P. OVIDI NASONIS

TRISTIUM

libri quinque





LIBER PRIMUS

 

    I
    Parue -- nec inuideo -- sine me, liber, ibis in urbem:
    ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
    uade, sed incultus, qualem decet exulis esse;
    infelix habitum temporis huius habe.
    nec te purpureo uelent uaccinia fuco --
    non est conueniens luctibus ille color --
    nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
    candida nec nigra cornua fronte geras.
    felices ornent haec instrumenta libellos:
    fortunae memorem te decet esse meae.
    nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
    hirsutus sparsis ut uideare comis.
    neue liturarum pudeat; qui uiderit illas,
    de lacrimis factas sentiat esse meis.
    uade, liber, uerbisque meis loca grata saluta:
    contingam certe quo licet illa pede.
    siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,
    siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit:
    uiuere me dices, saluum tamen esse negabis;
    id quoque, quod uiuam, munus habere dei.
    atque ita tu tacitus, (quaerenti plura legendum)
    ne, quae non opus est, forte loquare, caue!
    protinus admonitus repetet mea crimina lector,
    et peragar populi publicus ore reus.
    tu caue defendas, quamuis mordebere dictis:
    causa patrocinio non bona maior erit.
    inuenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
    carmina nec siccis perlegat ista genis,
    et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
    sit mea lenito Caesare poena leuis.
    nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
    placatos miseris qui uolet esse deos;
    quaeque uolet, rata sint, ablataque principis ira
    sedibus in patriis det mihi posse mori.
    ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
    ingeniique minor laude ferere mei.
    iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
    quaerere; quaesito tempore tutus eris.
    carmina proueniunt animo deducta sereno:
    nubila sunt subitis pectora nostra malis.
    carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
    me mare, me uenti, me fera iactat hiems.
    carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem
    haesurum iugulo iam puto iamque meo.
    haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
    scriptaque cum uenia qualiacumque leget.
    da mihi Maeoniden et tot circumice casus,
    ingenium tantis excidet omne malis.
    denique securus famae, liber, ire memento,
    nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
    non ita se praebet nobis Fortuna secundam,
    ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
    donec eram sospes, tituli tangebar amore,
    quaerendique mihi nominis ardor erat;
    carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
    sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
    tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam;
    di facerent, possem nunc meus esse liber!
    nec te, quod uenias magnam peregrinus in urbem,
    ignotum populo posse uenire puta.
    ut titulo careas, ipso noscere colore;
    dissimulare uelis, te liquet esse meum.
    clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
    non sunt ut quondam plena fauoris erant.
    siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
    non putet, e gremio reiciatque suo,
    'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris;
    quas meruit, poenas iam dedit illud opus.'
    forsitan expectes, an in alta Palatia missum
    scandere te iubeam Caesareamque domum.
    ignoscant augusta mihi loca dique locorum.
    uenit in hoc illa fulmen ab arce caput.
    esse quidem memini mitissima sedibus illis
    numina, sed timeo qui nocuere deos.
    terretur minimo pennae stridore columba,
    unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
    nec procul a stabulis audet discedere, siqua
    excussa est auidi dentibus agna lupi.
    uitaret caelum Phaethon, si uiueret, et quos
    optarat stulte, tangere nollet equos.
    me quoque, quae sensi, fateor Iouis arma timere:
    me reor infesto, cum tonat, igne peti.
    quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
    semper ab Euboicis uela retorquet aquis;
    et mea cumba semel uasta percussa procella
    illum, quo laesa est, horret adire locum.
    ergo caue, liber, et timida circumspice mente,
    ut satis a media sit tibi plebe legi.
    dum petit infirmis nimium sublimia pennis
    Icarus, aequoreis nomina fecit aquis.
    difficile est tamen hinc remis utaris an aura,
    dicere; consilium resque locusque dabunt.
    si poteris uacuo tradi, si cuncta uidebis
    mitia, si uires fregerit ira suas;
    siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
    tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
    luce bona dominoque tuo felicior ipse
    peruenias illuc et mala nostra leues.
    namque ea uel nemo, uel qui mihi uulnera fecit
    solus Achilleo tollere more potest.
    tantum ne noceas, dum uis prodesse, uideto --
    nam spes est animi nostra timore minor --
    quaeque quiescebat, ne mota resaeuiat ira
    et poenae tu sis altera causa, caue!
    cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
    contigerisque tuam, scrinia curua, domum,
    aspicies illic positos ex ordine fratres,
    quos studium cunctos euigilauit idem.
    cetera turba palam titulos ostendet apertos,
    et sua detecta nomina fronte geret;
    tres procul obscura latitantes parte uidebis:
    hi quia, quod nemo nescit, amare docent;
    hos tu uel fugias, uel, si satis oris habebis,
    Oedipodas facito Telegonosque uoces.
    deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
    ne quemquam, quamuis ipse docebit, ames.
    sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae,
    nuper ab exequiis carmina rapta meis.
    his mando dicas, inter mutata referri
    fortunae uultum corpora posse meae,
    namque ea dissimilis subito est effecta priori,
    flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
    plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
    sed uereor tardae causa fuisse uiae;
    et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
    sarcina laturo magna futurus eras.
    longa uia est, propera! nobis habitabitur orbis
    ultimus, a terra terra remota mea.

II
    Di maris et caeli -- quid enim nisi uota supersunt? --
    soluere quassatae parcite membra ratis,
    neue, precor, magni subscribite Caesaris irae:
    saepe premente deo fert deus alter opem.
    Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
    aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
    oderat Aenean propior Saturnia Turno;
    ille tamen Veneris numine tutus erat.
    saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem;
    eripuit patruo saepe Minerua suo.
    et nobis aliquod, quamuis distamus ab illis,
    quis uetat irato numen adesse deo?
    uerba miser frustra non proficientia perdo.
    ipsa graues spargunt ora loquentis aquae,
    terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
    ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
    ergo idem uenti, ne causa laedar in una,
    uelaque nescio quo uotaque nostra ferunt.
    me miserum, quanti montes uoluuntur aquarum!
    iam iam tacturos sidera summa putes.
    quantae diducto subsidunt aequore ualles!
    iam iam tacturas Tartara nigra putes.
    quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,
    fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
    inter utrumque fremunt inmani murmure uenti.
    nescit, cui domino pareat, unda maris.
    nam modo purpureo uires capit Eurus ab ortu,
    nunc Zephyrus sero uespere missus adest,
    nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
    nunc Notus aduersa proelia fronte gerit.
    rector in incerto est nec quid fugiatue petatue
    inuenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.
    scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,
    dumque loquor, uultus obruit unda meos.
    opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
    ore necaturas accipiemus aquas.
    at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
    hoc unum nostri scitque gemitque mali.
    nescit in inmenso iactari corpora ponto,
    nescit agi uentis, nescit adesse necem.
    o bene, quod non sum mecum conscendere passus,
    ne mihi mors misero bis patienda foret!
    at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo,
    dimidia certe parte superstes ero.
    ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
    quantus ab aetherio personat axe fragor!
    nec leuius tabulae laterum feriuntur ab undis,
    quam graue ballistae moenia pulsat onus.
    qui uenit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
    posterior nono est undecimoque prior.
    nec letum timeo; genus est miserabile leti;
    demite naufragium, mors mihi munus erit.
    est aliquid, fatoue suo ferroue cadentem
    in solida moriens ponere corpus humo,
    et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum
    et non aequoreis piscibus esse cibum.
    fingite me dignum tali nece, non ego solus
    hic uehor. inmeritos cur mea poena trahit?
    pro superi uiridesque dei, quibus aequora curae,
    utraque iam uestras sistite turba minas;
    quamque dedit uitam mitissima Caesaris ira,
    hanc sinite infelix in loca iussa feram.
    si quoque, quam merui poena me pendere uultis,
    culpa mea est ipso iudice morte minor.
    mittere me Stygias si iam uoluisset in undas
    Caesar, in hoc uestra non eguisset ope.
    est illi nostri non inuidiosa cruoris
    copia; quodque dedit, cum uolet, ipse feret.
    uos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
    contenti nostris iam, precor, este malis.
    nec tamen, ut cuncti miserum seruare uelitis,
    quod periit, saluum iam caput esse potest.
    ut mare considat uentisque ferentibus utar,
    ut mihi parcatis, non minus exul ero.
    non ego diuitias auidus sine fine parandi
    latum mutandis mercibus aequor aro,
    nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
    oppida non Asiae, non loca uisa prius;
    non ut Alexandri claram delatus in urbem
    delicias uideam, Nile iocose, tuas.
    quod faciles opto uentos (quis credere possit?)
    Sarmatis est tellus, quam mea uela petunt.
    obligor, ut tangam Laeui fera litora Ponti;
    quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.
    nescioquo uideam positos ut in orbe Tomitas,
    exilem facio per mea uota uiam.
    seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
    pronaque sint nostrae numina uestra rati;
    seu magis odistis, iussae me aduertite terrae:
    supplicii pars est in regione mei.
    ferte -- quid hic facio? -- rapidi mea carbasa uenti!
    Ausonios fines cur mea uela uolunt?
    noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis?
    aspiciat uultus Pontica terra meos.
    et iubet et merui; nec, quae damnauerit ille,
    crimina defendi fasque piumque puto.
    si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
    a culpa facinus scitis abesse mea.
    immo ita, si scitis, si me meus abstulit error,
    stultaque mens nobis non scelerata fuit,
    quod licet et minimis, domui si fauimus illi,
    si satis Augusti publica iussa mihi,
    hoc duce si dixi felicia saecula, proque
    Caesare tura pius Caesaribusque dedi, --
    si fuit hic animus nobis, ita parcite diui!
    si minus, alta cadens obruat unda caput!
    fallor, an incipiunt grauidae uanescere nubes,
    uictaque mutati frangitur ira maris?
    non casu, uos sed sub condicione uocati,
    fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.

III
    Cum subit illius tristissima noctis imago,
    quae mihi supremum tempus in urbe fuit,
    cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
    labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
    iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
    finibus extremae iusserat Ausoniae.
    nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
    torpuerant longa pectora nostra mora.
    non mihi seruorum, comitis non cura legendi,
    non aptae profugo uestis opisue fuit.
    non aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus
    uiuit et est uitae nescius ipse suae.
    ut tamen hanc animi nubem dolor ipse remouit,
    et tandem sensus conualuere mei,
    alloquor extremum maestos abiturus amicos,
    qui modo de multis unus et alter erat.
    uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
    imbre per indignas usque cadente genas.
    nata procul Libycis aberat diuersa sub oris,
    nec poterat fati certior esse mei.
    quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
    formaque non taciti funeris intus erat.
    femina uirque meo, pueri quoque funere maerent,
    inque domo lacrimas angulus omnis habet.
    si licet exemplis in paruis grandibus uti,
    haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
    iamque quiescebant uoces hominumque canumque
    Lunaque nocturnos alta regebat equos.
    hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens,
    quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
    'numina uicinis habitantia sedibus,' inquam,
    'iamque oculis numquam templa uidenda meis,
    dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
    este salutati tempus in omne mihi.
    et quamquam sero clipeum post uulnera sumo,
    attamen hanc odiis exonerate fugam,
    caelestique uiro, quis me deceperit error,
    dicite, pro culpa ne scelus esse putet.
    ut quod uos scitis, poenae quoque sentiat auctor:
    placato possum non miser esse deo.'
    hac prece adoraui superos ego, pluribus uxor,
    singultu medios impediente sonos.
    illa etiam ante Lares passis adstrata capillis
    contigit extinctos ore tremente focos,
    multaque in auersos effudit uerba Penates
    pro deplorato non ualitura uiro.
    iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
    uersaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
    quid facerem? blando patriae retinebar amore,
    ultima sed iussae nox erat illa fugae.
    a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges?
    uel quo festinas ire, uel unde, uide.'
    a! quotiens certam me sum mentitus habere
    horam, propositae quae foret apta uiae.
    ter limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse
    indulgens animo pes mihi tardus erat.
    saepe 'uale' dicto rursus sum multa locutus,
    et quasi discedens oscula summa dedi.
    saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,
    respiciens oculis pignora cara meis.
    denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam,
    'Roma relinquenda est, utraque iusta mora.
    uxor in aeternum uiuo mihi uiua negatur,
    et domus et fidae dulcia membra domus,
    quosque ego dilexi fraterno more sodales,
    o mihi Thesea pectora iuncta fide!
    dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit
    amplius; in lucro est quae datur hora mihi.'
    nec mora sermonis uerba inperfecta relinquo,
    complectens animo proxima quaeque meo.
    dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
    stella grauis nobis, Lucifer ortus erat.
    diuidor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
    et pars abrumpi corpore uisa suo est.
    sic doluit Mettus tum cum in contraria uersos
    ultores habuit proditionis equos.
    tum uero exoritur clamor gemitusque meorum,
    et feriunt maestae pectora nuda manus.
    tum uero coniunx umeris abeuntis inhaerens
    miscuit haec lacrimis tristia uerba suis:
    'non potes auelli: simul ah! simul ibimus', inquit,
    'te sequar et coniunx exulis exul ero.
    et mihi facta uia est, et me capit ultima tellus:
    accedam profugae sarcina parua rati.
    te iubet e patria discedere Caesaris ira,
    me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.'
    talia temptabat, sicut temptauerat ante,
    uixque dedit uictas utilitate manus.
    egredior (siue illud erat sine funere ferri?)
    squalidus inmissis hirta per ora comis.
    illa dolore amens tenebris narratur obortis
    semianimis media procubuisse domo,
    utque resurrexit foedatis puluere turpi
    crinibus et gelida membra leuauit humo,
    se modo, desertos modo complorasse Penates,
    nomen et erepti saepe uocasse uiri,
    nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque
    uidisset structos corpus habere rogos,
    et uoluisse mali moriendo ponere sensum,
    respectuque tamen non potuisse mei.
    uiuat et absentem, quoniam sic fata tulerunt,
    uiuat ut auxilio subleuet usque suo.

IV
    Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae,
    aequoreasque suo sidere turbat aquas.
    nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
    sponte, sed audaces cogimur esse metu.
    me miserum! quantis increscunt aequora uentis,
    erutaque ex imis feruet harena fretis!
    monte nec inferior prorae puppique recuruae
    insilit et pictos uerberat unda deos.
    pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes,
    ingemit et nostris ipsa carina malis.
    nauita confessus gelidum pallore timorem,
    iam sequitur uictus, non regit arte ratem.
    utque parum ualidus non proficientia rector
    ceruicis rigidae frena remittit equo,
    sic non quo uoluit, sed quo rapit impetus undae,
    aurigam uideo uela dedisse rati.
    quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
    in loca iam nobis non adeunda ferar.
    nam procul Illyriis laeua de parte relictis
    interdicta mihi cernitur Italia.
    desinat in uetitas quaeso contendere terras,
    et mecum magno pareat aura deo.
    dum loquor et timeo pariter cupioque repelli,
    increpuit quantis uiribus unda latus!
    parcite caerulei uos parcite numina ponti,
    infestumque mihi sit satis esse Iouem.
    uos animam saeuae fessam subducite morti,
    si modo, qui periit, non periisse potest.

V
    O mihi post nullos umquam memorande sodales,
    et cui praecipue sors mea uisa sua est;
    attonitum qui me, memini, carissime, primus
    ausus es alloquio sustinuisse tuo,
    qui mihi consilium uiuendi mite dedisti,
    cum foret in misero pectore mortis amor.
    scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis,
    officium nec te fallit, amice, tuum.
    haec mihi semper erunt imis infixa medullis,
    perpetuusque animae debitor huius ero:
    spiritus in uacuas prius hic tenuandus in auras
    ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
    quam subeant animo meritorum obliuia nostro,
    et longa pietas excidat ista die.
    di tibi sint faciles, et opis nullius egentem
    fortunam praestent dissimilemque meae.
    si tamen haec nauis uento ferretur amico,
    ignoraretur forsitan ista fides.
    Thesea Pirithous non tam sensisset amicum,
    si non infernas uiuus adisset aquas.
    ut foret exemplum ueri Phoceus amoris,
    fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
    si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes,
    Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
    scilicet ut flauum spectatur in ignibus aurum,
    tempore sic duro est inspicienda fides.
    dum iuuat et uultu ridet Fortuna sereno,
    indelibatas cuncta sequuntur opes:
    at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
    agminibus comitum qui modo cinctus erat.
    atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
    nunc mihi sunt propriis cognita uera malis.
    uix duo tresue mihi de tot superestis amici:
    cetera Fortunae, non mea turba fuit.
    quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
    et date naufragio litora tuta meo,
    neue metu falso nimium trepidate, timentes
    hac offendatur ne pietate deus.
    saepe fidem aduersis etiam laudauit in armis,
    inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat.
    causa mea est melior, qui non contraria foui
    arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
    inuigiles igitur nostris pro casibus, oro,
    deminui siqua numinis ira potest.
    scire meos casus siquis desiderat omnes,
    plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
    tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent
    paruaque quot siccus corpora puluis habet;
    multaque credibili tulimus maiora ratamque,
    quamuis acciderint, non habitura fidem.
    pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
    meque uelim possit dissimulante tegi.
    si uox infragilis, pectus mihi firmius aere,
    pluraque cum linguis pluribus ora forent,
    non tamen idcirco complecterer omnia uerbis,
    materia uires exsuperante meas.
    pro duce Neritio docti mala nostra poetae
    scribite: Neritio nam mala plura tuli.
    ille breui spatio multis errauit in annis
    inter Dulichias Iliacasque domos:
    nos freta sideribus totis distantia mensos
    sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
    ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
    me profugum comites deseruere mei.
    ille suam laetus patriam uictorque petebat:
    a patria fugi uictus et exul ego.
    nec mihi Dulichium domus est Ithaceue Samosue,
    poena quibus non est grandis abesse locis,
    sed quae de septem totum circumspicit orbem
    montibus, imperii Roma deumque locus.
    illi corpus erat durum patiensque laborum:
    inualidae uires ingenuaeque mihi.
    ille erat assidue saeuis agitatus in armis:
    adsuetus studiis mollibus ipse fui.
    me deus oppressit, nullo mala nostra leuante:
    bellatrix illi diua ferebat opem.
    cumque minor Ioue sit tumidis qui regnat in undis,
    illum Neptuni, me Iouis ira premit.
    adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
    ponitur in nostris fabula nulla malis.
    denique quaesitos tetigit tamen ille Penates,
    quaeque diu petiit, contigit arua tamen:
    at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
    ni fuerit laesi mollior ira dei.

