Tito Maccio Plauto

ASINARIA




PROLOGVS



Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,


quae quidem mihi atque vobis res vertat bene


gregique huic et dominis atque conductoribus.


face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.

 5

age nunc reside, cave modo ne gratiis.


nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim


dicam: ut sciretis nomen huius fabulae;


nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.


nunc quod me dixi velle vobis dicere,

 10

dicam: huic nomen graece Onagost fabulae;


Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;


Asinariam volt esse, si per vos licet.


inest lepos ludusque in hac comoedia,


ridicula res est. date benigne operam mihi,

 15

ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.


 Atto 1

Scena 1

Libanvs


Sicut tuom vis unicum gnatum tuae


superesse vitae sospitem et superstitem,


ita ted obtestor per senectutem tuam


perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,

  20

si quid med erga hodie falsum dixeris,


ut tibi superstes uxor aetatem siet


atque illa viva vivos ut pestem oppetas.


Demaenetvs 


Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi


video necesse esse eloqui quidquid roges.

25

[ita me obstinate adgressu's, ut non audeam


profecto, percontanti quin promam omnia.]


proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis


eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.


Lib. 


Dic obsecro hercle serio quod te rogem,

 30

cave mihi mendaci quicquam.  Dem. Quin tu ergo rogas?


Lib. 


Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?


Dem. 


Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?


Lib. 


[Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.]


apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,

 35

ubi vivos homines mortui incursant boves.


Dem. 


Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:


ubi fit polenta, te fortasse dicere.  Lib. Ah,


neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,


teque obsecro hercle ut quae locutu's despuas.


Dem. 

 40

Fiat, geratur mos tibi.  Lib. Age, age usque excrea.


Dem. 


Etiamne?  Lib. Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.


etiam amplius.  Dem. Nam quo usque?  Lib. Vsque ad mortem volo.


Dem. 


Cave sis malam rem.  Lib. Vxoris dico, non tuam.


Dem. 

 45

Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.


Lib. 


Di tibi dent quaecumque optes.  Dem. Redde operam mihi.


cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi


propterea quod me non scientem feceris?


aut cur postremo filio suscenseam,

 50

patres ut faciunt ceteri?  Lib. Quid istuc novi est?

 

demiror quid sit et quo evadat sum in metu.


Dem. 


Equidem scio iam, filius quod amet meus


istanc meretricem e proxumo Philaenium.


estne hoc ut dico, Libane?  Lib. Rectam instas viam.

 55

ea res est. sed eum morbus invasit gravis.

 

Dem. 


Quid morbi est?  Lib. Quia non suppetunt dictis data.















 

Lib. 


Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.


Dem. 


Fateor eam esse importunam atque incommodam.


Lib. 


Posterius istuc dicis quam credo tibi.


Dem. 


Omnes parentes, Libane, liberis suis,

 65

qui mi auscultabunt, facient obsequellam

 

quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.


atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;


volo me patris mei similem, qui causa mea


nauclerico ipse ornatu per fallaciam

 70

quam amabam abduxit ab lenone mulierem;


neque puduit eum id aetatis sycophantias


struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.


eos me decretumst persequi mores patris.


nam me hodie oravit Argyrippus filius,

 75

uti sibi amanti facerem argenti copiam;


et id ego percupio obsequi gnato meo.


[volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.]


quamquam illum mater arte contenteque habet,


patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.

 80

praesertim quom is me dignum quoi concrederet


habuit, me habere honorem eius ingenio decet;


quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,


cupio esse amicae quod det argentum suae.


Lib. 


Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.

 85

dotalem servom Sauream uxor tua


adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.


Dem. 


Argentum accepi, dote imperium vendidi.


nunc verba in pauca conferam quid te velim.


viginti iam usust filio argenti minis:

 90

face id ut paratum iam sit.  Lib. Vnde gentium?


Dem. 


Me defraudato.  Lib. Maxumas nugas agis:


nudo detrahere vestimenta me iubes.


defraudem te ego? age sis, tu sine pennis vola.


tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,

 95

nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?


Dem. 


Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream


potes, circumduce, aufer; promitto tibi


non offuturum, si id hodie effeceris.


Lib. 


Iubeas una opera me piscari in aere,

 100

venari autem rete iaculo in medio mari.


Dem. 


Tibi optionem sumito Leonidam,


fabricare quidvis, quidvis comminiscere:


perficito, argentum hodie ut habeat filius,


amicae quod det.  Lib. Quid ais tu, Demaenete?


Dem. 

 105

Quid <vis?>  Lib. Si forte in insidias devenero,


tun redimes me, si me hostes interceperint?


Dem. 


