Sed Scythici uicit rabies aquilonis et undas
torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas.
Nec perfert pontum boreas ad saxa suumque
in fluctus cori frangit mare motaque possunt
aequora subductis etiam concurrere uentis.
Non euri cessasse minas, non imbribus atrum
Aeolii iacuisse notum sub carcere saxi
610
crediderim, cunctos solita de parte ruentis
defendisse suas uiolento turbine terras,
sic pelagus mansisse loco. Nam parua procellis
aequora rapta ferunt; Aegeas transit in undas
Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Adria ponto.
A quoties frustra pulsatos aequore montis
obruit illa dies! Quam celsa cacumina pessum
tellus uicta dedit! Non illo litore surgunt
tam ualidi fluctus alioque ex orbe uoluti
a magno uenere mari, mundumque coercens
620
monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi
cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
adiuuit, regnoque accessit terra secundo,
cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys
noluit ulla pati caelo contenta teneri.
Tunc quoque tanta maris moles creuisset in astra,
ni superum rector pressisset nubibus undas.
Non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer
infernae pallore domus nimbisque grauatus
deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
630
Lux etiam metuenda perit, nec fulgora currunt
clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
Tunc superum conuexa tremunt, atque arduus axis
insonuit motaque poli compage laborat.
Extimuit natura chaos; rupisse uidentur
concordes elementa moras, rursusque redire
nox manes mixtura deis. Spes una salutis
quod tanta mundi nondum periere ruina.
Quantum Leucadio placidus de uertice pontus
despicitur, tantum nautae uidere trementes
640
fluctibus e summis praeceps mare, cumque tumentes
rursus hiant undae, uix eminet aequore malus.
Nubila tanguntur uelis et terra carina.
Nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
Artis opem uicere metus, nescitque magister
quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti
succurrit miseris, fluctusque euertere puppim
non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens
erigit, atque omni surgit ratis ardua uento.
650
Non humilem Sasona uadis, non litora curuae
Thessaliae saxosa pauent oraeque malignos
Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae
summa timent. Credit iam digna pericula Caesar
fatis esse suis. "Tantusne euertere, dixit,
me superis labor est, parua quem puppe sedentem
tam magno petiere mari? Si gloria leti
est pelago donata mei bellisque negamur,
intrepidus, quamcumque datis mihi, numina, mortem
accipiam. Licet ingentes abruperit actus
660
festinata dies fatis, sat magna peregi:
arctoas domui gentes, inimica subegi
arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,
iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
nulla meis aberit titulis Romana potestas:
nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum
conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum
et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
priuatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
est opus, o Superi; lacerum retinete cadauer
670
fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,
dum metuar semper terraque expecter ab omni"
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus
inualida cum puppe leuat nec rursus ab alto
aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,
scruposisque angusta uacant ubi litora saxis,
inposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes
fortunamque suam tacta tellure recepit.
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,
quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
680
Circumfusa duci fleuit gemituque suorum
et non ingratis incessit turba querellis.
"Quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar?
aut quae nos uiles animas in fata relinquens
inuitis spargenda dabas tua membra procellis?
Cum tot in hac anima populorum uita salusque
pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
saeuitia est uoluisse mori. Nullusne tuorum
emeruit comitum, fatis non posse superstes
esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis
690
nostra sopor tenuit. Pudet heu! Tibi causa petendae
haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam
tam saeuo crudele mari? Sors ultima rerum
in dubios casus et prona pericula mortis
praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
permisisse mari tantum! Quid numina lassas?
Sufficit ad fatum belli fauor iste laborque
fortunae, quod te nostris inpegit harenis?
Hine usus placuere deum, non rector ut orbis
nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?
700
Talia iactantis discussa nocte serenus
oppressit cum sole dies, fessumque tumentes
conposuit pelagus uentis patientibus undas.
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
ut uidere duces, purumque insurgere caelo
fracturum pelagus borean, soluere carinas
quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae
permixtas habuere diu, latumque per aequor,
ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
Sed nox saeua modum uenti uelique tenorem
710
eripuit nautis excussitque ordine puppes.
Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
poturae te, Nile, grues primoque uolatu
effingunt uarias casu monstrante figuras;
mox ubi percussit tensas notus altior alas,
confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,
et turbata perit dispersis litera pinnis.
Cum primum redeunte die uiolentior aer
puppibus incubuit Phoebo concitus ortu
praetereunt frustra temptati litora Lissi
720
Nymphaeumque tenent; nudas aquilonibus undas
succedens boreae iam portum fecerat auster.
Vndique conlatis in robur Caesaris armis
summa uidens duri Magnus discrimina Martis
iam castris instare suis seponere tutum
coniugii decreuit onus Lesboque remotam
te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli
occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
730
fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,
coniunx sola fuit. Mentem iam uerba paratam
destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem
indulgere morae, tempus subducere fatis.
Nocte sub extrema pulso torpore quietis,
dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis
pectus et auersi petit oscula grata mariti,
umentis mirata genas percussaque caeco
uulnere non audet flentem deprendere Magnum.
Ille gemens: "Non nunc uita mihi dulcior, inquit,
740
cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx,
uenit maesta dies et quam nimiumque parumque
distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
Cedendum est bellis; quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. Desiste preces temptare, negaui
iam mihi. Non longos a me patiere recessus;
praecipites aderunt casus; properante ruina
summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni;
meque tuus decepit amor, ciuilia bella
si spectare potes; nam me iam Marte parato
750
securos cepisse pudet cum coniuge somnos
eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
surrexisse sinu. Vereor ciuilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
Tutior interea populis et tutior omni
rege late, positamque procul fortuna mariti
non tota te mole premat. Si numina nostras
impulerint acies, maneat pars optima Magni,
sitque mihi, si fata premant uictorque cruentus,
quo fugisse uelim." Vix tantum infirma dolorem
760
cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.
Tandem uox maestas potuit proferre querellas:
"Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
plebeiaque nimis careo dimissa marito.
Hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,
placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,
nostra fides? Credisne aliquid mihi tutius esse
quam tibi? Non olim casu pendemus ab uno
770
Fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae
absentem praestare caput? Secura uidetur
sors tibi, cum facias, etiamnum uota, perisse?
Vt nolim seruire malis, sed morte parata
te sequar ad manes: feriat dum maesta remotas
fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes.
Adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
crudelis, me ferre doces. Ignosce fatenti:
posse pati timeo. Quod si sunt uota deisque
audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.
780
Sollicitam rupes iam te uictore tenebunt,
et puppim, quae fata feret tam laeta, timebo.
Nec soluent audita metus mihi prospera bella,
cum uacuis proiecta locis a Caesare possim
uel fugiente capi. Notescent litora clari
nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni
quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
Hoc precor extremum, si nil tibi uicta relinquent
tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
quolibet infaustam potius deflecte carinam:
790
litoribus quaerere meis." Sic fata relictis
exiluit stratis amens tormentaque nulla
uult differre mora. Non maesti pectora Magni
sustinet amplexa duci, non colla tenere,
extremusque perit tam longi fructus amoris.
Praecipitantque suos luctus, [neuterque recedens
sustinuit dixisse: "uale» ]; uitamque per omnem
nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
durata iam mente malis firmaque tulerunt.
Labitur infelix manibusque excepta suorum
800
fertur ad aequoreas ac se prosternit harenas
littoraque ipsa tenet tandemque inlata carinaest.
Non sic inieiix patriam portusque reliquit
Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.
Fida comes Magni uadit duce sola relicto
Pompeiumque fugit. Quae nox tibi proxima uenit
insomnis! Viduo tum primum frigida lecto,
atque insueta quies uni, nudumque marito
non haerente latus. Somno quam saepe grauata
deceptis uacuum manibus conplexa cubile est
810
[atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum]!
Nam quamuis flamma tacitas urente medullas
non iuuat in toto corpus iactare cubili
seruatur pars illa tori. Caruisse timebat
Pompeio; sed non Superi tam laeta parabant:
instabat, miserae Magnum quae redderet, hora.


Indice Libri - Freenfo.net