VI
    Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
    nec tantum Coo Bittis amata suo est,
    pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
    digna minus misero, non meliore uiro.
    te mea supposita ueluti trabe fulta ruina est:
    siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est.
    tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
    naufragii tabulas qui petiere mei.
    utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
    incustoditum captat ouile lupus,
    aut ut edax uultur corpus circumspicit ecquod
    sub nulla positum cernere possit humo,
    sic mea nescioquis, rebus male fidus acerbis
    in bona uenturus, si paterere, fuit.
    hunc tua per fortis uirtus summouit amicos,
    nulla quibus reddi gratia digna potest.
    ergo quam misero, tam uero teste probaris,
    hic aliquod pondus si modo testis habet.
    nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
    aut comes extincto Laodamia uiro.
    tu si Maeonium uatem sortita fuisses,
    Penelopes esset fama secunda tuae:
    siue tibi hoc debes, nullo pia facta magistro,
    cumque noua mores sunt tibi luce dati,
    femina seu princeps omnes tibi culta per annos
    te docet exemplum coniugis esse bonae,
    adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
    grandia si paruis adsimilare licet.
    ei mihi, non magnas quod habent mea carmina uires,
    nostraque sunt meritis ora minora tuis,
    siquid et in nobis uiui fuit ante uigoris,
    exstinctum longis occidit omne malis!
    prima locum sanctas heroidas inter haberes,
    prima bonis animi conspicerere tui.
    quantumcumque tamen praeconia nostra ualebunt,
    carminibus uiues tempus in omne meis.

VII
    Si quis habes nostri similes in imagine uultus,
    deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
    ista decent laetos felicia signa poetas:
    temporibus non est apta corona meis.
    hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
    in digito qui me fersque refersque tuo,
    effigiemque meam fuluo complexus in auro
    cara relegati, quae potes, ora uides.
    quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
    'quam procul a nobis Naso sodalis abest!'
    grata tua est pietas, sed carmina maior imago
    sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
    carmina mutatas hominum dicentia formas,
    infelix domini quod fuga rupit opus.
    haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
    ipse mea posui maestus in igne manu.
    utque cremasse suum fertur sub stipite natum
    Thestias et melior matre fuisse soror,
    sic ego non meritos mecum peritura libellos
    imposui rapidis uiscera nostra rogis:
    uel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
    uel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
    quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
    (pluribus exemplis scripta fuisse reor),
    nunc precor ut uiuant et non ignaua legentem
    otia delectent admoneantque mei.
    nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
    nesciet his summam siquis abesse manum.
    ablatum mediis opus est incudibus illud,
    defuit et coeptis ultima lima meis.
    et ueniam pro laude peto, laudatus abunde,
    non fastiditus si tibi, lector, ero.
    hos quoque sex uersus, in prima fronte libelli
    si praeponendos esse putabis, habe:
    'orba parente suo quicumque uolumina tangis,
    his saltem uestra detur in urbe locus.
    quoque magis faueas, non haec sunt edita ab ipso,
    sed quasi de domini funere rapta sui.
    quicquid in his igitur uitii rude carmen habebit,
    emendaturus, si licuisset, eram.'

VIII
    In caput alta suum labentur ab aequore retro
    flumina, conuersis Solque recurret equis:
    terra feret stellas, caelum findetur aratro,
    unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
    omnia naturae praepostera legibus ibunt,
    parsque suum mundi nulla tenebit iter,
    omnia iam fient, fieri quae posse negabam,
    et nihil est, de quo non sit habenda fides.
    haec ego uaticinor, quia sum deceptus ab illo,
    laturum misero quem mihi rebar opem.
    tantane te, fallax, cepere obliuia nostri,
    adflictumque fuit tantus adire timor,
    ut neque respiceres nec solarere iacentem,
    dure, neque exequias prosequerere meas?
    illud amicitiae sanctum et uenerabile nomen
    re tibi pro uili sub pedibusque iacet?
    quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
    uisere et alloquio parte leuare tuo,
    inque meos si non lacrimam demittere casus,
    pauca tamen ficto uerba dolore pati,
    idque, quod ignoti faciunt uel dicere saltem,
    et uocem populi publicaque ora sequi?
    denique lugubres uultus numquamque uidendos
    cernere supremo dum licuitque die,
    dicendumque semel toto non amplius aeuo
    accipere et parili reddere uoce 'uale'?
    at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
    et lacrimas animi signa dedere sui.
    quid, nisi conuictu causisque ualentibus essem
    temporis et longi uinctus amore tibi?
    quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
    tot nossem lusus seriaque ipse tua?
    quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
    adscitus totiens in genus omne loci?
    cunctane in aequoreos abierunt irrita uentos?
    cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
    non ego te genitum placida reor urbe Quirini,
    urbe, meo quae iam non adeunda pede est,
    sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri,
    inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
    et tua sunt silicis circum praecordia uenae,
    et rigidum ferri semina pectus habet,
    quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
    plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
    aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
    duritiaeque mihi non agerere reus.
    sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
    ut careant numeris tempora prima suis,
    effice, peccati ne sim memor huius, et illo
    officium laudem, quo queror, ore tuum.

IX
    Detur inoffenso uitae tibi tangere metam,
    qui legis hoc nobis non inimicus opus.
    atque utinam pro te possint mea uota ualere,
    quae pro me duros non tetigere deos!
    donec eris sospes, multos numerabis amicos:
    tempora si fuerint nubila, solus eris.
    aspicis, ut ueniant ad candida tecta columbae,
    accipiat nullas sordida turris aues.
    horrea formicae tendunt ad inania numquam:
    nullus ad amissas ibit amicus opes.
    utque comes radios per solis euntibus umbra est,
    cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
    mobile sic sequitur Fortunae lumina uulgus:
    quae simul inducta nocte teguntur, abit.
    haec precor ut semper possint tibi falsa uideri:
    sunt tamen euentu uera fatenda meo.
    dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
    nota quidem, sed non ambitiosa domus.
    at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
    cautaque communi terga dedere fugae.
    saeua neque admiror metuunt si fulmina, quorum
    ignibus adflari proxima quaeque solent.
    sed tamen in duris remanentem rebus amicum
    quamlibet inuiso Caesar in hoste probat,
    nec solet irasci -- neque enim moderatior alter --
    cum quis in aduersis, siquid amauit, amat.
    de comite Argolici postquam cognouit Orestae,
    narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
    quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
    laudari solita est Hectoris ore fides.
    quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
    Tartareum dicunt indoluisse deum.
    Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata
    credibile est lacrimis inmaduisse genas.
    est etiam in miseris pietas, et in hoste probatur.
    ei mihi, quam paucos haec mea dicta mouent!
    is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
    debeat ut lacrimis nullus adesse modus;
    at mea sunt, proprio quamuis maestissima casu,
    pectora processu facta serena tuo.
    hoc ego uenturum iam tum, carissime, uidi,
    ferret adhuc istam cum minor aura ratem.
    siue aliquod morum seu uitae labe carentis
    est pretium, nemo pluris emendus erat:
    siue per ingenuas aliquis caput extulit artes,
    quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
    his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
    'scaena manet dotes grandis, amice, tuas.'
    haec mihi non ouium fibrae tonitrusue sinistri,
    linguaue seruatae pennaue dixit auis:
    augurium ratio est et coniectura futuri:
    hac diuinaui notitiamque tuli.
    quae quoniam uera est, tota tibi mente mihique
    gratulor, ingenium non latuisse tuum.
    at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
    expediit studio lumen abesse meo.
    utque tibi prosunt artes, facunde, seuerae,
    dissimiles illis sic nocuere mihi.
    uita tamen tibi nota mea est; scis artibus illis
    auctoris mores abstinuisse sui;
    scis uetus hoc iuueni lusum mihi carmen, et istos,
    ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
    ergo ut defendi nullo mea posse colore,
    sic excusari crimina posse puto.
    qua potes, excusa, nec amici desere causam:
    qua bene coepisti, sic bene semper eas.

X
    Est mihi sitque, precor, flauae tutela Mineruae,
    nauis et a picta casside nomen habet.
    siue opus est uelis, minimam bene currit ad auram
    siue opus est remo, remige carpit iter.
    nec comites uolucri contenta est uincere cursu,
    occupat egressas quamlibet ante rates,
    et pariter fluctus ferit atque silentia longe
    aequora, nec saeuis uicta madescit aquis.
    illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
    fida manet trepidae duxque comesque fugae,
    perque tot euentus et iniquis concita uentis
    aequora Palladio numine tuta fuit.
    nunc quoque tuta, precor, uasti secet ostia Ponti,
    quasque petit, Getici litoris intret aquas.
    quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
    et longum tenui limite fecit iter,
    fleximus in laeuum cursus, et ab Hectoris urbe
    uenimus ad portus, Imbria terra, tuos.
    inde, leui uento Zerynthia litora nacta,
    Threiciam tetigit fessa carina Samon.
    saltus ab hac contra breuis est Tempyra petenti:
    hac dominum tenus est illa secuta suum.
    nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
    Hellespontiacas illa relegit aquas,
    Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem,
    et te ruricola, Lampsace, tuta deo,
    quodque per angustas uectae male uirginis undas
    Seston Abydena separat urbe fretum,
    inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,
    Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus,
    quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:
    hic locus est gemini ianua uasta maris.
    haec, precor, euincat, propulsaque fortibus Austris
    transeat instabilis strenua Cyaneas
    Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem
    arta sub Anchiali moenia tendat iter.
    inde Mesembriacos portus et Odeson et arces
    praetereat dictas nomine, Bacche, tuo,
    et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos
    sedibus his profugos constituisse Larem.
    a quibus adueniat Miletida sospes ad urbem,
    offensi quo me detulit ira dei.
    haec si contigerint, meritae cadet agna Mineruae:
    non facit ad nostras hostia maior opes.
    uos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres,
    mite, precor, duplici numen adesse uiae!
    altera namque parat Symplegadas ire per artas,
    scindere Bistonias altera puppis aquas.
    uos facite ut uentos, loca cum diuersa petamus,
    illa suos habeat, nec minus illa suos.

XI
    Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
    est mihi sollicito tempore facta uiae.
    aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
    scribentem mediis Hadria uidit aquis;
    aut, postquam bimarem cursu superauimus Isthmon,
    alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
    quod facerem uersus inter fera murmura ponti,
    Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
    ipse ego nunc miror tantis animique marisque
    fluctibus ingenium non cecidisse meum.
    seu stupor huic studio siue est insania nomen,
    omnis ab hac cura cura leuata mea est.
    saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
    saepe minax Steropes sidere pontus erat,
    fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae,
    aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
    saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi
    carmina ducebam qualiacumque manu.
    nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
    inque modum cumuli concaua surgit aqua.
    ipse gubernator tollens ad sidera palmas
    exposcit uotis, inmemor artis, opem.
    quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,
    quam dubia timeo mente timensque precor.
    attigero portum, portu terrebor ab ipso:
    plus habet infesta terra timoris aqua;
    nam simul insidiis hominum pelagique laboro,
    et faciunt geminos ensis et unda metus.
    ille meo uereor ne speret sanguine praedam,
    haec titulum nostrae mortis habere uelit.
    barbara pars laeua est auidaeque adsueta rapinae,
    quam cruor et caedes bellaque semper habent,
    cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor,
    pectora sunt ipso turbidiora mari.
    quo magis his debes ignoscere, candide lector,
    si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.
    non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis,
    nec, consuete, meum, lectule, corpus habes.
    iactor in indomito brumali luce profundo
    ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
    improba pugnat hiems indignaturque quod ausim
    scribere se rigidas incutiente minas.
    uincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso,
    ipse modum statuam carminis, illa sui.





LIBER SECUNDUS

 