Redimam.  Lib. Tum tu igitur aliud cura quid lubet.


ego eo ad forum, nisi quid vis.  Dem. Ei, bene ambula.


atque audin etiam?  Lib. Ecce.  Dem. Si quid te volam,

 110

ubi eris?  Lib. Vbicumque libitum erit animo meo.


profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi


ne quid nocere possit, cum tu mihi tua


oratione omnem animum ostendisti tuom.


quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.

 115

pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.

 

Dem. 


Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.


Lib. 


Nempe in foro?  Dem. Ibi, si quid opus fuerit.  Lib. Meminero.--


Dem. 


Non esse servos peior hoc quisquam potest


nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.

 120

eidem homini, si quid recte curatum velis,


mandes: moriri sese misere mavolet,


quam non perfectum reddat quod promiserit.


nam ego illud argentum tam paratum filio


scio esse quam me hunc scipionem contui.

 125

sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?


* atque ibi manebo apud argentarium.--


 Atto 1

Scena 2

Argyrippvs 


Sicine hoc fit? foras aedibus me eici?


promerenti optume hocin preti redditur?


bene merenti mala es, male merenti bona es;

 130

at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco


ibo ego ad tres viros vostraque ibi nomina


faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,


perlecebrae, permities, adulescentum exitium.


nam mare haud est mare, vos mare acerrumum;

 135

nam in mari repperi, hic elavi bonis.


ingrata atque inrita esse omnia intellego


quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi


male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo.


ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,

 140

ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.


quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi,


sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,


atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;


eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.

 145

reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.


nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;


tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.


te ego ulciscar, te ego ut digna es perdam atque ut de me meres.


at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat

 150

quem adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?


atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium


meo modo loquar quae volam, quoniam intus non licitum est mihi.


Atto 1

Scena 3

Cleareta 


Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis


non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;

 155

nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:


fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis.


remigio veloque quantum poteris festina et fuge:


quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.


Argyr. 


Ego pol istum portitorem privabo portorio;

 160

ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,


quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.


Clear. 


Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.


Argyr. 


Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;


solus si ductem, referre gratiam numquam potes.


Clear. 

 165

Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;


semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.


Argyr. 


Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;


modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.


Clear. 


Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?

 170

modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.


A. 


Dedi equidem quod mecum egisti.  C. Et tibi ego misi mulierem:


par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.


A. 


Male agis mecum.  C. Quid me accusas, si facio officium meum?


nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis

 175

ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.


Argyr. 


Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.


Clear. 


Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.


quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;


is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,

 180

vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:


is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;


neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.


volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,


volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo

 185

subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.


vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.


Argyr. 


Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.


Clear. 


Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;


nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.


A. 

 190

Non meum est.  C. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.


verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,


quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:


si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,








A. 


Vbi illaec quae dedi ante?  C. Abusa. nam si ea durarent mihi,


mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.


diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:


ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.

 200

quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,


si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.


semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.


vetus est: 'nihili coactiost'--scis cuius. non dico amplius.


Argyr. 


Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,

 205

longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,


aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.


tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;


me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;


ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo

 210

usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,


usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram


faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria


fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.


nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.


Clear. 

 215

Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.


auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;


aves adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;


saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.

 220

itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,


esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;


bene salutando consuescunt, compellando blanditer,


osculando, oratione vinnula, venustula.


si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis;

 225

savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.


haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?


Argyr. 


Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.


Clear. 


Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi.


Argyr. 


Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,

 230

annum hunc ne cum quiquam alio sit?  Clear. Tene? viginti minas;


atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.


A. 


At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.  C. Dic quod lubet.


A. 


Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.


habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas

 235

dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat


nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.


Clear. 


Quin, si tu voles, domi servi qui sunt castrabo viros.


postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;


ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:

 240

modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.


portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae:


si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.--


Argyr. 


Interii, si non invenio ego illas viginti minas,


et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.

 245

nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,


supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,


dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,


nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.



Atto 2

Scena 1

Libanvs 


Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier

 250

atque argento comparando fingere fallaciam.


iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,


[igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.]


ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.


quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove

 255

atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.


serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent,


qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.


unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?


impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,

 260

picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera


consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.


sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.


certe hercle ego quantum ex augurio eius pici intellego,


aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.

 265

sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida?


metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.


Atto 2

Scena 2

Leonida 


Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,


ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?


maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.

 270

quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,

 

hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.

Lib. 

Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.

vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.

Leon. 

Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.

Lib. 

 275

Mea quidem hercle opera liber numquam fies ocius.


Leon. 

Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.

Lib. 

Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.

Leon. 

Nam si huic sese occasioni tempus supterduxerit,

numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;

 280

erum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit.


sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,

maximas opimitates, gaudio exfertissimas

suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,

adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,

 285

nostro devincti beneficio.  Lib. Vinctos nescio quos ait;


non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.

