Tito Maccio Plauto


AMPHITRUO


Mercvrivs Quis ad fores est?  
Amph. Ego sum.  
Merc. Quid ego sum.  
Amph. Ita loquor.  
Merc. Tibi Iuppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
Amph. Quo modo?  
Merc. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
Amph.  Sosia.  
Merc. Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas. quid nunc vis?  
Amph. Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?
Merc. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines. an foris censebas nobis publicitus praeberier?
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?
Amph.  Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.
Merc.   Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
Amph.   Quidum?  
Merc. Quia senecta aetate a me mendicas malum.
Amph. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
Merc. Sacrufico ego tibi.  
A. Qui?  
M. Quia enim te macto infortunio.
Fr. 1
fonte
: Non.342M
 15
Amph.   1034a At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.  
Fr. 2

fonte: Non.354M  15
(Merc.)   1034b Erus Amphitruo<st> occupatus.  
Fr. 3

fonte: Prisc.&3GL&2.564K  15
(Merc.)   1034c abiendi nunc tibi etiam occasiost.  
Fr. 4

fonte: Non.543M  15
(Merc.)   1034d Optimo iure infringatur aula cineris in caput.  15
(Merc.)   1034e Ne tu postules matulam unam tibi aquae infundi in caput.  
Fr. 6

fonte: Non.44M  15
(Merc.)   1034f Laruatu's. edepol hominem miserum. medicum quaerita.  
Fr. 7

fonte: Non.105M  15
(Alc.)   1034g Exiuravisti te mihi dixe per iocum.  
Fr. 8

fonte: Non.44M,247M  15
(Alc.)   1034h Quaeso advenienti morbo medicari iube:  14i 1034i tu certe aut laruatus aut cerritus es.  
Fr. 9

fonte: Non.237M  15
(Alc.)   1034j Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,  14k 1034k non causam dico quin vero insimules probri  
Fr. 10

fonte: Non.182M  15
(Amph.)   1034l Cuius? quae me absente corpus volgavit suom.  
Fr. 11

fonte: Non.473M  15
(Amph.)   1034m Quid minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?  
Fr. 12

fonte: Prisc.&3GL&2.168K,2.321K  15
(Amph.)   1034n Ibi scrobes ecfodito <tu> plus sexagenos in die.  
Fr. 13

fonte: Serv.&3A.&8.127  15
(Amph.)   1034o Noli pessimo precari.  
Fr. 14

fonte: Non.233M  15
(Bleph.)   1034p animam comprime  
Fr. 15

fonte: Non.453M  15
(Ivpp.)   1034q Manifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.  
Fr. 16

fonte: Non.331M  15
(Amph.)   1034r Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam  14s 1034s impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.  
Fr. 17

fonte: Non.454M  15
(Amph.)   1034t Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?  
Fr. 18

fonte: &3Gloss.Plaut.&  15
(Amph.)   1034u clandestino  
Fr. 19

fonte: Non.285M  15
(Amph. sive Ivpp.)   1034v Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.

 
(Bleph.)  1035 Vos inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est; neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
Amph.Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.  
Bleph. Vale. quid opust me advocato, qui utri sim advocatus nescio?--  5
Ivpp.Intro ego hinc eo. Alcumena parturit.--  
Amph. Perii miser.  1040 quid ego <faciam,> quem advocati iam atque amici deserunt? numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est; nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar. ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum,  10 qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.  1045 sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam. qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam, quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet. certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero,  15 si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum  1050 seu patrem sive avom videbo, obtruncabo in aedibus. neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent, quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.


Bromia  Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore, neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;  1055 ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.  5 ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi, animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum. caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,  1060 nec me miserior femina est neque ulla videatur magis. ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos sibi invocat,  10 strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit! ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescio quis maxuma voce exclamat: 'Alcumena, adest auxilium, ne time:  1065 et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit. exsurgite' inquit 'qui terrore meo occidistis prae metu.'  15 ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant. ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit, erilis praevertit metus: accurro, ut sciscam quid velit.  1070 atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor; neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.  20 sed quid hoc? quis hic est senex, qui ante aedis nostras sic iacet? numnam hunc percussit Iuppiter? credo edepol, nam, pro Iuppiter, sepultust quasi sit mortuos.  1075 ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo hic quidem <est> erus meus. Amphitruo.  
A. Perii.  
B. Surge.  
A. Interii.  
B. Cedo manum.  
A. Quis me tenet?  25
Br.  Tua Bromia ancilla.  
Am. Totus timeo, ita me increpuit Iuppiter. nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras egressa es?  
Brom. Eadem nos formido timidas terrore impulit  1080 in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi, Amphitruo, ita mihi animus etiam nunc abest.  
Amph. Agedum expedi:  30 scin me tuom esse erum Amphitruonem?  
B. Scio.  
A. Vide etiam nunc.  
B. Scio.
Amph.  Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
Brom.  Immo omnes sani sunt profecto.  
A. At me uxor insanum facit  1085 suis foedis factis.  
Brom. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices, Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias.  35 de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
A.  Ain tu, geminos?  
B. Geminos.  
A. Di me servant.  
B. Sine me dicere,  1090 ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
Amph.  Loquere.  
Brom. Postquam parturire hodie uxor occepit tua,  40 ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto. ibi continuo contonat  1095 sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas. aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.  45
Amph.  Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. quid fit deinde?  
Brom. Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;  1100 ita profecto sine dolore peperit.  
Amph. Iam istuc gaudeo, utut erga me merita est.  
Brom. Mitte ista atque haec quae dicam accipe.  50 postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus. sed puer ille quem ego lavi, ut magnust et multum valet! neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
Amph.   1105 Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient.  55
Brom.  Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust, devolant angues iubati deorsum in impluvium duo maximi: continuo extollunt ambo capita.  
Amph. Ei mihi.
Brom.   1110 Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere. postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.  60 ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,  1115 citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum: alterum altera prehendit eos manu perniciter.  65
Amph.  Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas; nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis. quid fit deinde? porro loquere.  
Brom. Puer ambo angues enicat.  1120 dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam--
A.  Quis homo?  
B. Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.  70 is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus, eumque filium suom esse qui illos angues vicerit; alterum tuom esse dixit puerum.  
Amph. Pol me haud paenitet,  1125 si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove. abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,  75 ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.  1130 sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.


Ivppiter  Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis: nihil est quod timeas. hariolos, haruspices mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar, multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.  5 1135 primum omnium Alcumenae usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio. tu gravidam item fecisti, cum in exercitum profectu's: uno partu duos peperit simul. eorum alter, nostro qui est susceptus semine,  10 1140 suis factis te immortali adficiet gloria. tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres; mea vi subactast facere. ego in caelum migro.


Amph.  e. Faciam ita ut iubes et te oro, promissa ut serves tua.  1145 ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem. nunc, spectatores, Iovis summi causa clare plaudit

Indice Libri - Freenfo.net