    I
    Quid mihi uobiscum est, infelix cura, libelli,
    ingenio perii qui miser ipse meo?
    Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?
    An semel est poenam commeruisse parum?
    Carmina fecerunt, ut me cognoscere uellet
    omine non fausto femina uirque meo:
    carmina fecerunt, ut me moresque notaret
    iam demi iussa Caesar ab Arte meos.
    Deme mihi studium, uitae quoque crimina demes;
    acceptum refero uersibus esse nocens.
    Hoc pretium curae uigilatorumque laborum
    cepimus: ingenio est poena reperta meo.
    Si saperem, doctas odissem iure sorores,
    numina cultori perniciosa suo.
    At nunc (tanta meo conies est insania morbo)
    saxa malum refero rursus ad ista pedem:
    scilicet ut uictus repetit gladiator harenam,
    et redit in tumidas naufraga puppis aquas.
    Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti,
    sic mihi res eadem uulnus opemque feret,
    Musaque, quam mouit, motam quoque leniet iram:
    exorant magnos carmina saepe deos.
    Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque
    carmina turrigerae dicere iussit Opi:
    iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos
    fecit, quos aetas aspicit una semel.
    His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,
    fiat ab ingenio mollior ira meo.
    Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo:
    non adeo nostro fugit ab ore pudor.
    Sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
    Materiam ueniae sors tibi nostra dedit.
    Si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat
    Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
    nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
    purum discussis aera reddit aquis.
    Iure igitur genitorque deum rectorque uocatur,
    iure capax mundus nil Ioue maius habet.
    Tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,
    utere more dei nomen habentis idem.
    Idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
    inperii potuit frena tenere sui.
    Tu ueniam parti superatae saepe dedisti,
    non concessurus quam tibi uictor erat.
    Diuitiis etiam multos et honoribus auctos
    uidi, qui tulerant in caput arma tuum;
    quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
    parsque simul templis utraque dona tulit;
    utque tuus gaudet miles, quod uicerit hostem,
    sic uictum cur se gaudeat, hostis habet.
    Causa mea est melior, qui nec contraria dicor
    arma nec hostiles esse secutus opes.
    Per mare, per terras, per tertia numina iuro,
    per te praesentem conspicuumque deum,
    hunc animum fauisse tibi, uir maxime, meque,
    qua sola potui, mente fuisse tuum.
    Optaui, peteres caelestia sidera tarde,
    parsque fui turbae parua precantis idem,
    et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
    ipse quoque adiuui publica uota meis.
    Quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
    mille locis plenos nominis esse tui?
    Inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,
    in non credendos corpora uersa modos:
    inuenies uestri praeconia nominis illic,
    inuenies animi pignora multa mei.
    Non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
    ut maior fiat, crescere possit, habet.
    Fama Ioui superest: tamen hunc sua facta referri
    et se materiam carminis esse iuuat,
    cumque Gigantei memorantur proelia belli,
    credibile est laetum laudibus esse suis.
    Te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
    ingenio laudes uberiore canunt:
    sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
    sic capitur minimo turis honore deus.
    A, ferus et nobis crudelior omnibus hostis,
    delicias legit qui tibi cumque meas,
    carmina ne nostris quae te uenerantia libris
    iudicio possint candidiore legi.
    Esse sed irato quis te mihi posset amicus?
    Vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
    Cum coepit quassata domus subsidere, partes
    in proclinatas omne recumbit onus,
    cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
    ipsa suoque eadem pondere tracta ruunt.
    Ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
    debuit, est uultus turba secuta tuos.
    At, memini, uitamque meam moresque probabas
    illo, quem dederas, praetereuntis equo:
    quod si non prodest et honesti gloria nulla
    redditur, at nullum crimen adeptus eram.
    Nec male commissa est nobis fortuna reorum
    lisque decem deciens inspicienda uiris.
    Res quoque priuatas statui sine crimine iudex,
    deque mea fassa est pars quoque uicta fide.
    Me miserum! Potui, si non extrema nocerent,
    iudicio tutus non semel esse tuo.
    ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
    incolumem totiens una procella ratem.
    Nec mihi pars nocuit de gurgite parua, sed omnes
    pressere hoc fluctus oceanusque caput.
    Cur aliquid uidi? Cur noxia lumina feci?
    Cur imprudenti cognita culpa mihi?
    Inscius Actaeon uidit sine ueste Dianam:
    praeda fuit canibus non minus ille suis.
    Scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
    nec ueniam laeso numine casus habet.
    Illa nostra die, qua me malus abstulit error,
    parua quidem periit, sed sine labe domus:
    sic quoque parua tamen, patrio dicatur ut aeuo
    clara nec ullius nobilitate minor,
    et neque diuitiis nec paupertate notanda,
    unde sit in neutrum conspiciendus eques.
    Sit quoque nostra domus uel censu parua uel ortu,
    ingenio certe non latet illa meo:
    quo uidear quamuis nimium iuuenaliter usus,
    grande tamen toto nomen ab orbe fero;
    turbaque doctorum Nasonem nouit, et audet
    non fastiditis adnumerare uiris.
    Corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
    sed non exiguo crimine lapsa domus:
    atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
    ematuruerit Caesaris ira, queat.
    Cuius in euentu poenae clementia tanta est,
    uenerit ut nostro lenior illa metu.
    Vita data est, citraque necem tua constitit ira,
    o princeps parce uiribus use tuis!
    Insuper accedunt, te non adimente, paternae,
    tamquam uita parum muneris esset, opes.
    Nec mea decreto damnasti facta senatus,
    nec mea selecto iudice iussa fuga est.
    Tristibus inuectus uerbis (ita principe dignum)
    ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
    Adde quod edictum, quamuis immite minaxque,
    attamen in poenae nomine lene fuit:
    quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
    priuaque fortunae sunt ibi uerba meae.
    Nulla quidem sano grauior mentisque potenti
    poena est, quam tanto displicuisse uiro:
    sed solet interdum fieri placabile numen:
    nube solet pulsa candidus ire dies.
    Vidi ego pampineis oneratam uitibus ulmum,
    quae fuerat saeui fulmine tacta Iouis.
    Ipse licet sperare uetes, sperabimus usque;
    hoc unum fieri te prohibente potest.
    Spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps,
    spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
    Ac ueluti uentis agitantibus aera non est
    aequalis rabies continuusque furor,
    sed modo subsidunt intermissique silescunt,
    uimque putes illos deposuisse suam:
    sic abeunt redeuntque mei uariantque timores,
    et spem placandi dantque negantque tui.
    Per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
    tempora, Romanum si modo nomen amant;
    per patriam, quae te tuta et secura parente est,
    cuius, ut in populo, pars ego nuper eram;
    sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
    reddatur gratae debitus urbis amor;
    Liuia sic tecum sociales compleat annos,
    quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
    quae si non esset, caelebs te uita deceret,
    nullaque, cui posses esse maritus, erat;
    sospite sit tecum natus quoque sospes, et olim
    inperium regat hoc cum seniore senex;
    ut faciuntque tui, sidus iuuenale, nepotes,
    per tua perque sui facta parentis, eant;
    sic adsueta tuis semper Victoria castris
    nunc quoque se praestet notaque signa petat,
    Ausoniumque ducem solitis circumuolet alis,
    ponat et in nitida laurea serta coma,
    per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
    auspicium cui das grande deosque tuos,
    dimidioque tui praesens es et aspicis urbem,
    dimidio procul es saeuaque bella geris;
    hic tibi sic redeat superato uictor ab hoste,
    inque coronatis fulgeat altus equis:
    parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,
    heu nimium misero cognita tela mihi!
    Parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius
    olim placandi spem mihi tolle tui.
    Non precor ut redeam, quamuis maiora petitis
    credibile est magnos saepe dedisse deos:
    mitius exilium si das propiusque roganti,
    pars erit ex poena magna leuata mea.
    ultima perpetior medios eiectus in hostes,
    nec quisquam patria longius exul abest.
    Solus ad egressus missus septemplicis Histri
    Parrhasiae gelido uirginis axe premor.
    Iazyges et Colchi Tereteaque turba Getaeque
    Danuuii mediis uix prohibentur aquis;
    cumque alii causa tibi sint grauiore fugati,
    ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
    Longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes,
    et maris adstricto quae coit unda gelu.
    Hactenus Euxini pars est Romana Sinistri:
    proxima Bastarnae Sauromataeque tenent.
    Haec est Ausonio sub iure nouissima, uixque
    haeret in inperii margine terra tui.
    unde precor supplex ut nos in tuta releges,
    ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
    ne timeam gentes, quas non bene summouet Hister,
    neue tuus possim ciuis ab hoste capi.
    Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
    Caesaribus saluis barbara uincla pati.
    Perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
    alterius facti culpa silenda mihi:
    nam non sum tanti, renouem ut tua uulnera, Caesar,
    quem nimio plus est indoluisse semel.
    Altera pars superest, qua turpi carmine factus
    arguor obsceni doctor adulterii.
    Fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
    et sunt notitia multa minora tua;
    utque deos caelumque simul sublime tuenti
    non uacat exiguis rebus adesse Ioui,
    de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
    effugiunt curas inferiora tuas.
    Scilicet inperii princeps statione relicta
    inparibus legeres carmina facta modis?
    Non ea te moles Romani nominis urget,
    inque tuis umeris tam leue fertur onus,
    lusibus ut possis aduertere numen ineptis,
    excutiasque oculis otia nostra tuis.
    Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
    Raetica nunc praebent Thraciaque arma metum,
    nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
    Parthus eques timida captaque signa manu,
    nunc te prole tua iuuenem Germania sentit,
    bellaque pro magno Caesare Caesar obit.
    Denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
    corpore pars nulla est, quae labet, inperii,
    urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
    et morum, similes quos cupis esse tuis.
    Non tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
    bellaque cum multis inrequieta geris.
    Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
    te numquam nostros euoluisse iocos?
    At si, quod mallem, uacuum tibi forte fuisset,
    nullum legisses crimen in Arte mea.
    Illa quidem fateor frontis non esse seuerae
    scripta, nec a tanto principe digna legi:
    non tamen idcirco legum contraria iussis
    sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
    Neue, quibus scribam, possis dubitare, libellos,
    quattuor hos uersus e tribus unus habet:
    "este procul, uittae tenues, insigne pudoris,
    quaeque tegis medios instita longa pedes!
    Nil nisi legitimum concessaque furta canemus,
    inque meo nullum carmine crimen erit."
    Ecquid ab hac omnes rigide summouimus Arte,
    quas stola contingi uittaque sumpta uetat?
    "At matrona potest alienis artibus uti,
    quoque trahat, quamuis non doceatur, habet."
    Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
    ad delinquendum doctior esse potest.
    Quodcumque attigerit siqua est studiosa sinistri,
    ad uitium mores instruet inde suos.
    Sumpserit Annales (nihil est hirsutius illis)
    facta sit unde parens Ilia, nempe leget.
    Sumpserit "Aeneadum genetrix" ubi prima, requiret,
    Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
    Persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
    posse nocere animis carminis omne genus.
    Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit:
    nil prodest, quod non laedere possit idem.
    Igne quid utilius? Siquis tamen urere tecta
    comparat, audaces instruit igne manus.
    Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
    quaeque iuuet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
    Et latro et cautus praecingitur ense uiator
    ille sed insidias, hic sibi portat opem.
    Discitur innocuas ut agat facundia causas:
    protegit haec sontes, inmeritosque premit.
    Sic igitur carmen, recta si mente legatur,
    constabit nulli posse nocere meum.
    "At quasdam uitio." Quicumque hoc concipit, errat,
    et nimium scriptis arrogat ille meis.
    ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
    nequitiae: tolli tota theatra iube:
    peccandi causam multis quam saepe dederunt,
    Martia cum durum sternit harena solum.
    Tollatur Circus; non tuta licentia Circi est:
    hic sedet ignoto iuncta puella uiro.
    Cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem
    conueniat, quare porticus ulla patet?
    Quis locus est templis augustior? Haec quoque uitet,
    in culpam siqua est ingeniosa suam.
    Cum steterit Iouis aede, Iouis succurret in aede
    quam multas matres fecerit ille deus.
    Proxima adoranti Iunonis templa subibit,
    paelicibus multis hanc doluisse deam.
    Pallade conspecta, natum de crimine uirgo
    sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
    Venerit in magni templum, tua munera, Martis,
    stat Venus Vltori iuncta, uir ante fores.
    Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
    egerit Ionio Bosphorioque mari?
    In Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
    in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
    Omnia peruersas possunt corrumpere mentes
    stant tamen illa suis omnia tuta locis.
    Et procul a scripta solis meretricibus Arte
    summouet ingenuas pagina prima manus.
    Quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,
    protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
    Nec tamen est facinus uersus euoluere mollis,
    multa licet castae non facienda legant.
    Saepe supercilii nudas matrona seueri
    et Veneris stantis ad genus omne uidet.
    Corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
    nec domino poenae res ea causa fuit.
    at cur in nostra nimia est lasciuia Musa,
    curue meus cuiquam suadet amare liber?
    Nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
    paenitet ingenii iudiciique mei.
    Cur non Argolicis potius quae concidit armis
    uexata est iterum carmine Troia meo?
    Cur tacui Thebas et uulnera mutua fratrum,
    et septem portas, sub duce quamque suo?
    Nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
    et pius est patriae facta referre labor.
    Denique cum meritis inpleueris omnia, Caesar,
    pars mihi de multis una canenda fuit,
    utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
    traxissent animum sic tua facta meum.
    Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur:
    illud erat magnae fertilitatis opus.
    Non ideo debet pelago se credere, siqua
    audet in exiguo ludere cumba lacu.
    Forsan (et hoc dubitem) numeris leuioribus aptus
    sim satis, in paruos sufficiamque modos:
    at si me iubeas domitos Iouis igne Gigantas
    dicere, conantem debilitabit onus.
    Diuitis ingenii est inmania Caesaris acta
    condere, materia ne superetur opus.
    Et tamen ausus eram. Sed detractare uidebar,
    quodque nefas, damno uiribus esse tuis.
    Ad leue rursus opus, iuuenalia carmina, ueni,
    et falso moui pectus amore meum.
    Non equidem uellem: sed me mea fata trahebant,
    inque meas poenas ingeniosus eram.
    Et mihi, quod didici! Cur me docuere parentes,
    litteraque est oculos ulla morata meos?
    Haec tibi me inuisum lasciuia fecit, ob Artes,
    quis ratus es uetitos sollicitare toros.
    Sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
    quodque parum nouit, nemo docere potest.
    Sic ego delicias et mollia carmina feci,
    strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
    Nec quisquam est adeo media de plebe maritus,
    ut dubius uitio sit pater ille meo.
    Crede mihi, distant mores a carmine nostro
    (uita uerecunda est, Musa iocosa mea)
    magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
    plus sibi permisit compositore suo.
    Nec liber indicium est animi, sed honesta uoluntas:
    plurima mulcendis auribus apta feres.
    Accius esset atrox, conuiua Terentius esset,
    essent pugnaces qui fera bella canunt.
    Denique composui teneros non solus amores:
    composito poenas solus amore dedi.
    Quid, nisi cum multo Venerem confundere uino,
    praecepit lyrici Teia Musa senis?
    Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
    Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
    Nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
    delicias uersu fassus es ipse tuas.
    Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
    et solet hic pueris uirginibusque legi.
    Ilias ipsa quid est aliud, nisi adultera, de qua
    inter amatorem pugna uirunique fuit?
    Quid prius est illi flamma Briseidos, utque
    fecerit iratos rapta puella duces?
    Aut quid Odyssea est, nisi femina propter amorem,
    dum uir abest, multis una petita procis?
    Quis, nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos
    narrat in obsceno corpora prensa toro?
    unde nisi indicio magni sciremus Homeri
    hospitis igne duas incaluisse deas?
    Omne genus scripti grauitate tragoedia uincit:
    haec quoque materiam semper amoris habet.
    Numquid in Hippolyto, nisi caecae flamma nouercae?
    Nobilis est Canace fratris amore sui.
    Quid? Non Tantalides agitante Cupidine currus
    Pisaeam Phrygiis uexit eburnus equis?
    Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater,
    concitus a laeso fecit amore dolor.
    Fecit amor subitas uolucres cum paelice regem,
    quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
    Si non Aeropen frater sceleratus amasset,
    auersos Solis non legeremus equos.
    Inpia nec tragicos tetigisset Scylla coturnos,
    ni patrium crinem desecuisset amor.
    Qui legis Electran et egentem mentis Oresten,
    Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.
    Nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae,
    quem leto fallax hospita paene dedit?
    Quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneia uirgo,
    teque, Mycenaeo Phoebas amata duci?
    Quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei
    Haemonaque et noctes cui coiere duae?
    Quid Peliae generum, quid Thesea, quiue Pelasgum
    Iliacam tetigit de rate primus humum?
    Huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor,
    huc accedat Hylas Iliacusque puer.
    Tempore deficiar, tragicos si persequar ignes,
    uixque meus capiet nomina nuda liber.
    Est et in obscenos commixta tragoedia risus,
    multaque praeteriti uerba pudoris habet.
    Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem,
    infregisse suis fortia facta modis.
    Iunxit Aristides Milesia crimina secum,
    pulsus Aristides nec tamen urbe sua est.
    Nec qui descripsit corrumpi semina matrum,
    Eubius, inpurae conditor historiae,
    nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit,
    nec qui concubitus non tacuere suos.
    Suntque ea doctorum monumentis mixta uirorum,
    muneribusque ducum publica facta patent.
    Neue peregrinis tantum defendar ab armis,
    et Romanus habet multa iocosa liber.
    utque suo Martem cecinit grauis Ennius ore,
    Ennius ingenio maximus, arte rudis:
    explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
    casurumque triplex uaticinatur opus:
    sic sua lasciuo cantata est saepe Catullo
    femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
    nec contentus ea, multos uulgauit amores,
    in quibus ipse suum fassus adulterium est.
    Par fuit exigui similisque licentia Calui,
    detexit uariis qui sua furta modis.
    Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
    et leue Cornifici parque Catonis opus.
    Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
    rebus adest nomen nominibusque pudor,
    et quorum libris modo dissimulata Perilla est,
    nomine nunc legitur dicta, Metelle, tuo?
    Is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
    non potuit Veneris furta tacere suae.
    Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Serui
    carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi?
    Vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi,
    historiae turpis inseruisse iocos.
    Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
    sed linguam nimio non tenuisse mero.
    Credere iuranti durum putat esse Tibullus,
    sic etiam de se quod neget illa uiro:
    fallere custodes idem docuisse fatetur,
    seque sua miserum nunc ait arte premi.
    Saepe, uelut gemmam dominae signumue probaret,
    per causam meminit se tetigisse manum,
    utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
    et tacitam mensae duxit in orbe notam
    et quibus e sucis abeat de corpore liuor,
    inpresso fieri qui solet ore, docet:
    denique ab incauto nimium petit ille marito,
    se quoque uti seruet, peccet ut illa minus.
    Scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas
    cui totiens clausas exscreet ante fores,
    multaque dat furti talis praecepta docetque
    qua nuptae possint fallere ab arte uiros.
    Non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
    et placet, et iam te principe notus erat.
    Inuenies eadem blandi praecepta Properti:
    destrictus minima nec tamen ille nota est.
    His ego successi, quoniam praestantia candor
    nomina uiuorum dissimulare iubet.
    Non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
    naufraga seruatis omnibus una foret.
    Sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes
    (hoc est ad nostros non leue crimen auos)
    quid ualeant tali, quo possis plurima iactu
    figere, damnosos effugiasue canes,
    tessera quos habeat numeros, distante uocato
    mittere quo deceat, quo dare missa modo,
    discolor ut recto grassetur limite miles,
    cum medius gemino calculus hoste perit,
    ut bellare sequens sciat et reuocare priorem,
    nec tuto fugiens incomitatus eat;
    parua sit ut ternis instructa tabella lapillis,
    in qua uicisse est continuasse suos;
    quique alli lusus (neque enim nunc persequar omnes)
    perdere, rem caram, tempora nostra solent.
    Ecce canit formas alius iactusque pilarum,
    hic artem nandi praecipit, ille trochi,
    composita est aliis fucandi cura coloris;
    hic epulis leges hospitioque dedit
    alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
    quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
    Talia luduntur fumoso mense Decembri,
    quae damno nulli composuisse fuit.
    His ego deceptus non tristia carmina feci,
    sed tristis nostros poena secuta iocos.
    Denique nec uideo tot de scribentibus unum,
    quem sua perdiderit Musa, repertus ego.
    Quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
    qui semper uetiti crimen amoris habent:
    in quibus assidue cultus procedit adulter,
    uerbaque dat stulto callida nupta uiro?
    Nubilis hos uirgo matronaque uirque puerque
    spectat, et ex magna parte senatus adest.
    Nec satis incestis temerari uocibus aures;
    adsuescunt oculi multa pudenda pati:
    cumque fefellit amans aliqua nouitate maritum
    plauditur et magno palma fauore datur;
    quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae,
    tantaque non paruo crimina praetor emit.
    Inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
    empta tibi magno talia multa leges.
    Haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
    (maiestas adeo conlis ubique tua est)
    luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
    scaenica uidisti lentus adulteria.
    Scribere si fas est imitantes turpia mimos,
    materiae minor est debita poena meae.
    An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
    quodque licet, mimis scaena licere dedit?
    Et mea sunt populo saltata poemata saepe,
    saepe oculos etiam detinuere tuos.
    Scilicet in domibus nostris ut prisca uirorum
    artificis fulgent corpora picta manu,
    sic quae concubitus uarios Venerisque figuras
    exprimat, est aliquo parua tabella loco:
    utque sedet uultu fassus Telamonius iram,
    inque oculis facinus barbara mater habet,
    sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
    et modo maternis tecta uidetur aquis.
    Bella sonant alii telis instructa cruentis,
    parsque tui generis, pars tua facta canunt.
    Inuida me spatio natura coercuit arto,
    ingenio uires exiguasque dedit
    et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
    contulit in Tyrios arma uirumque toros,
    nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
    quam non legitimo foedere iunctus amor.
    Phyllidis hic idem teneraeque Amaryllidis ignes
    bucolicis iuuenis luserat ante modis.
    Nos quoque iam pridem scripto peccauimus isto:
    supplicium patitur non noua culpa nouum;
    carminaque edideram, cum te delicta notantem
    praeteriit totiens inreprehensus eques.
    Ergo quae iuuenis mihi non nocitura putaui
    scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
    Sera redundauit ueteris uindicta libelli,
    distat et a meriti tempore poena sui.
    Ne tamen omne meum credas opus esse remissum,
    saepe dedi nostrae grandia uela rati.
    Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos,
    cumque suo finem mense uolumen habet,
    idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar,
    et tibi sacratum sors mea rupit opus;
    et dedimus tragicis scriptum regale coturnis,
    quaeque grauis debet uerba coturnus habet;
    dictaque sunt nobis, quamuis manus ultima coeptis
    defuit, in facies corpora uersa nouas.
    Atque utinam reuoces animum paulisper ab ira,
    et uacuo iubeas hinc tibi pauca legi,
    pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
    in tua deduxi tempora, Caesar, opus:
    aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
    quoque fauore animi teque tuosque canam.
    Non ego mordaci destrinxi carmine quemquam,
    nec meus ullius crimina uersus habet.
    Candidus a salibus suffusis felle refugi:
    nulla uenenato littera mixta ioco est.
    Inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,
    quem mea Calliope laeserit, unus ero.
    Non igitur nostris ullum gaudere Quiritem
    auguror, at multos indoluisse malis;
    nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti,
    gratia candori si qua relata meo est
    his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,
    o pater, o patriae cura salusque tuae!
    Non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
    cum longo poenae tempore uictus eris,
    tutius exilium pauloque quietius oro,
    ut par delicto sit mea poena suo.







