Cornelii Nepotis
de viris illustribus
 


 

liber XIII
de historicis Graecis

fragmentum







[56] A. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res romanas oratione graeca scriptitavit. in eius historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret; «nam sum», inquit, «homo romanus natus in Latio, graeca oratio a nobis alienissima est», ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit. ea cum legisset M. Cato «ne tu», inquit, «Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa vacare. nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. tibi», inquit, «oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?»




<<< operis indicem     

Indice Libri - Freenfo.net