LIBER TERTIUS

 

    I
    "Missus in hanc uenio timide liber exulis urbem
    da placidam fesso, lector amice, manum;
    neue reformida, ne sim tibi forte pudori:
    nullus in hac charta uersus amare docet.
    Haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
    infelix nullis dissimulare iocis.
    Id quoque, quod uiridi quondam male lusit in aeuo,
    heu nimium sero damnat et odit opus.
    Inspice quid portem: nihil hic nisi triste uidebis,
    carmine temporibus conueniente suis.
    Clauda quod alterno subsidunt carmina uersu,
    uel pedis hoc ratio, uel uia longa facit;
    quod neque sum cedro flauus nec pumice leuis,
    erubui domino cultior esse meo;
    littera suffusas quod habet maculosa lituras,
    laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
    Siqua uidebuntur casu non dicta Latine,
    in qua scribebat, barbara terra fuit.
    Dicite, lectores, si non graue, qua sit eundum,
    quasque petam sedes hospes in urbe liber."
    Haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
    qui mihi monstraret, uix fuit unus, iter.
    "Di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
    molliter in patria uiuere posse tua.
    Duc age, namque sequar, quamuis terraque marique
    longinquo referam lassus ab orbe pedem."
    Paruit, et ducens "haec sunt fora Caesaris," inquit,
    "haec est a sacris quae uia nomen habet,
    hic locus est Vestae, qui Pallada seruat et ignem,
    haec fuit antiqui regia parua Numae."
    Inde petens dextram "porta est" ait "ista Palati,
    hic Stator, hoc primum condita Roma loco est."
    Singula dum miror, uideo fulgentibus armis
    conspicuos postes tectaque digna deo.
    "Et Iouis haec" dixi "domus est?" Quod ut esse putarem,
    augurium menti querna corona dabat.
    Cuius ut accepi dominum, "non fallimur," inquam,
    "et magni uerum est hanc Iouis esse domum.
    Cur tamen opposita uelatur ianua lauro,
    cingit et augustas arbor opaca comas?
    Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
    an quia Leucadio semper amata deo est?
    Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
    Quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
    utque uiret semper laurus nec fronde caduca
    carpitur, aeternum sic habet illa decus?
    Causa superpositae scripto est testata coronae:
    seruatos ciuis indicat huius ope.
    Adice seruatis unum, pater optime, ciuem,
    qui procul extremo pulsus in orbe latet,
    in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
    non facinus causam, sed suus error habet.
    Me miserum! Vereorque locum uereorque potentem,
    et quatitur trepido littera nostra metu.
    Aspicis exsangui chartam pallere colore?
    Aspicis alternos intremuisse pedes?
    Quandocumque, precor, nostro placere parenti
    isdem et sub dominis aspiciare domus!"
    Inde tenore pari gradibus sublimia celsis
    ducor ad intonsi candida templa dei,
    signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
    Belides et stricto barbarus ense pater,
    quaeque uiri docto ueteres cepere nouique
    pectore, lecturis inspicienda patent.
    Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
    quos suus optaret non genuisse pater.
    Quaerentem frustra custos e sedibus illis
    praepositus sancto iussit abire loco.
    Altera templa peto, uicino iuncta theatro:
    haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
    Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
    atria Libertas tangere passa sua est.
    In genus auctoris miseri fortuna redundat,
    et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
    Forsitan et nobis olim minus asper et illi
    euictus longo tempore Caesar erit.
    Di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est)
    Caesar, ades uoto, maxime diue, meo.
    Interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
    priuato liceat delituisse loco.
    Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
    sumite plebeiae carmina nostra manus.
II
    Ergo erat in fatis Scythiam quoque uisere nostris,
    quaeque Lycaonio terra sub axe iacet:
    nec uos, Pierides, nec stirps Letoia, uestro
    docta sacerdoti turba tulistis opem.
    Nec mihi, quod lusi uero sine crimine, prodest,
    quodque magis uita Musa iocata mea est:
    plurima sed pelago terraque pericula passum
    ustus ab assiduo frigore Pontus habet.
    Quique, fugax rerum securaque in otia natus,
    mollis et inpatiens ante laboris eram,
    ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
    perdere, diuersae nec potuere uiae;
    sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo
    accepit uires, uixque ferenda tulit.
    Dum tamen et terris dubius iactabar et undis,
    fallebat curas aegraque corda labor:
    ut uia finita est et opus requieuit eundi,
    et poenae tellus est mihi tacta meae,
    nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
    lumine, de uerna quam niue manat aqua.
    Roma domusque subit desideriumque locorum,
    quicquid et amissa restat in urbe mei.
    Ei mihi, quo totiens nostri pulsata sepulcri
    ianua, sed nullo tempore aperta fuit?
    Cur ego tot gladios fugi totiensque minata
    obruit infelix nulla procella caput?
    Di, quos experior nimium constanter iniquos,
    participes irae quos deus unus habet,
    exstimulate, precor, cessantia fata meique
    interitus clausas esse uetate fores!
III
    Haec mea si casu miraris epistula quare
    alterius digitis scripta sit, aeger eram.
    Aeger in extremis ignoti partibus orbis,
    incertusque meae paene salutis eram.
    Quem mihi nunc animum dira regione iacenti
    inter Sauromatas esse Getasque putes?
    Nec caelum patior, nec aquis adsueuimus istis,
    terraque nescioquo non placet ipsa modo.
    Non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
    nullus, Apollinea qui leuet arte malum,
    non qui soletur, non qui labentia tarde
    tempora narrando fallat, amicus adest.
    Lassus in extremis iaceo populisque locisque,
    et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
    Omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx,
    et plus in nostro pectore parte tenes.
    Te loquor absentem, te uox mea nominat unam;
    nulla uenit sine te nox mihi, nulla dies.
    Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
    ut foret amenti nomen in ore tuum.
    Si iam deficiam, subpressaque lingua palato
    uix instillato restituenda mero,
    nuntiet huc aliquis dominam uenisse, resurgam,
    spesque tui nobis causa uigoris erit.
    Ergo ego sum dubius uitae, tu forsitan istic
    iucundum nostri nescia tempus agis?
    Non agis, adfirmo. Liquet hoc, carissima, nobis,
    tempus agi sine me non nisi triste tibi.
    Si tamen inpleuit mea sors, quos debuit, annos,
    et mihi uiuendi tam cito finis adest,
    quantum erat, o magni, morituro parcere, diui,
    ut saltem patria contumularer humo?
    Vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
    uel praecepisset mors properata fugam.
    Integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
    exul ut occiderem, nunc mihi uita data est.
    Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
    et fient ipso tristia fata loco;
    nec mea consueto languescent corpora lecto,
    depositum nec me qui fleat, ullus erit;
    nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
    accedent animae tempora parua meae;
    nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
    labentes oculos condet amica manus;
    sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
    indeploratum barbara terra teget.
    Ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
    et feries pauida pectora fida manu?
    Ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
    clamabis miseri nomen inane uiri?
    Parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
    non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
    Cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
    et prior et grauior mors fuit illa mihi.
    Nunc, si forte potes (sed non potes, optima coniunx)
    finitis gaude tot mihi morte malis.
    Quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
    ad quae iampridem non rude pectus habes.
    Atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
    effugiatque auidos pars mihi nulla rogos.
    Nam si morte carens uacua uolat altus in aura
    spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
    inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras,
    perque feros Manes hospita semper erit.
    Ossa tamen facito parua referantur in urna:
    sic ego non etiam mortuus exul ero.
    Non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum
    supposuit tumulo rege uetante soror.
    Atque ea cum foliis et amomi puluere misce,
    inque suburbano condita pone solo;
    quosque legat uersus oculo properante uiator,
    grandibus in tituli marmore caede notis:
    "hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum
    ingenio perii Naso poeta meo;
    at tibi qui transis ne sit graue quisquis amasti
    dicere "Nasonis molliter ossa cubent""
    hoc satis in titulo est. Etenim maiora libelli
    et diuturna magis sunt monimenta mihi,
    quos ego confido, quamuis nocuere, daturos
    nomen et auctori tempora longa suo.
    Tu tamen extincto feralia munera semper
    deque tuis lacrimis umida serta dato.
    Quamuis in cineres corpus mutauerit ignis
    sentiet officium maesta fauilla pium.
    Scribere plura libet: sed uox mihi fessa loquendo
    dictandi uires siccaque lingua negat.
    Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
    quod, tibi qui mittit, non habet ipse, "uale".
IV
    O mihi care quidem semper, sed tempore duro
    cognite, res postquam procubuere meae:
    usibus edocto si quicquam credis amico,
    uiue tibi et longe nomina magna fuge.
    Viue tibi, quantumque potes praelustria uita:
    saeuum praelustri fulmen ab arce uenit.
    Nam quamquam soli possunt prodesse potentes,
    non prosit potius, siquis obesse potest.
    Effugit hibernas demissa antemna procellas,
    lataque plus paruis uela timoris habent.
    Aspicis, ut summa cortex leuis innatet unda,
    cum graue nexa simul retia mergat onus.
    Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
    in qua debebam forsitan urbe forem.
    Dum tecum uixi, dum me leuis aura ferebat,
    haec mea per placidas cumba cucurrit aquas.
    Qui cadit in plano (uix hoc tamen euenit ipsum)
    sic cadit, ut tacta surgere possit humo.
    At miser Elpenor tecto delapsus ab alto
    occurrit regi debilis umbra suo.
    Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
    Icarus inmensas nomine signet aquas?
    Nempe quod hic alte, demissius ille uolabat:
    nam pennas ambo non habuere suas.
    Crede mihi, bene qui latuit bene uixit, et intra
    fortunam debet quisque manere suam.
    Non foret Eumedes orbus, si filius eius
    stultus Achilleos non adamasset equos:
    nec natum in flamma uidisset, in arbore natas,
    cepisset genitor si Phaethonta Merops.
    Tu quoque formida nimium sublimia semper,
    propositique, precor, contrahe uela tui.
    Nam pede inoffenso spatium decurrere uitae
    dignus es et fato candidiore frui.
    Quae pro te ut uoueam, miti pietate mereris
    haesuraque fide tempus in omne mihi.
    Vidi ego te tali uultu mea fata gementem,
    qualem credibile est ore fuisse meo.
    Nostra tuas uidi lacrimas super ora cadentes,
    tempore quas uno fidaque uerba bibi.
    Nunc quoque summotum studio defendis amicum,
    et mala uix ulla parte leuanda leuas.
    Viue sine inuidia, mollesque inglorius annos
    exige, amicitias et tibi iunge pares,
    Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
    nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet.
IV B
    Proxima sideribus tellus Erymanthidos Vrsae
    me tenet, adstricto terra perusta gelu.
    Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes
    uix satis et noti nomina pauca loci.
    ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
    Heu quam uicina est ultima terra mihi!
    At longe patria est, longe carissima coniunx,
    quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
    Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
    corpore: sunt animo cuncta uidenda meo.
    Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum,
    acceduntque suis singula facta locis.
    Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.
    Illa meos casus ingrauat, illa leuat:
    ingrauat hoc, quod abest; leuat hoc, quod praestat amorem
    inpositumque sibi firma tuetur onus.
    Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
    dicere quos cupio nomine quemque suo.
    Sed timor officium cautus compescit, et ipsos
    in nostro poni carmine nolle puto.
    Ante uolebatis, gratique erat instar honoris,
    uersibus in nostris nomina uestra legi.
    Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
    alloquar, et nulli causa timoris ero.
    Nec meus indicio latitantes uersus amicos
    protrahit. Occulte siquis amabat, amet.
    Scite tamen, quamuis longe regione remotus
    absim, uos animo semper adesse meo.
    Et qua quisque potest, aliqua mala nostra leuate,
    fidam proiecto neue negate manum.
    Prospera sic maneat uobis fortuna, nec umquam
    contacti simili sorte rogetis idem.
V
    Vsus amicitiae tecum mihi paruus, ut illam
    non aegre posses dissimulare, fuit,
    nec me complexus uinclis propioribus esses
    naue mea uento, forsan, eunte suo.
    ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,
    uersaque amicitiae terga dedere meae,
    ausus es igne Iouis percussum tangere corpus
    et deploratae limen adire domus:
    idque recens praestas nec longo cognitus usu,
    quod ueterum misero uix duo tresue mihi.
    Vidi ego confusos uultus uisosque notaui,
    osque madens fletu pallidiusque meo:
    et lacrimas cernens in singula uerba cadentes
    ore meo lacrimas, auribus illa bibi;
    brachiaque accepi presso pendentia collo,
    et singultatis oscula mixta sonis.
    Sum quoque, care, tuis defensus uiribus absens
    (scis carum ueri nominis esse loco),
    multaque praeterea manifestaque signa fauoris
    pectoribus teneo non abitura meis.
    Di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
    quos in materia prosperiore iuues.
    Si tamen interea, quid in his ego perditus oris
    (quod te credibile est quaerere) quaeris, agam:
    spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
    tristia leniri numina posse dei.
    Seu temere exspecto, siue id contingere fas est,
    tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
    quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
    ut doceas uotum posse ualere meum.
    Quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
    et faciles motus mens generosa capit.
    Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
    pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
    at lupus et turpes instant morientibus ursi
    et quaecumque minor nobilitate fera.
    Maius apud Troiam forti quid habemus Achille?
    Dardanii lacrimas non tulit ille senis.
    Quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
    Dareique docent funeris exsequiae.
    Neue hominum referam flexas ad mitius iras,
    Iunonis gener est qui prius hostis erat.
    Denique non possum nullam sperare salutem,
    cum poenae non sit causa cruenta meae.
    Non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
    Caesareum caput est, quod caput orbis erat:
    non aliquid dixiue, elataue lingua loquendo est,
    lapsaque sunt nimio uerba profana mero:
    inscia quod crimen uiderunt lumina, plector,
    peccatumque oculos est habuisse meum.
    Non equidem totam possum defendere culpam:
    sed partem nostri criminis error habet.
    spes igitur superest facturum ut molliat ipse
    mutati poenam condicione loci.
    Hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus
    afferat admisso Lucifer albus equo!
VI
    Foedus amicitiae nec uis, carissime, nostrae,
    nec, si forte uelis, dissimulare potes.
    Donec enim licuit, nec te mihi carior alter,
    nec tibi me tota iunctior urbe fuit;
    isque erat usque adeo populo testatus, ut esset
    paene magis quam tu quamque ego notus, amor:
    quique est in caris animi tibi candor amicis-
    cognita sunt ipsi, quem colis, ista uiro.
    Nil ita celabas, ut non ego conscius essem,
    pectoribusque dabas multa tegenda meis:
    cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,
    excepto quod me perdidit, unus eras.
    Id quoque si scisses, saluo fruerere sodali,
    consilioque forem sospes, amice, tuo.
    Sed mea me in poenam nimirum fata trahebant.
    Omne bonae claudent utilitatis iter?
    Siue malum potui tamen hoc uitare cauendo,
    seu ratio fatum uincere nulla ualet,
    tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,
    pars desiderii maxima paene mei,
    sis memor, et siquas fecit tibi gratia uires,
    illas pro nobis experiare, rogo,
    numinis ut laesi fiat mansuetior ira,
    mutatoque minor sit mea poena loco.
    Idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,
    principiumque mei criminis error habet.
    Nec breue nec tutum, quo sint mea, dicere, casu
    lumina funesti conscia facta mali:
    mensque reformidat, ueluti sua uulnera, tempus
    illud, et admonitu fit nouus ipse pudor:
    sed quaecumque adeo possunt afferre pudorem,
    illa tegi caeca condita nocte decet.
    Nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
    praemia peccato nulla petita mihi,
    stultitiamque meum crimen debere uocari,
    nomina si facto reddere uera uelis.
    Quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
    quaere, suburbana est hic mihi terra locus.
VII
    Vade salutatum, subito perarata, Perillam,
    littera, sermonis fida ministra mei.
    Aut illam inuenies dulci cum matre sedentem,
    aut inter libros Pieridasque suas.
    Quicquid aget, cum te scierit uenisse, relinquet,
    nec mora, quid uenias quidue, requiret, agam.
    Viuere me dices, sed sic, ut uiuere nolim,
    nec mala tam longa nostra leuata mora:
    et tamen ad Musas, quamuis nocuere, reuerti,
    aptaque in alternos cogere uerba pedes.
    "Tu quoque" dic "studiis communibus ecquid inhaeres,
    doctaque non patrio carmina more canis?
    Nam tibi cum fatis mores natura pudicos
    et raras dotes ingeniumque dedit.
    Hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas,
    ne male fecundae uena periret aquae;
    primus id aspexi teneris in uirginis annis,
    utque pater natae duxque comesque fui.
    Ergo si remanent ignes tibi pectoris idem,
    sola tuum uates Lesbia uincet opus.
    Sed uereor, ne te mea nunc fortuna retardet,
    postque meos casus sit tibi pectus iners.
    Dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
    saepe tui iudex, saepe magister eram:
    aut ego praebebam factis modo uersibus aures,
    aut, ubi cessares, causa ruboris eram.
    Forsitan exemplo, quia me laesere libelli,
    tu quoque sis poenae fata secuta meae.
    Pone, Perilla, metum. Tantummodo femina nulla
    neue uir a scriptis discat amare tuis.
    Ergo desidiae remoue, doctissima, causas,
    inque bonas artes et tua sacra redi.
    Ista decens facies longis uitiabitur annis,
    rugaque in antiqua fronte senilis erit,
    inicietque manum formae damnosa senectus,
    quae strepitus passu non faciente uenit.
    Cumque aliquis dicet "fuit haec formosa" dolebis,
    et speculum mendax esse querere tuum.
    Sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis:
    finge sed inmensis censibus esse pares,
    nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque,
    Irus et est subito, qui modo Croesus erat.
    Singula ne referam, nil non mortale tenemus
    pectoris exceptis ingeniique bonis.
    En ego, cum caream patria uobisque domoque,
    raptaque sint, adimi quae potuere mihi,
    ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
    Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.
    Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,
    me tamen extincto fama superstes erit,
    dumque suis uictrix omnem de montibus orbem
    prospiciet domitum Martia Roma, legar.
    Tu quoque, quam studii maneat felicior usus,
    effuge uenturos, qua potes, usque rogos!"
VIII
    Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
    misit in ignotam qui rude semen humum;
    nunc ego Medeae uellem frenare dracones,
    quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua;
    nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
    siue tuas, Perseu, Daedale, siue tuas:
    ut tenera nostris cedente uolatibus aura
    aspicerem patriae dulce repente solum,
    desertaeque domus uultus, memoresque sodales,
    caraque praecipue coniugis ora meae.
    Stulte, quid haec frustra uotis puerilibus optas,
    quae non ulla tibi fertque feretque dies?
    Si semel optandum est, Augusti numen adora,
    et, quem sensisti, rite precare deum.
    Ille tibi pennasque potest currusque uolucres
    tradere. Det reditum, protinus ales eris.
    Si precer hoc (neque enim possum maiora rogare)
    ne mea sint, timeo, uota modesta parum.
    Forsitan hoc olim, cum iam satiauerit iram,
    tum quoque sollicita mente rogandus erit.
    Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
    ex his me iubeat quolibet ire locis.
    Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
    ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
    Seu uitiant artus aegrae contagia mentis,
    siue mei causa est in regione mali,
    ut tetigi Pontum, uexant insomnia, uixque
    ossa tegit macies nec iuuat ora cibus;
    quique per autumnum percussis frigore primo
    est color in foliis, quae noua laesit hiems,
    is mea membra tenet, nec uiribus alleuor ullis,
    et numquam queruli causa doloris abest.
    Nec melius ualeo, quam corpore, mente, sed aegra est
    utraque pars aeque binaque damna fero.
    Haeret et ante oculos ueluti spectabile corpus
    astat fortunae forma legenda meae:
    cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
    cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
    tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
    quod non offensas uindicet ense suas.
    At, quoniam semel est odio ciuiliter usus,
    mutato leuior sit fuga nostra loco.
IX
    Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes
    inter inhumanae nomina barbariae?
    Huc quoque Mileto missi uenere coloni,
    inque Getis Graias constituere domos?
    Sed uetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
    constat ab Absyrti caede fuisse loco.
    Nam rate, quae cura pugnacis facta Mineruae
    per non temptatas prima cucurrit aquas,
    impia desertum fugiens Medea parentem
    dicitur his remos applicuisse uadis.
    Quem procul ut uidit tumulo speculator ab alto,
    "hospes," ait "nosco, Colchide, uela, uenit."
    Dum trepidant Minyae, dum soluitur aggere funis,
    dum sequitur celeres ancora tracta manus,
    conscia percussit meritorum pectora Colchis
    ausa atque ausura multa nefanda manu;
    et, quamquam superest ingens audacia menti,
    pallor in attonitae uirginis ore fuit.
    Ergo ubi prospexit uenientia uela "tenemur,
    et pater est aliqua fraude morandus" ait.
    Dum quid agat quaerit, dum uersat in omnia uultus,
    ad fratrem casu lumina flexa tulit.
    Cuius ut oblata est praesentia, "uicimus" inquit:
    "hic mihi morte sua causa salutis erit."
    Protinus ignari nec quicquam tale timentis
    innocuum rigido perforat ense latus,
    atque ita diuellit diuulsaque membra per agros
    dissipat in multis inuenienda locis.
    Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
    pallentesque manus sanguineumque caput,
    ut genitor luctuque nouo tardetur et, artus
    dum legit extinctos, triste moretur iter.
    Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo
    membra soror fratris consecuisse sui.
X
    Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti,
    et superest sine me nomen in urbe meum.
    suppositum stellis numquam tangentibus aequor
    me sciat in media uiuere barbaria.
    Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque,
    quam non ingenio nomina digna meo!
    Dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro:
    ille suis liquidis bella repellit aquis.
    At cum tristis hiems squalentia protulit ora,
    terraque marmoreo est candida facta gelu,
    dum prohibet Boreas et nix habitare sub Arcto,
    tum patet has gentes axe tremente premi.
    Nix iacet, et iactam ne sol pluuiaeque resoluant,
    indurat Boreas perpetuamque facit.
    Ergo ubi delicuit nondum prior, altera uenit,
    et solet in multis bima manere locis;
    tantaque commoti uis est Aquilonis, ut altas
    aequet humo turres tectaque rapta ferat.
    Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis,
    oraque de toto corpore sola patent.
    Saepe sonant moti glacie pendente capilli,
    et nitet inducto candida barba gelu;
    nudaque consistunt, formam seruantia testae,
    uina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
    Quid loquar, ut uincti concrescant frigore riui,
    deque lacu fragiles effodiantur aquae?
    Ipse, papyrifero qui non angustior amne
    miscetur uasto multa per ora freto,
    caeruleos uentis latices durantibus, Hister
    congelat et tectis in mare serpit aquis;
    quaque rates ierant, pedibus nunc itur, et undas
    frigore concretas ungula pulsat equi;
    perque nouos pontes, subter labentibus undis,
    ducunt Sarmatici barbara plaustra boues.
    Vix equidem credar, sed, cum sint praemia falsi
    nulla, ratam debet testis habere fidem.
    Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
    lubricaque inmotas testa premebat aquas.
    Nec uidisse sat est. Durum calcauimus aequor,
    undaque non udo sub pede summa fuit.
    Si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
    non foret angustae mors tua crimen aquae.
    Tum neque se pandi possunt delphines in auras
    et quamuis Boreas iactatis insonet alis,
    fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
    inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes,
    nec poterit rigidas findere remus aquas.
    Vidimus in glacie pisces haerere ligatos,
    sed pars ex illis tum quoque uiua fuit.
    Siue igitur nimii Boreae uis saeua marinas,
    protinus aequato siccis Aquilonibus Histro
    inuehitur celeri barbarus hostis equo;
    hostis equo pollens longeque uolante sagitta
    uicinam late depopulatur humum.
    Diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
    incustoditae diripiuntur opes,
    ruris opes paruae, pecus et stridentia plaustra,
    et quas diuitias incola pauper habet.
    Pars agitur uinctis post tergum capta lacertis,
    respiciens frustra rura Laremque suum:
    pars cadit hamatis misere confixa sagittis:
    nam uolucri ferro tinctile uirus inest.
    Quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,
    et cremat insontes hostica flamma casas.
    Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,
    nec quisquam presso uomere sulcat humum.
    Aut uidet aut metuit locus hic, quem non uidet, hostem;
    cessat iners rigido terra relicta situ.
    Non hic pampinea dulcis latet uua sub umbra,
    nec cumulant altos feruida musta lacus.
    Poma negat regio, nec haberet Acontius, in quo
    scriberet hic dominae uerba legenda suae.
    Aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos:
    heu loca felici non adeunda uiro!
    Ergo tam late pateat cum maximus orbis,
    haec est in poenam terra reperta meam.
XI
    Si quis es, insultes qui casibus, inprobe, nostris,
    meque reum dempto fine cruentus agas,
    natus es e scopulis et pastus lacte ferino,
    et dicam silices pectus habere tuum.
    Quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,
    restat? Quidue meis cernis abesse malis?
    Barbara me tellus et inhospita litora Ponti
    cumque suo Borea Maenalis Vrsa uidet.
    Nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
    omnia solliciti sunt loca plena metus.
    utque fugax auidis ceruus deprensus ab ursis,
    cinctaue montanis ut pauet agna lupis,
    sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
    terreor, hoste meum paene premente latus.
    utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,
    quod patria careo pignoribusque meis:
    ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
    nuda parum est nobis Caesaris ira mali?
    Et tamen est aliquis, qui uulnera cruda retractet,
    soluat et in mores ora diserta meos.
    In causa facili cuiuis licet esse diserto,
    et minimae uires frangere quassa ualent.
    Subruere est arces et stantia moenia uirtus:
    quamlibet ignaui praecipitata premunt.
    Non sum ego quod fueram. Quid inanem proteris umbram?
    quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
    Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
    uinctus ad Haemonios non erat Hector equos.
    Me quoque, quem noras olim, non esse memento:
    ex illo superant haec simulacra uiro.
    Quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris?
    Parce, precor, Manes sollicitare meos.
    Omnia uera puta mea crimina, nil sit in illis,
    quod magis errorem quam scelus esse putes,
    pendimus en profugi (satia tua pectora) poenas
    exilioque graues exiliique loco.
    Carnifici fortuna potest mea flenda uideri:
    et tamen est uno iudice mersa partum.
    Saeuior es tristi Busiride, saeuior illo,
    qui falsum lento torruit igne bouem,
    quique bouem Siculo fertur donasse tyranno,
    et dictis artes conciliasse suas:
    "munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,
    nec sola est operis forma probanda mei.
    Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?
    Hac tibi, quem perdes, coniciendus erit.
    Protinus inclusum lentis carbonibus ure:
    mugiet, et ueri uox erit illa bouis.
    Pro quibus inuentis, ut munus munere penses,
    da, precor, ingenio praemia digna meo."
    Dixerat. At Phalaris "poenae mirande repertor,
    ipse tuum praesens imbue" dixit "opus".
    Nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus
    exhibuit geminos ore gemente sonos.
    Quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?
    Ad te, quisquis is es, nostra querela redit.
    utque sitim nostro possis explere cruore,
    quantaque uis, auido gaudia corde feras,
    tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,
    te quoque ut auditis posse dolere putem.
    Crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes,
    Neptunine minor quam Iouis ira fuit?
    Ergo quicumque es, rescindere crimina noli,
    deque graui duras uulnere tolle manus;
    utque meae famam tenuent obliuia culpae,
    facta cicatricem ducere nostra sine;
    humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem
    et premit, incertas ipse uerere uices.
    Et quoniam, fieri quod numquam posse putaui,
    est tibi de rebus maxima cura meis,
    non est quod timeas: fortuna miserrima nostra est,
    omne trahit secum Caesaris ira malum.
    Quod magis ut liqueat, neue hoc ego fingere credar,
    ipse uelim poenas experiare meas.
XII
    Frigora iam Zephyri minuunt, annoque peracto
    longior antiquis uisa Maeotis hiems,
    inpositamque sibi qui non bene pertulit Hellen,
    tempora nocturnis aequa diurna facit.
    Iam uiolam puerique legunt hilaresque puellae,
    rustica quae nullo nata serente uenit;
    prataque pubescunt uariorum flore colorum,
    indocilique loquax gutture uernat auis;
    utque malae matris crimen deponat hirundo
    sub trabibus cunas tectaque parua facit;
    herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis,
    exit et expandit molle cacumen humo;
    quoque loco est uitis, de palmite gemma mouetur:
    nam procul a Getico litore uitis abest;
    quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus:
    nam procul a Geticis finibus arbor abest.
    Otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis
    cedunt uerbosi garrula bella fori.
    usus equi nunc est, leuibus nunc luditur armis,
    nunc pila, nunc celeri uoluitur orbe trochus;
    nunc ubi perfusa est oleo labente iuuentus,
    defessos artus Virgine tingit aqua.
    Scaena uiget studiisque fauor distantibus ardet,
    proque tribus resonant terna theatra foris.
    O quantum et quotiens non est numerare, beatum,
    non interdicta cui licet urbe frui!
    At mihi sentitur nix uerno sole soluta,
    quaeque lacu durae non fodiantur aquae:
    nec mare concrescit glacie, nec, ut ante, per Histrum
    stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.
    Incipient aliquae tamen huc adnare carinae,
    hospitaque in Ponti litore puppis erit.
    Sedulus occurram nautae, dictaque salute,
    quid ueniat, quaeram, quisue quibusue locis.
    Ille quidem mirum ni de regione propinqua
    non nisi uicinas tutus ararit aquas.
    Rarus ab Italia tantum mare nauita transit,
    litora rarus in haec portubus orba uenit.
    Siue tamen Graeca scierit, siue ille Latina
    uoce loqui (certe gratior huius erit;
    fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
    huc aliquem certo uela dedisse Noto),
    quisquis is est, memori rumorem uoce referre
    et fieri famae parsque gradusque potest.
    Is, precor, auditos possit narrare triumphos
    Caesaris et Latio reddita uota Ioui,
    teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
    triste caput pedibus supposuisse ducis.
    Haec mihi qui referet, quae non uidisse dolebo,
    ille meae domui protinus hospes erit.
    Ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
    Iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
    di facite ut caesar non hic penetrale domumque,
    hospitium poenae sed uelit esse meae.
XIII
    Ecce superuacuus (quid enim fuit utile gigni?)
    ad sua natalis tempora noster adest.
    Dure, quid ad miseros ueniebas exulis annos?
    debueras illis inposuisse modum.
    Si tibi cura mei, uel si pudor ullus inesset,
    non ultra patriam me sequerere meam,
    quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
    illo temptasses ultimus esse mihi,
    inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
    tu quoque dixisses tristis in urbe "uale".
    Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Caesaris ira
    extremam gelidi misit in orbis humum?
    Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem,
    pendeat ex umeris uestis ut alba meis,
    fumida cingatur florentibus ara coronis,
    micaque sollemni turis in igne sonet,
    libaque dem proprie genitale notantia tempus,
    concipiamque bonas ore fauente preces.
    Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
    aduentu possim laetus ut esse tuo.
    Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,
    conuenit et structis flamma parata rogis.
    Nec dare tura libet nil exorantia diuos,
    in tantis subeunt nec bona uerba malis.
    Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
    in loca ne redeas amplius ista, precor,
    dum me terrarum pars paene nouissima, Pontus,
    Euxinus falso nomine dictus, habet.
XIV
    Cultor et antistes doctorum sancte uirorum,
    quid facis ingenio semper amice meo?
    Ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
    nunc quoque ne uidear totus abesse, caues?
    Conficis exceptis ecquid mea carmina solis
    Artibus, artifici quae nocuere suo?
    Immo ita fac, quaeso, uatum studiose nouorum,
    quaque potes, retine corpus in urbe meum.
    Est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
    qui domini poenam non meruere sui.
    Saepe per externas profugus pater exulat oras,
    urbe tamen natis exulis esse licet.
    Palladis exemplo de me sine matre creata
    carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
    Hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
    hoc tibi tutori sarcina maior erit.
    Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
    cetera fac curae sit tibi turba palam.
    Sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae,
    carmina de domini funere rapta sui.
    Illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
    certius a summa nomen habere manu:
    nunc incorrectum populi peruenit in ora,
    in populi quicquam si tamen ore mei est.
    Hoc quoque nescioquid nostris appone libellis,
    diuerso missum quod tibi ab orbe uenit.
    Quod quicumque leget (si quis leget) aestimet ante,
    compositum quo sit tempore quoque loco.
    Aequus erit scriptis, quorum cognouerit esse
    exilium tempus barbariamque locum:
    inque tot aduersis carmen mirabitur ullum
    ducere me tristi sustinuisse manu.
    Ingenium fregere meum mala, cuius et ante
    fons infecundus paruaque uena fuit.
    Sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
    et longo periit arida facta situ.
    Non hic librorum, per quos inuiter alarque,
    copia: pro libris arcus et arma sonant.
    Nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
    intellecturis auribus utar, adest.
    Non quo secedam locus est. Custodia muri
    summouet infestos clausaque porta Getas.
    Saepe aliquod quaero uerbum nomenque locumque,
    nec quisquam est a quo certior esse queam.
    Dicere saepe aliquid conanti (turpe fateri)
    uerba mihi desunt dedidicique loqui.
    Threicio Scythicoque fere circumsonor ore,
    et uideor Geticis scribere posse modis.
    Crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis
    inque meis scriptis Pontica uerba legas.
    Qualemcumque igitur uenia dignare libellum.
    Sortis et excusa condicione meae.




LIBER QUARTUS

 

    I
    Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis,
    excusata suo tempore, lector, habe.
    exul eram, requiesque mihi, non fama petita est,
    mens intenta suis ne foret usque malis.
    hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor,5
    indocili numero cum grave mollit opus.
    cantat et innitens limosae pronus harenae,
    adverso tardam qui trahit amne ratem;
    quique refert pariter lentos ad pectora remos,
    in numerum pulsa brachia iactat aqua.10
    fessus ubi incubuit baculo saxove resedit
    pastor, harundineo carmine mulcet oves.
    cantantis pariter, pariter data pensa trahentis,
    fallitur ancillae decipiturque labor.
    fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles15
    Haemonia curas attenuasse lyra.
    cum traheret silvas Orpheus et dura canendo
    saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
    me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem:
    sola comes nostrae perstitit illa fugae;20
    sola nec insidias, nec Sinti militis ensem,
    nec mare nec ventos barbariamque timet.
    scit quoque, cum perii, quis me deceperit error,
    et culpam in facto, non scelus, esse meo,
    scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,25
    cum mecum iuncti criminis acta rea est.
    non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,
    Pieridum sacris inposuisse manum.
    sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum,
    et carmen demens carmine laesus amo. 30
    sic nova Dulichio lotos gustata palato
    illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
    sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
    materiam culpae persequiturque suae.
    nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,35
    quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
    forsitan hoc studium possit furor esse videri,
    sed quiddam furor hic utilitatis habet:
    semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
    praesentis casus immemoremque facit.40
    utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
    dum stupet Idaeis exululata iugis,
    sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,
    altior humano spiritus ille malo est.
    ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,45
    ille nec iratos sentit habere deos.
    utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
    temporis adversi sic mihi sensus abest.
    iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
    sollicitae comites ex Helicone fugae,50
    et partim pelago, partim vestigia terra
    vel rate dignatas vel pede nostra sequi.
    sint, precor, hae saltem faciles mihi! namque deorum
    cetera cum magno Caesare turba facit,
    meque tot adversis cumulant, quot litus harenas,55
    quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.
    vere prius flores, aestu numerabis aristas,
    poma per autumnum frigoribusque nives,
    quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
    dum miser Euxini litora laeva peto.60
    nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est:
    huc quoque sunt nostras fata secuta vias;
    hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
    stamina de nigro vellere facta mihi.
    utque neque insidias capitisque pericula narrem,65
    vera quidem, veri sed graviora fide,
    vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
    illum, qui populi semper in ore fuit!
    quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
    vixque sui tutum viribus esse loci!70
    aspera militiae iuvenis certamina fugi,
    nec nisi lusura movimus arma manu;
    nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
    canitiem galeae subicioque meam.
    nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,75
    induimus trepida protinus arma manu.
    hostis habens arcus imbutaque tela venenis,
    saevus anhelanti moenia lustrat equo;
    utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
    per sata, per silvas fertque trahitque lupus,80
    sic, siquem nondum portarum saepe receptum
    barbarus in campis repperit hostis, habet:
    aut sequitur captus coniectaque vincula collo
    accipit, aut telo virus habente perit.
    hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis:85
    heu nimium fati tempora longa mei!
    et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
    sustinet in tantis hospita Musa malis.
    sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
    auribus accipiat verba Latina suis.90
    ipse mihi++quid enim faciam?++scriboque legoque,
    tutaque iudicio littera nostra meo est.
    saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat?
    an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?'
    saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,95
    umidaque est fletu littera facta meo,
    corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
    inque sinum maestae labitur imber aquae.
    cum, vice mutata, qui sim fuerimque, recordor
    et, tulerit quo me casus et unde, subit,100
    saepe manus demens, studiis irata sibique,
    misit in arsuros carmina nostra rogos.
    atque ita, de multis quoniam non multa supersunt,
    cum venia facito, quisquis es, ista legas.
    tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,105
    interdicta mihi, consule, Roma, boni.
II
    Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
    victa potest flexo succubuisse genu,
    altaque velentur fortasse Palatia sertis,
    turaque in igne sonent inficiantque diem,
    candidaque adducta collum percussa securi5
    victima purpureo sanguine pulset humum,
    donaque amicorum templis promissa deorum
    reddere victores Caesar uterque parent;
    et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt,
    perpetuo terras ut domus illa regat,10
    cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato
    munera det meritis, saepe datura, deis;
    et pariter matres et quae sine crimine castos
    perpetua servant virginitate focos;
    plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus,15
    parvaque cuius eram pars ego nuper, eques.
    nos procul expulsos communia gaudia fallunt,
    famaque tam longe non nisi parva venit.
    ergo omnis populus poterit spectare triumphos,
    cumque ducum titulis oppida capta leget,20
    vinclaque captiva reges cervice gerentes
    ante coronatos ire videbit equos,
    et cernet vultus aliis pro tempore versos,
    terribiles aliis inmemoresque sui.
    quorum pars causas et res et nomina quaeret,25
    pars referet, quamvis noverit illa parum:
    'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,
    dux fuerat belli, proximus ille duci.
    hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit,
    non isto vultu, cum tulit arma, fuit.30
    ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens
    hortator pugnae consiliumque fuit.
    perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,
    squalida promissis qui tegit ora comis.
    illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro35
    saepe recusanti corpora capta deo.
    hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes
    plena ferae caedis, plena cruoris erant.
    Drusus in his meruit quondam cognomina terris,
    quae bona progenies, digna parente, tulit.40
    cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva
    decolor ipse suo sanguine Rhenus erat.
    crinibus en etiam fertur Germania passis,
    et ducis invicti sub pede maesta sedet,
    collaque Romanae praebens animosa securi45
    vincula fert illa, qua tulit arma, manu.'
    hos super in curru, Caesar, victore veheris
    purpureus populi rite per ora tui,
    quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum,
    undique iactato flore tegente vias.50
    tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que
    miles 'io' magna voce 'triumphe' canet.
    ipse sono plausuque simul fremituque calentes
    quadriiugos cernes saepe resistere equos.
    inde petes arcem, delubra faventia votis,55
    et dabitur merito laurea vota Iovi.
    haec ego summotus, qua possum, mente videbo:
    erepti nobis ius habet illa loci;
    illa per inmensas spatiatur libera terras,
    in caelum celeri pervenit illa fuga;60
    illa meos oculos mediam deducit in Vrbem,
    immunes tanti nec sinit esse boni;
    invenietque animus, qua currus spectet eburnos;
    sic certe in patria per breve tempus ero.
    vera tamen capiet populus spectacula felix,65
    laetaque erit praesens cum duce turba suo.
    at mihi fingendo tantum longeque remotis
    auribus hic fructus percipiendus erit,
    aque procul Latio diversum missus in orbem
    qui narret cupido, vix erit, ista mihi.70
    is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
    quo tamen audiero tempore, laetus ero.
    illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
    causaque privata publica maior erit.
III
    Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
    altera Sidonias, utraque sicca, rates,
    omnia cum summo positae videatis in axe,
    et maris occiduas non subeatis aquas,
    aetheriamque suis cingens amplexibus arcem5
    vester ab intacta circulus extet humo,
    aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
    dicitur Iliades transiluisse Remus,
    inque meam nitidos dominam convertite vultus,
    sitque memor nostri necne, referte mihi.10
    ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro?
    cur iacet ambiguo spes mea mixta metu?
    crede quod est et vis, ac desine tuta vereri,
    deque fide certa sit tibi certa fides,
    quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,15
    non mentitura tu tibi voce refer,
    esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
    quodque potest, secum nomen habere tuum.
    vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,
    ~teque remota procul~ si modo vivit, amat.20
    ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
    lenis ab admonito pectore somnus abit?
    tunc subeunt curae, dum te lectus locusque
    tangit et oblitam non sinit esse mei,
    et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,25
    fessaque iactati corporis ossa dolent?
    non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
    detque tuus maesti signa doloris amor,
    nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
    Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.30
    quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
    affectum quem te mentis habere velim.
    tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris:
    non es? at amisso coniuge digna fores.
    tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,35
    tempus et a nostris exige triste malis,
    fleque meos casus: est quaedam flere voluptas;
    expletur lacrimis egeriturque dolor.
    atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
    mors mea, morte fores sola relicta mea!40
    spiritus hic per te patrias exisset in auras,
    sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
    supremoque die notum spectantia caelum
    texissent digiti lumina nostra tui,
    et cinis in tumulo positus iacuisset avito,45
    tactaque nascenti corpus haberet humus;
    denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem:
    nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
    me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor,
    avertis vultus et subit ora rubor!50
    me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
    me miserum, si te iam pudet esse meam!
    tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
    coniuge, nec nomen dissimulare viri?
    tempus ubi est, quo te++nisi non vis illa referri++55
    et dici, memini, iuvit et esse meam?
    utque probae dignum est, omni tibi dote placebam:
    addebat veris multa faventis amor.
    nec, quem praeferres++ita res tibi magna videbar++
    quemque tuum malles esse, vir alter erat.60
    nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque
    non debet dolor hinc, debet abesse pudor.
    cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
    num legis Euadnen erubuisse viro?
    nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,65
    ipse suis Phaethon infitiandus erat.
    nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
    quod precibus periit ambitiosa suis.
    nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
    purpureus molli fiat in ore pudor.70
    sed magis in curam nostri consurge tuendi,
    exemplumque mihi coniugis esto bonae,
    materiamque tuis tristem virtutibus imple:
    ardua per praeceps gloria vadit iter.
    Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?75
    publica virtuti per mala facta via est.
    ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in aequore fluctus:
    si valeant homines, ars tua, Phoebe, vacet.
    quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
    apparet virtus arguiturque malis.80
    dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
    conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
    utere temporibus, quorum nunc munere facta est
    et patet in laudes area magna tuas.
IV
    O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
    exsuperas morum nobilitate genus,
    cuius inest animo patrii candoris imago,
    non careat numeris candor ut iste suis,
    cuius in ingenio est patriae facundia linguae,5
    qua prior in Latio non fuit ulla foro:
    quod minime volui, positis pro nomine signis
    dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
    nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt;
    si, quod es, appares, culpa soluta mea est.10
    nec tamen officium nostro tibi carmine factum
    principe tam iusto posse nocere puto.
    ipse pater patriae++quid enim est civilius illo?++
    sustinet in nostro carmine saepe legi;
    nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,15
    et de communi pars quoque nostra bono est.
    Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
    seque celebrari quolibet ore sinit.
    causa tua exemplo superorum tuta deorum est,
    quorum hic aspicitur, creditur ille deus.20
    ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo:
    non fuit arbitrii littera nostra tui.
    nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra,
    incolumis cum quo saepe locutus eram.
    quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,25
    invidiam, siqua est, auctor habere potest.
    nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis++
    hoc certe noli dissimulare++pater,
    ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat
    plus etiam quam me iudice dignus eram;30
    deque meis illo referebat versibus ore,
    in quo pars magnae nobilitatis erat.
    non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,
    sed prius auctori sunt data verba tuo.
    nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis,35
    ultima si demas, vita tuenda mea est.
    hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
    si tanti series sit tibi nota mali.
    aut timor aut error nobis, prius obfuit error.
    ah! sine me fati non meminisse mei;40
    neve retractando nondum coeuntia rumpam
    vulnera: vix illis proderit ipsa quies.
    ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
    peccato facinus consiliumque meo;
    idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,45
    nec mihi detractas possidet alter opes.
    forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
    tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
    nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
    nostra verecundo vota pudore carent.50
    mitius exilium pauloque propinquius opto,
    quique sit a saevo longius hoste locus.
    quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
    hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
    frigida me cohibent Euxini litora Ponti:55
    dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
    nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
    nec placidos portus hospita navis adit.
    sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
    nec minus infida terra timetur aqua.60
    illi, quos audis hominum gaudere cruore,
    paene sub eiusdem sideris axe iacent,
    nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
    caede pharetratae spargitur ara deae.
    haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis65
    nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
    hic pro supposita virgo Pelopeia cerva
    sacra deae coluit qualiacumque suae.
    quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
    exactus Furiis venerat ipse suis,70
    et comes exemplum veri Phoceus amoris,
    qui duo corporibus, mentibus unus erant,
    protinus evincti tristem ducuntur ad aram,
    quae stabat geminas ante cruenta fores.
    nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum;75
    alter ob alterius funera maestus erat.
    et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
    cinxerat et Graias barbara vitta comas,
    cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi
    pro nece complexus Iphigenia dedit.80
    laeta deae signum crudelia sacra perosae
    transtulit ex illis in meliora locis.
    haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
    quam fugere homines dique, propinqua mihi est;
    aque mea terra prope sunt funebria sacra,85
    si modo Nasoni barbara terra sua est.
    o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
    placato referant et mea vela deo!
V
    O mihi dilectos inter pars prima sodales,
    unica fortunis ara reperta meis,
    cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,
    ut vigil infusa Pallade flamma solet;
    qui veritus non es portus aperire fideles5
    fulmine percussae confugiumque rati;
    cuius eram censu non me sensurus egentem,
    si Caesar patrias eripuisset opes:
    temporis oblitum dum me rapit impetus huius,
    excidit heu nomen quam mihi paene tuum!10
    tu tamen agnoscis, tactusque cupidine laudis
    'ille ego sum' cuperes dicere posse palam.
    certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem,
    et raram famae conciliare fidem.
    ne noceam grato vereor tibi carmine, neve15
    intempestivus nominis obstet honor.
    quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude
    meque tui memorem teque fuisse pium,
    utque facis, remis ad opem luctare ferendam,
    dum veniat placido mollior aura deo;20
    et tutare caput nulli servabile, si non
    qui mersit Stygia sublevet illud aqua;
    teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne
    indeclinatae munus amicitiae.
    sic tua processus habeat fortuna perennes,25
    sic ope non egeas ipse iuvesque tuos;
    sic aequet tua nupta virum probitate perenni,
    incidat et vestro rara querela toro;
    diligat et semper socius te sanguinis illo,
    quo pius affectu Castora frater amat;30
    sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum
    moribus agnoscat quilibet esse tuum;
    sic faciat socerum taeda te nata iugali,
    nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
VI
    Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
    praebet et incurvo colla premenda iugo;
    tempore paret equus lentis animosus habenis,
    et placido duros accipit ore lupos;
    tempore Poenorum compescitur ira leonum,5
    nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
    quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri
    belua, servitium tempore victa subit.
    tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
    vixque merum capiant grana quod intus habent;10
    tempus et in canas semen producit aristas,
    et ne sint tristi poma sapore cavet.
    hoc tenuat dentem terras renovantis aratri,
    hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
    hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,15
    hoc minuit luctus maestaque corda levat.
    cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
    praeterquam curas attenuare meas.
    ut patria careo, bis frugibus area trita est,
    dissiluit nudo pressa bis uva pede.20
    nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
    mensque mali sensum nostra recentis habet.
    scilicet et veteres fugiunt iuga saeva iuvenci,
    et domitus freno saepe repugnat equus.
    tristior est etiam praesens aerumna priore: 25
    ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
    nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
    nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
    est quoque non nihilum vires afferre recentes,
    nec praeconsumptum temporis esse malis.30
    fortior in fulva novus est luctator harena,
    quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
    integer est melior nitidis gladiator in armis,
    quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
    fert bene praecipites navis modo facta procellas:35
    quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
    nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante)
    quae mala sunt longa multiplicata die.
    credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum
    auguror, accedent tempora parva malis.40
    nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
    vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem.
    corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
    in circumspectu stat sine fine sui.
    Vrbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,45
    et, qua nulla mihi carior, uxor abest.
    vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
    sic me quae video non videoque movent.
    una tamen spes est quae me soletur in istis,
    haec fore morte mea non diuturna mala.
VII
    Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
    bisque suum tacto Pisce peregit iter.
    tempore tam longo cur non tua dextera versus
    quamlibet in paucos officiosa fuit?
    cur tua cessavit pietas scribentibus illis,5
    exiguus nobis cum quibus usus erat?
    cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi,
    illam speravi nomen habere tuum?
    di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
    scripta, sed e multis reddita nulla mihi.10
    quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae
    Gorgonis anguineis cincta fuisse comis,
    esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
    a truce quae flammis separet angue leam,
    quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos,15
    tergeminumque virum tergeminumque canem,
    Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas,
    centimanumque Gyen semibovemque virum.
    haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
    mutatum curam deposuisse mei.20
    innumeri montes inter me teque viaeque
    fluminaque et campi nec freta pauca iacent:
    mille potest causis, a te quae littera saepe
    missa sit, in nostras rara venire manus;
    mille tamen causas scribendo vince frequenter,25
    excusem ne te semper, amice, mihi.
VIII
    Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
    inficit et nigras alba senecta comas.
    iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
    iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
    nunc erat, ut posito deberem fine laborum5
    vivere cor nullo sollicitante metu,
    quaeque meae semper placuerunt otia menti
    carpere et in studiis molliter esse meis,
    et parvam celebrare domum veteresque Penates
    et quae nunc domino rura paterna carent,10
    inque sinu dominae carisque sodalibus inque
    securus patria consenuisse mea.
    haec mea sic quondam peragi speraverat aetas;
    hos ego sic annos ponere dignus eram.
    non ita dis visum est, qui me terraque marique15
    actum Sarmaticis exposuere locis.
    in cava ducuntur quassae navalia puppes,
    ne temere in mediis dissoluantur aquis.
    ne cadat et ~multas palmas inhonestet adeptus~
    languidus in pratis gramina carpit equus.20
    miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
    ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares.
    sic igitur, tarda vires minuente senecta,
    me quoque donari iam rude tempus erat;
    tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,25
    nec siccam Getico fonte levare sitim,
    sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
    nunc hominum visu rursus et Vrbe frui.
    sic animo quondam non divinante futura
    optabam placide vivere posse senex.30
    fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
    mollia praebuerint, posteriora gravant.
    iamque decem lustris omni sine labe peractis,
    parte premor vitae deteriore meae;
    nec procul a metis, quas paene tenere videbar,35
    curriculo gravis est facta ruina meo.
    ergo illum demens in me saevire coegi,
    mitius inmensus quo nihil orbis habet,
    ipsaque delictis victa est clementia nostris,
    nec tamen errori vita negata meo est,40
    vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
    qua maris Euxini terra sinistra iacet?
    hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa,
    esse videretur vanus uterque locus.
    nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,45
    ut maneat rapido firmius igne Iovis;
    nil ita sublime est supraque pericula tendit
    non sit ut inferius suppositumque deo.
    nam quamquam vitio pars est contracta malorum,
    plus tamen exitii numinis ira dedit.50
    at vos admoniti nostris quoque casibus este,
    aequantem superos emeruisse virum.
IX
    Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,
    et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,
    nostraque vincetur lacrimis sententia seris,
    fac modo te pateat paenituisse tui;
    fac modo te damnes cupiasque eradere vitae5
    tempora, si possis, Tisiphonaea tuae.
    sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri,
    induet infelix arma coacta dolor.
    sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
    nostra suas isto porriget ira manus.10
    omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
    et sola est patria poena carere mea.
    et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
    saepe Iovis telo quercus adusta viret.
    denique vindictae si sit mihi nulla facultas,15
    Pierides vires et sua tela dabunt.
    quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
    siccaque sint oculis proxima signa meis,
    nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
    quodque querar notum qua patet orbis erit.20
    ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu,
    testis et Hesperiae vocis Eous erit.
    trans ego tellurem, trans altas audiar undas,
    et gemitus vox est magna futura mei;
    nec tua te sontem tantummodo saecula norint,25
    perpetuae crimen posteritatis eris.
    iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,
    nec mihi sumendi causa sit ulla velim.
    Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam
    taurus et infesto iam pede pulsat humum.30
    hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus,
    dum licet huic nomen dissimulare suum.
X
    Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
    quem legis, ut noris, accipe posteritas.
    Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
    milia qui novies distat ab Vrbe decem.
    editus hic ego sum nec non ut tempora noris,5
    cum cecidit fato consul uterque pari.
    si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
    non modo fortunae munere factus eques.
    nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,
    qui tribus ante quater mensibus ortus erat.10
    Lucifer amborum natalibus affuit idem:
    una celebrata est per duo liba dies;
    haec est armiferae festis de quinque Minervae,
    quae fieri pugna prima cruenta solet.
    protinus excolimur teneri, curaque parentis15
    imus ad insignes Vrbis ab arte viros.
    frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,
    fortia verbosi natus ad arma fori;
    at mihi iam puero caelestia sacra placebant,
    inque suum furtim Musa trahebat opus.20
    saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas?
    Maeonides nullas ipse reliquit opes.'
    motus eram dictis, totoque Helicone relicto
    scribere temptabam verba soluta modis.
    sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,25
    et quod temptabam scribere versus erat.
    interea tacito passu labentibus annis
    liberior fratri sumpta mihique toga est,
    induiturque umeris cum lato purpura clavo,
    et studium nobis, quod fuit ante, manet.30
    iamque decem vitae frater geminaverat annos,
    cum perit, et coepi parte carere mei.
    cepimus et tenerae primos aetatis honores,
    eque viris quondam pars tribus una fui.
    curia restabat: clavi mensura coacta est;35
    maius erat nostris viribus illud onus.
    nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
    sollicitaeque fugax ambitionis eram,
    et petere Aoniae suadebant tuta sorores
    otia, iudicio semper amata meo.40
    temporis illius colui fovique poetas,
    quotque aderant vates, rebar adesse deos.
    saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
    quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer.
    saepe suos solitus recitare Propertius ignes45
    iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
    Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
    dulcia convictus membra fuere mei.
    et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
    dum ferit Ausonia carmina culta lyra.50
    Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo
    tempus amicitiae fata dedere meae.
    successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
    quartus ab his serie temporis ipse fui.
    utque ego maiores, sic me coluere minores,55
    notaque non tarde facta Thalia mea est.
    carmina cum primum populo iuvenilia legi,
    barba resecta mihi bisve semelve fuit.
    moverat ingenium totam cantata per Vrbem
    nomine non vero dicta Corinna mihi.60
    multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,
    emendaturis ignibus ipse dedi.
    tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi
    iratus studio carminibusque meis.
    molle Cupidineis nec inexpugnabile telis65
    cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
    cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,
    nomine sub nostro fabula nulla fuit.
    paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
    est data, quae tempus perbreve nupta fuit.70
    illi successit, quamvis sine crimine coniunx,
    non tamen in nostro firma futura toro.
    ultima, quae mecum seros permansit in annos,
    sustinuit coniunx exulis esse viri.
    filia me mea bis prima fecunda iuventa,75
    sed non ex uno coniuge, fecit avum.
    et iam complerat genitor sua fata novemque
    addiderat lustris altera lustra novem.
    non aliter flevi, quam me fleturus adempto
    ille fuit; matri proxima iusta tuli.80
    felices ambo tempestiveque sepulti,
    ante diem poenae quod periere meae!
    me quoque felicem, quod non viventibus illis
    sum miser, et de me quod doluere nihil!
    si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,85
    et gracilis structos effugit umbra rogos,
    fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
    et sunt in Stygio crimina nostra foro,
    scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
    errorem iussae, non scelus, esse fugae. 90
    manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
    pectora, qui vitae quaeritis acta meae.
    iam mihi canities pulsis melioribus annis
    venerat, antiquas miscueratque comas,
    postque meos ortus Pisaea vinctus oliva95
    abstulerat deciens praemia victor equus,
    cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
    quaerere me laesi principis ira iubet.
    causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
    indicio non est testificanda meo.100
    quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?
    ipsa multa tuli non leviora fuga.
    indignata malis mens est succumbere seque
    praestitit invictam viribus usa suis;
    oblitusque mei ductaeque per otia vitae105
    insolita cepi temporis arma manu;
    totque tuli terra casus pelagoque quot inter
    occultum stellae conspicuumque polum.
    tacta mihi tandem longis erroribus acto
    iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.110
    hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,
    tristia, quo possum, carmine fata levo.
    quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
    sic tamen absumo decipioque diem.
    ergo quod vivo durisque laboribus obsto,115
    nec me sollicitae taedia lucis habent,
    gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes,
    tu curae requies, tu medicina venis.
    tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
    in medioque mihi das Helicone locum;120
    tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
    nomen, ab exequiis quod dare fama solet.
    nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo
    ullum de nostris dente momordit opus.
    nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,125
    non fuit ingenio fama maligna meo,
    cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
    dicor et in toto plurimus orbe legor.
    si quid habent igitur vatum praesagia veri,
    protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.130
    sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
    iure tibi grates, candide lector, ago.





LIBER QUINTUS

 

    I
    Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
    litore praemissis quattuor adde meis.
    Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
    inuenies toto carmine dulce nihil.
    Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
    materiae scripto conueniente suae.
    Integer et laetus laeta et iuuenalia lusi:
    illa tamen nunc me composuisse piget.
    ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
    sumque argumenti conditor ipse mei.
    utque iacens ripa deflere Caystrius ales
    dicitur ore suam deficiente necem,
    sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
    efficio tacitum ne mihi funus eat.
    Delicias siquis lasciuaque carmina quaerit,
    praemoneo, non est scripta quod ista legat.
    Aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
    aptior, ingenium come, Tibullus erit.
    Atque utinam numero non nos essemus in isto!
    ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?
    Sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
    ille pharetrati lusor Amoris abest.
    Quod superest, animos ad publica carmina flexi,
    et memores iussi nominis esse mei.
    Si tamen ex uobis aliquis tam multa requiret,
    unde dolenda canam, multa dolenda tuli.
    Non haec ingenio, non haec componimus arte:
    materia est propriis ingeniosa malis.
    Et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
    Felix, qui patitur quae numerare potest!
    Quot frutices siluae, quot flauas Thybris harenas,
    mollia quot Martis gramina campus habet,
    tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque
    nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
    "Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?" inquis:
    idem, fortunae qui modus huius erit.
    Quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
    nec mea sunt, fati uerba sed ista mei.
    At mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
    sint uultus hilares, simque quod ante fui.
    Lenior inuicti si sit mihi Caesaris ira,
    carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
    Nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet:
    sit semel illa ioco luxuriata meo.
    Quod probet ipse, canam. Poenae modo parte leuata
    barbariam rigidos effugiamque Getas.
    Interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
    Tibia funeribus conuenit ista meis.
    "At poteras" inquis "melius mala ferre silendo,
    et tacitus casus dissimulare tuos."
    Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
    acceptoque graui uulnere flere uetas?
    Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
    edere mugitus et bouis ore queri.
    Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles,
    tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
    Cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
    non tamen et siccas iussit habere genas.
    Est aliquid, fatale malum per uerba leuare:
    hoc querulam Procnen Halcyonenque facit.
    Hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
    uoce fatigaret Lemnia saxa sua.
    Strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus,
    cogitur et uires multiplicare suas.
    Da ueniam potius, uel totos tolle libellos,
    sic mihi quod prodest si tibi, lector, obest.
    Sed neque obesse potest, ulli nee scripta fuerunt
    nostra nisi auctori perniciosa suo.
    "At mala sunt." Fateor. Quis te mala sumere cogit?
    Aut quis deceptum ponere sumpta uetat?
    Ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur;
    non sunt illa suo barbariora loco.
    Nec me Roma suis debet conferre poetis:
    inter Sauromatas ingeniosus eram.
    Denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
    ingeniis stimulos subdere fama solet.
    Nolumus assiduis animum tabescere curis,
    quae tamen irrumpunt quoque uetantur eunt.
    Cur scribam, docui. Cur mittam, quaeritis, isto?
    uobiscum cupio quolibet esse modo.
II
    Ecquid ubi e Ponto noua uenit epistula, palles,
    et tibi sollicita soluitur illa manu?
    Pone metum, ualeo; corpusque, quod ante laborum
    inpatiens nobis inualidumque fuit,
    sufficit, atque ipso uexatum induruit usu.
    An magis infirmo non uacat esse mihi?
    Mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
    affectusque animi, qui fuit ante, manet.
    Quaeque mora spatioque suo coitura putaui
    uulnera non aliter quam modo facta dolent.
    Scilicet exiguis prodest annosa uetustas;
    grandibus accedunt tempore damna malis.
    Paene decem totis aluit Poeantius annis
    pestiferum tumido uulnus ab angue datum.
    Telephus aeterna consumptus tabe perisset,
    si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
    Et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
    uulnera qui fecit, facta leuare uelit,
    contentusque mei iam tandem parte doloris
    exiguum pleno de mare demat aquae.
    Detrahat ut multum, multum restabit acerbi,
    parsque meae poenae totius instar erit.
    Litora quot conchas, quot amoena rosaria flores,
    quotue soporiferum grana papauer habet,
    silua feras quot alit, quot piscibus unda natatur,
    quot tenerum pennis aera pulsat auis,
    tot premor aduersis: quae si conprendere coner,
    Icariae numerum dicere coner aquae.
    utque uiae casus, ut amam pericula ponti,
    ut taceam strictas in mea fata manus,
    barbara me tellus orbisque nouissima magni
    sustinet et saeuo cinctus ab hoste locus.
    Hinc ego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est)
    esset, quae debet, si tibi cura mei.
    Ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
    saepe suo uictor lenis in hoste fuit.
    Quid dubitas et tuta times? Accede rogaque:
    Caesare nil ingens mitius orbis habet.
    Me miserum! Quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
    Subtrahis effracto tu quoque colla iugo?
    Quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
    Ancora iam nostram non tenet ulla ratem.
    Videris. Ipse sacram, quamuis inuisus, ad aram
    confugiam: nullas summouet ara manus.
    Alloquor en absens absentia numina supplex,
    si fas est homini cum Ioue posse loqui.
    Arbiter inperii, quo certum est sospite cunctos
    Ausoniae curam gentis habere deos,
    o decus, o patriae per te florentis imago,
    o uir non ipso, quem regis, orbe minor
    (sic habites terras et te desideret aether,
    sic ad pacta tibi sidera tardus eas)
    parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem
    deme: satis poenae, quod superabit, erit.
    Ira quidem moderata tua est, uitamque dedisti,
    nec mihi ius ciuis nec mihi nomen abest,
    nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul
    edicti uerbis nominor ipse tui.
    Omniaque haec timui, quia me meruisse uidebam;
    sed tua peccato lenior ira meo est.
    Arua relegatum iussisti uisere Ponti,
    et Scythicum profuga scindere puppe fretum.
    Iussus ad Euxini deformia litora ueni
    aequoris (haec gelido terra sub axe iacet)
    nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,
    glaebaque canenti semper obusta gelu,
    nesciaque est uocis quod barbara lingua Latinae,
    Graecaque quod Getico uicta loquela sono est,
    quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,
    uixque breuis tutum murus ab hoste facit.
    Pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam.
    Sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
    Hinc ego dum muter, uel me Zanclaea Charybdis
    deuoret atque suis ad Styga mittat aquis,
    uel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
    uel freta Leucadii mittar in alta dei.
    Quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
    sed precor ut possim tutius esse miser.
III
    Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
    si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
    festaque odoratis innectunt tempora sertis,
    et dicunt laudes ad tua uina tuas.
    Inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
    non inuisa tibi pars ego saepe fui,
    quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae
    iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis.
    Quique prius mollem uacuamque laboribus egi
    in studiis uitam Pieridumque choro,
    nunc procul a patria Geticis circumsonor armis,
    multa prius pelago multaque passus humo.
    Siue mihi casus siue hoc dedit ira deorum,
    nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
    tu tamen e sacris hederae cultoribus unum
    numine debueras sustinuisse tuo.
    An dominae fati quicquid cecinere sorores,
    omne sub arbitrio desinit esse dei?
    Ipse quoque aetherias meritis inuectus es arces,
    quo non exiguo facta labore uia est.
    Nec patria est habitata tibi, sed adusque niuosum
    Strymona uenisti Marticolamque Geten,
    Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
    et quascumque bibit decolor Indus aquas.
    Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
    stamina bis genito bis cecinere tibi.
    Me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
    ferrea sors uitae difficilisque premit.
    Illo nec leuius cecidi, quem magna locutum
    reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
    ut tamen audisti percussum fulmine uatem,
    admonitu matris condoluisse potes,
    et potes aspiciens circum tua sacra poetas
    "nescioquis nostri" dicere "cultor abest."
    Fer, bone Liber, opem: sic altera degrauet ulmum
    uitis et incluso plena sit uua mero,
    sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnaua iuuentus
    adsit, et attonito non taceare sono,
    ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
    impia nec poena Pentheos umbra uacet,
    sic micet aeternum uicinaque sidera uincat
    coniugis in caelo clara corona tuae:
    huc ades et casus releues, pulcherrime, nostros,
    unum de numero me memor esse tuo.
    Sunt dis inter se commercia. Flectere tempta
    Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
    Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
    haec eadem sumpto quisque rogate mero.
    Atque aliquis uestrum, Nasonis nomine dicto,
    opponat lacrimis pocula mixta suis,
    admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
    dicat "ubi est nostri pars modo Naso chori?"
    Idque ita, si uestrum merui candore fauorem,
    nullaque iudicio littera laesa meo est,
    si, ueterum digne ueneror cum scripta uirorum,
    proxima non illis esse minora reor.
    Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
    quod licet, inter uos nomen habete meum.
IV
    Litore ab Euxino Nasonis epistula ueni,
    lassaque facta mari lassaque facta uia,
    qui mihi flens dixit "tu, cui licet, aspice Romam.
    Heu quanto melior sors tua sorte mea est!"
    Flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est
    ante, sed ad madidas gemma relata genas.
    Tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,
    ostendi solem postulat ille sibi,
    nec frondem in siluis, nec aperto mollia prato
    gramina, nec pleno flumine cernit aquam;
    quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
    quidue Philoctetes ictus ab angue gemat.
    Di facerent utinam talis status esset in illo,
    ut non tristitiae causa dolenda foret!
    Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
    more nec indomiti frena recusat equi.
    Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
    conscius in culpa non scelus esse sua.
    Saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
    se quoque in exemplis adnumerare solet:
    nam, quod opes teneat patrias, quod nomina ciuis,
    denique quod uiuat, munus habere dei.
    Te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
    omnibus) in toto pectore semper habet;
    teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
    te uocat Aegiden Euryalumque suum.
    Nec patriam magis ille suam desiderat et quae
    plurima cum patria sentit abesse sibi,
    quam uultus oculosque tuos, o dulcior illo
    melle, quod in ceris Attica ponit apis.
    Saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
    quod non praeuentum morte fuisse dolet;
    cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
    nec uellent ictae limen adire domus,
    te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
    si paucos aliquis tresue duosue uocat.
    Quamuis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
    se minus aduersis indoluisse suis.
    Verba solet uultumque tuum gemitusque referre,
    et te flente suos emaduisse sinus:
    quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum
    sis ope, solandus cum simul ipse fores.
    Pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,
    siue diem uideat siue tegatur humo,
    per caput ipse suum solitus iurare tuumque,
    quod scio non illi uilius esse suo.
    Plena tot ac tantis referetur gratia factis,
    nec sinet ille tuos litus arare boues.
    Fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,
    qui bene te nouit, non rogat, ipsa rogo.
V
    Annuus assuetum dominae natalis honorem
    exigit: ite manus ad pia sacra meae.
    Sic quondam festum Laertius egerat heros
    forsan in extremo coniugis orbe diem.
    Lingua fauens adsit, nostrorum oblita malorum,
    quae, puto, dedidicit iam bona uerba loqui:
    quaeque semel toto uestis mihi sumitur anno,
    sumatur fatis discolor alba meis;
    araque gramineo uiridis de caespite fiat,
    et uelet tepidos nexa corona focos.
    da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
    quodque pio fusum stridat in igne merum.
    Optime natalis! Quamuis procul absumus, opto
    candidus huc uenias dissimilisque meo,
    si quod et instabat dominae miserabile uulnus
    sit perfuncta meis tempus in omne malis;
    quaeque graui nuper plus quam quassata procella est,
    quod superest, tutum per mare nauis eat.
    Illa domo nataque sua patriaque fruatur
    (erepta haec uni sit satis esse mihi)
    quatenus et non est in caro coniuge felix
    pars uitae tristi cetera nube uacet.
    Viuat, ametque uirum, quoniam sic cogitur, absens,
    consumatque annos, sed diuturna, suos.
    Adicerem et nostros, sed ne contagia fati
    corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
    Nil homini certum est. Fieri quis posse putaret,
    ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
    Aspice ut aum tamen fumos e ture coortos
    in partes Italas et loca dextra ferat.
    Sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
    consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum.
    Consilio, commune sacrum cum fiat in ara
    fratribus, alterna qui periere manu,
    ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
    scinditur in partes atra fauilla duas.
    Hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
    et me Battiades iudice falsus erat:
    omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
    terga uapor dederis Ausoniamque petas.
    Haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
    nulla fuit misero festa uidenda mihi.
    Edidit haec mores illis heroisin aequos,
    quis erat Eetion Icariusque pater.
    Nata pudicitia est, uirtus probitasque, fidesque,
    at non sunt ista gaudia nata die,
    sed labor et curae fortunaque moribus inpar,
    iustaque de uiduo paene querela toro.
    Scilicet aduersis probitas exercita rebus
    tristi materiam tempore laudis habet.
    Si nihil infesti durus uidisset Vlixes,
    Penelope felix sed sine laude foret.
    Victor Echionias si uir penetrasset in arces,
    forsitan Euadnen uix sua nosset humus.
    Cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
    Nempe fuit misero nupta quod una uiro.
    Effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
    Laudamia nihil cur referatur erit.
    Et tua, quod malles, pietas ignota maneret,
    implerent uenti si mea uela sui.
    Di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
    aequarint Pylios cum tua fata dies,
    non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
    parcite, quae nullo digna dolore dolet.
VI
    Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
    qui mihi confugium, qui mihi portus eras,
    tu quoque suscepti curam dimittis amici,
    officiique pium tam cito ponis onus?
    sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro
    depositurus eras, non subeunda fuit.
    Fluctibus in mediis nauem, Palinure, relinquis?
    Ne fuge, neue tua sit minor arte fides.
    Numquid Achilleos inter fera proelia fidi
    deseruit leuitas Automedontis equos?
    Quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
    promissam medicae non tulit artis opem.
    Turpius eicitur, quam non admittitur hospes
    quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
    Nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
    me pariter serua iudiciumque tuum,
    si modo non aliqua est in me noua culpa, tuamque
    mutarunt subito crimina nostra fidem.
    Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
    quod cupio, membris exeat ante meis,
    quam tua delicto stringantur pectora nostro,
    et uidear merito uilior esse tibi.
    Non adeo toti fatis urgemur iniquis,
    ut mea sit longis mens quoque mota malis.
    Finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
    dixisse in Pyladen improba uerba putas?
    Nec procul a uero est quin et pulsarit amicum:
    mansit in officiis non minus ille suis.
    Hoc est cum miseris solum commune beatis,
    ambobus tribui quod solet obsequium:
    ceditur et caecis et quos praetexta uerendos
    uirgaque cum uerbis inperiosa facit.
    Si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
    non habet in nobis ullius ira locum.
    Elige nostrorum minimum minimumque laborum,
    isto, quod reris, grandius illud erit.
    Quam multa madidae celantur harundine fossae,
    florida quam multas Hybla tuetur apes,
    quam multae gracili terrena sub horrea ferre
    limite formicae grana reperta solent,
    tam me circumstat densorum turba malorum.
    Crede mihi, uero est nostra querela minor.
    His qui contentus non est, in litus harenas,
    in segetem spicas, in mare fundat aquas.
    Intempestiuos igitur compesce tumores,
    uela nec in medio desere nostra mari.
VII
    Quam legis, ex illa tibi uenit epistula terra,
    latus ubi aequoreis additur Hister aquis.
    Si tibi contingit cum dulci uita salute,
    candida fortunae pars manet uria meae.
    Scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris,
    quamuis hoc uel me scire tacente potes.
    Sum miser, haec breuis est nostrorum summa malorum,
    quisquis et offenso Caesare uiuit, erit.
    Turba Tomitanae quae sit regionis et inter
    quos habitem mores, discere cura tibi est?
    Mixta sit haec quamuis inter Graecosque Getasque,
    a male pacatis plus trahit ora Getis.
    Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
    per medias in equis itque reditque uias.
    In quibus est nemo, qui non coryton et arcum
    telaque uipereo lurida felle gerat.
    Vox fera, trux uultus, uerissima Martis imago,
    non coma, non ulla barba resecta manu,
    dextera non segnis fixo dare uulnera cultro,
    quem iunctum lateri barbarus omnis habet.
    Viuit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum,
    hos uidet, hos uates audit, amice, tuus:
    atque utinam uiuat non et moriatur in illis,
    absit ab inuisis et tamen umbra locis.
    Carmina quod pleno saltari nostra theatro,
    uersibus et plaudi scribis, amice, meis,
    nil equidem feci (tu scis hoc ipse) theatris,
    Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
    Non tamen ingratum est, quodcumque obliuia nostri
    impedit et profugi nomen in ora refert.
    Quamuis interdum, quae me laesisse recordor,
    carmina deuoueo Pieridasque meas,
    cum bene deuoui, nequeo tamen esse sine illis
    uulneribusque meis tela cruenta sequor,
    quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
    Graia Capheream currere puppis aquam.
    Nec tamen, ut lauder, uigilo curamque futuri
    nominis, utilius quod latuisset, ago.
    Detineo studiis animum falloque dolores,
    experior curis et dare uerba meis.
    Quid potius faciam desertis solus in oris,
    quamue malis aliam quaerere coner opem?
    Siue locum specto, locus est inamabilis, et quo
    esse nihil toto tristius orbe potest,
    siue homines, uix sunt homines hoc nomine digni,
    quamque lupi, saeuae plus feritatis habent.
    Non metuunt leges, sed cedit uiribus aequum,
    uictaque pugnaci iura sub ense iacent.
    Pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
    oraque sunt longis horrida tecta comis.
    In paucis remanent Graecae uestigia linguae,
    haec quoque iam Getico barbara facta sono.
    unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine
    quaelibet e medio reddere uerba queat.
    Ille ego Romanus uates (ignoscite, Musae)
    Sarmatico cogor plurima more loqui.
    En pudet et fateor, iam desuetudine longa
    uix subeunt ipsi uerba Latina mihi.
    Nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
    barbara: non hominis culpa, sed ista loci.
    Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
    et fiat patrio uox mea muta sono,
    ipse loquor mecum desuetaque uerba retracto,
    et studii repeto signa sinistra mei.
    Sic animum tempusque traho, sic meque reduco
    a contemplatu summoueoque mali.
    Carminibus quaero miserarum obliuia rerum:
    praemia si studio consequar ista, sat est.
VIII
    Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra
    te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.
    Quae tibi res animos in me facit, improbe? Curue
    casibus insultas, quos potes ipse pati?
    Nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
    nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
    nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
    numen, et exosae uerba superba deae.
    Exigit a dignis ultrix Rhamnusia poenas:
    inposito calcas quid mea fata pede?
    Vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi,
    et "numquam" dixi "iustior unda fuit."
    Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
    nunc mendicato pascitur ipse cibo.
    Passibus ambiguis Fortuna uolubilis errat
    et manet in nullo certa tenaxque loco,
    sed modo laeta uenit, uultus modo sumit acerbos,
    et tantum constans in leuitate sua est.
    Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
    flammaque de stipula nostra breuisque fuit.
    Neue tamen tota capias fera gaudia mente,
    non est placandi spes mihi nulla dei,
    uel quia peccaui citra scelus, utque pudore
    non caret, inuidia sic mea culpa caret,
    uel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
    illo, cui paret, mitius orbis habet.
    Scilicet ut non est per uim superabilis ulli,
    molle cor ad timidas sic habet ille preces,
    exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
    cum poenae uenia plura roganda dabit.
    Si numeres anno soles et nubila toto,
    inuenies nitidum saepius isse diem
    ergo ne nimium nostra laetere ruina,
    restitui quondam me quoque posse puta:
    posse puta fieri lenito principe uultus
    ut uideas media tristis in urbe meos,
    utque ego te uideam causa grauiore fugatum,
    haec sunt a primis proxima uota meis.
IX
    O tua si sineres in nostris nomina poni
    carminibus, positus quam mihi saepe fores!
    Te canerem solum, meriti memor, inque libellis
    creuisset sine te pagina nulla meis.
    Quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,
    exul in amissa si tamen urbe legor.
    Te praesens mitem nosset, te serior aetas,
    scripta uetustatem si modo nostra ferunt,
    nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
    hic te seruato uate maneret honor.
    Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
    gratia post magnos est tibi habenda deos.
    Ille dedit uitam; tu, quam dedit ille, tueris,
    et facis accepto munere posse frui.
    Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros,
    pars etiam credi pertimuisse uelit,
    naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto,
    nec dederit nanti per freta saeua manum,
    seminecem Stygia reuocasti solus ab unda.
    Hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
    Di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos:
    non potuit uotum plenius esse meum.
    Haec meus argutis, si tu paterere, libellis
    poneret in multa luce uidenda labor;
    nunc quoque se, quamuis est iussa quiescere, quin te
    nominet inuitum, uix mea Musa tenet.
    utque canem pauidae nactum uestigia ceruae
    latrantem frustra copula dura tenet,
    utque fores nondum reserati carceris acer
    nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus,
    sic mea lege data uincta atque inclusa Thalia
    per titulum uetiti nominis ire cupit.
    Ne tamen officio memoris laedaris amici,
    parebo iussis (parce timere) tuis.
    At non parerem, nisi me meminisse putares.
    Hoc quod non prohibet uox tua, gratus ero.
    Dumque (quod o breue sit!) lumen uitale uidebo,
    seruiet officio spiritus iste tuo.
X
    Vt sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
    facta est Euxini dura ter unda maris.
    At mihi iam uideor patria procul esse tot annis,
    Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
    Stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
    et peragit lentis passibus annus iter.
    Nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
    efficit angustos nec mihi bruma dies.
    Scilicet in nobis rerum natura nouata est,
    cumque meis curis omnia longa facit.
    An peragunt solitos communia tempora motus,
    stantque magis uitae tempora dura meae?
    Quem tenet Euxini mendax cognomine litus,
    et Scythici uere terra sinistra freti.
    Innumerae circa gentes fera bella minantur,
    quae sibi non rapto uiuere turpe putant.
    Nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
    moenibus exiguis ingenioque loci.
    Cum minime credas, ut aues, densissimus hostis
    aduolat, et praedam uix bene uisus agit.
    Saepe intra muros clausis uenientia portis
    per medias legimus noxia tela uias.
    Est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque
    hac arat infelix, hac tenet arma manu.
    Sub galea pastor iunctis pice cantat auenis,
    proque lupo pauidae bella uerentur oues.
    Vix ope castelli defendimur; et tamen intus
    mixta facit Graecis barbara turba metum.
    Quippe simul nobis habitat discrimine nullo
    barbarus et tecti plus quoque parte tenet.
    Quorum ut non timeas, possis odisse uidendo
    pellibus et longa pectora tecta coma.
    Hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
    pro patrio cultu Persica braca tegit.
    Exercent illi sociae commercia linguae:
    per gestum res est significanda mihi.
    Barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
    et rident stolidi uerba Latina Getae;
    meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
    forsitan obiciunt exiliumque mihi.
    utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis
    abnuerim quotiens annuerimque, putant.
    Adde quod iniustum rigido ius dicitur ense,
    dantur et in medio uulnera saepe foro.
    O duram Lachesin, quae tam graue sidus habenti
    fila dedit uitae non breuiora meae!
    Quod patriae uultu uestroque caremus, amici,
    atque hic in Scythicis gentibus esse queror:
    utraque poena grauis. Merui tamen urbe carere,
    non merui tali forsitan esse loco.
    Quid loquor, a! Demens? Ipsam quoque perdere uitam,
    Caesaris offenso numine. Dignus eram.
XI
    Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
    exulis uxorem, littera questa tua est.
    Indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
    qui iam consueui fortiter esse miser,
    quam quod cui minime uellem, sum causa pudoris,
    teque reor nostris erubuisse malis.
    Perfer et obdura; multo grauiora tulisti,
    eripuit cum me principis ira tibi.
    Fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
    mollior est culpam poena secuta meam.
    Maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque
    uenisset mallem funeris hora mihi.
    Quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta nauis,
    utque caret portu, sic tamen exstat aquis.
    Nec uitam nec opes nec ius mihi ciuis ademit,
    qui merui uitio perdere cuncta meo.
    Sed quia peccato facinus non affuit illi,
    nil nisi me patriis iussit abesse focis.
    utque aliis, quorum numerum comprendere non est
    Caesareum numen sic mihi mite fuit.
    Ipse relegati, non exulis utitur in me
    nomine: tuta suo iudice causa mea est.
    Iure igitur laudes, Caesar, pro parte uirili
    carmina nostra tuas qualiacumque canunt:
    iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,
    teque uelint sine se, comprecor, esse deum.
    Optat idem populus; sed, ut in mare flumina uastum,
    sic solet exiguae currere riuus aquae.
    At tu fortuna, cuius uocor exul ab ore,
    nomine mendaci parce grauate meam.
XII
    Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
    ne pereant turpi pectora nostra situ.
    Difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
    sunt opus, et pacem mentis habere uolunt.
    Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,
    sorte nec ulla mea tristior esse potest.
    Exigis ut Priamus natorum funere plaudat,
    et Niobe festos ducat ut orba choros.
    Luctibus an studio uideor debere teneri,
    solus in extremos iussus abire Getas?
    Des licet in ualido pectus mihi robore fultum,
    fama refert Anyti quale fuisse reo,
    fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
    plus ualet humanis uiribus ira dei.
    Ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
    scribere in hoc casu sustinuisset opus.
    ut ueniant patriae, ueniant obliuia uestri,
    omnis ut amissi sensus abesse queat,
    at timor officio fungi uetat ipse quietum:
    cinctus ab innumero me tenet hoste locus.
    Adde quod ingenium longa rubigine laesum
    torpet et est multo, quam fuit ante, minus.
    Fertilis, assiduo si non renouetur aratro,
    nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
    Tempore qui longo steterit, male curret et inter
    carceribus missos ultimus ibit equus.
    Vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
    siqua diu solitis cumba uacauit aquis.
    Me quoque despera, fuerim cum paruus et ante,
    illi, qui fueram, posse redire parem.
    Contudit ingenium patientia longa malorum,
    et pars antiqui nulla uigoris adest.
    Siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
    inque suos uolui cogere uerba pedes,
    carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis
    digna sui domini tempore, digna loco.
    Denique "non paruas animo dat gloria uires,
    et fecunda facit pectora laudis amor."
    Nominis et famae quondam fulgore trahebar,
    dum tulit antemnas aura secunda meas.
    Non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:
    si liceat, nulli cognitus esse uelim.
    An quia cesserunt primo bene carmina, suades
    scribere, successus ut sequar ipse meos?
    Pace, nouem, uestra liceat dixisse, sorores:
    uos estis nostrae maxima causa fugae.
    utque dedit iustas tauri fabricator aeni,
    sic ego do poenas artibus ipse meis.
    Nil mihi debebat cum uersibus amplius esse,
    at, puto, si demens studium fatale retemptem,
    hic mihi praebebit carminis arma locus.
    Non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
    uerbaque significent quid mea, norit, adest.
    Omnia barbariae loca sunt uocisque ferinae,
    omniaque hostilis plena timore soni.
    Ipse mihi uideor iam dedidicisse Latine:
    nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
    Nec tamen, ut uerum fatear tibi, nostra teneri
    a conponendo carmine Musa potest.
    Scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
    exitus est studii parua fauilla mei.
    Nec possum et cupio non nullos ducere uersus:
    ponitur idcirco noster in igne labor,
    nec nisi pars casu flammis erepta doloue
    ad uos ingenii peruenit ulla mei.
    Sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum
    perdidit, in cineres Ars mea uersa foret!
XIII
    Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem,
    mittere si quisquam, quo caret ipse, potest.
    Aeger enim traxi contagia corpore mentis,
    libera tormento pars mihi ne qua uacet.
    Perque dies multos lateris cruciatibus utor;
    scilicet inmodico frigore laesit hiems.
    Si tamen ipse uales, aliqua nos parte ualemus:
    quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
    Quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
    per numeros omnes hoc tueare caput,
    quod tua me raro solatur epistula, peccas,
    remque piam praestas, sed mihi uerba negas?
    Hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum,
    nullus in egregio corpore naeuus erit.
    Pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
    littera non ueniat, missa sit illa tamen.
    Di faciant, ut sit temeraria nostra querela,
    teque putem falso non meminisse mei.
    Quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
    credere me fas est pectoris esse tui.
    Cana prius gelido desint absinthia Ponto,
    et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
    inmemorem quam te quisquam conuincat amici.
    Non ita sunt fati stamina nigra mei.
    Tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
    crimina, quod non es, ne uideare, caue.
    utque solebamus consumere longa loquendo
    tempora, sermoni deficiente die,
    sic ferat ac referat tacitas nunc littera uoces,
    et peragant linguae charta manusque uices.
    Quod fore ne nimium uidear diffidere, sitque
    uersibus hoc paucis admonuisse satis,
    accipe quo semper finitur epistula uerbo,
    (atque meis distent ut tua fata!) "uale".
XIV
    Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
    o mihi me coniunx carior, ipsa uides.
    Detrahat auctori multum fortuna licebit,
    tu tamen ingenio clara ferere meo;
    dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,
    nec potes in maestos omnis abire rogos;
    cumque uiri casu possis miseranda uideri,
    inuenies aliquas, quae, quod es, esse uelint,
    quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
    felicem dicant inuideantque tibi.
    Non ego diuitias dando tibi plura dedissem:
    nil feret ad Manes diuitis umbra suos.
    Perpetui fructum donaui nominis idque,
    quo dare nil potui munere maius, habes.
    Adde quod, ut rerum sola es tutela mearum,
    ad te non parui uenit honoris onus,
    quod numquam uox est de te mea muta tuique
    indiciis debes esse superba uiri.
    Quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
    et pariter serua meque piamque fidem.
    Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
    et tantum probitas inreprehensa fuit.
    Area de nostra nunc est tibi facta ruina;
    conspicuum uirtus hic tua ponat opus.
    Esse bonam facile est, ubi, quod uetet esse, remotum est,
    et nihil officio nupta quod obstet habet.
    Cum deus intonuit, non se subducere nimbo,
    id demum est pietas, id socialis amor.
    Rara quidem uirtus, quam non Fortuna gubernet,
    quae maneat stabili, cum fugit ilia, pede.
    Siqua tamen pretium sibi uirtus ipsa petitum,
    inque parum lactis ardua rebus adest,
    ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
    et loca mirantur qua patet orbis iter.
    Aspicis ut longo teneat laudabilis aeuo
    nomen inextinctum Penelopea fides?
    Cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
    ausaque in accensos Iphias ire rogos?
    ut uiuat fama coniunx Phylaceia, cuius
    Iliacam celeri uir pede pressit humum?
    Morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
    non ex difficili fama petenda tibi est.
    Nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
    uela damus, quamuis remige puppis eat.
    Qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
    laudat et hortatu comprobat acta suo.

Indice Libri - Freenfo.net