Leon. 

Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.

Lib. 

Illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.

non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.

Leon. 

 290

Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?


quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?

Lib. 

Edepol hominem infelicem, qui patronam comprimat.

nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.

Leon. 

Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.

Lib. 

 295

Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.


iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.

Leon. 

Gymnasium flagri, salveto.  Lib. Quid agis, custos carceris?

Leon. 

O catenarum colone.  Lib. O virgarum lascivia.

Leon. 

Quot pondo ted esse censes nudum?  Lib. Non edepol scio.

Leon. 

 300

Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:


nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.

Lib. 

Quo argumento istuc?  Leon. Ego dicam, quo argumento et quo modo.

ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,

ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,

 305

nec dependes nec propendes--quin malus nequamque sis.


Lib. 

Vae tibi.  Leon. Hoc testamento Servitus legat tibi.

Lib. 

Verbivelitationem fieri compendi volo.

Quid istud est negoti?  Leon. Certum est credere.  Lib. Audacter licet.

Leon. 

Sis amanti subvenire familiari filio,

 310

tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:

 

omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.

Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.

tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo

omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.

Lib. 

 315

Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,


hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.

quidquid est, eloquere.  Leon. Magna est praeda cum magno malo.

Lib. 

Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,

habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.

Leon. 

 320

Si istam firmitudinem animi optines, salvi sumus.


Lib. 

Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:

pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.

Leon. 

Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;

fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.

Lib. 

 325

Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.


Leon. 

Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides

me ex cursura anhelitum etiam ducere?  Lib. Age, age, mansero

tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.  Leon. Vbinam est erus?

Lib. 

Maior apud forumst, minor hic est intus.  Leon. Iam satis est mihi.

Lib. 

 330

Tum igitur tu dives es factus?  Leon. Mitte ridicularia.


Lib. 

Mitto. * istuc quod adfers aures exspectant meae.

Le. 

Animum adverte, ut aeque mecum haec scias.  Li. Taceo.  Le. Beas.

meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo

 335

nostrum vendere atriensem?  Lib. Memini. quid tum postea?

Leon. 

Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae


pro asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.

Lib. 

Vbi is homost?  Leon. Iam devorandum censes, si conspexeris?

Lib. 

Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas

 340

vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae?

Leon. 

Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.


Lib. 

Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.  Le. Memor es probe.

verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,

ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.

 345

dico me novisse extemplo et me eius servom praedico

esse, et aedis demonstravi nostras.  Lib. Quid tum postea?


Leon. 

Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae,

viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet,

ipsum vero se novisse callide Demaenetum.

 350

quoniam ille elocutus haec sic--  Lib. Quid tum?  Leon. Ausculta ergo, scies.

extemplo facio facetum me atque magnificum virum,


dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:

'ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.

te non aequomst suscensere. si erum vis Demaenetum,

 355

quem ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.'

ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;


ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.

quid nunc consili captandum censes? dic.  Lib. Em istuc ago,

quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.

 360

iam hoc opus est exasceatum; nam si ille argentum prius

hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.


nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,

mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,

ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae;

 365

iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam

defraudare, dixit sese operam promiscam dare.


nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:

te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,

dum argentum afferat mercator pro asinis.  Leon. Faciam ut iubes.

Lib. 

 370

Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.

Leon. 

Quid ais?  Lib. Quid vis?  Le. Pugno malam si tibi percussero,


mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.

Lib. 

Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,

ne hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.

Leon. 

 375

Quaeso, aequo animo patitor.  L. Patitor tu item, cum ego te referiam.

Leon. 

Dico ut usust fieri.  Lib. Dico hercle ego quoque ut facturus sum.


Leon. 

Ne nega.  Lib. Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.

Leon. 

Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,

ille est ipsus. iam ego recurro huc. tu hunc interea hic tene.

 380

volo seni narrare.  Lib. Quin tuom officium facis ergo ac fugis?



Atto 2

Scena 3

Mercator 


Vt demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet,


Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta


atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.


Lib. 


Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.

 

Merc. 

 385

Nemo etiam tetigit. sanun es?  Lib. At censebam attigisse


propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas


meas a te verberarier. sane ego sum amicus nostris.


Merc. 


Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,


si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.

 

Lib. 

 390

Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem


clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.


sed quid venis? quid quaeritas?  Merc. Demaenetum volebam.


Lib. 


Si sit domi, dicam tibi.  Merc. Quid eius atriensis?


Lib. 


Nihilo mage intus est.  Merc. Vbi est?  Lib. Ad tonsorem ire dixit.


Merc. 

 395

Conveni. sed post non redit?  Lib. Non edepol. quid volebas?


Merc. 


Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.


Lib. 


Qui pro istuc?  Merc. Asinos vendidit Pellaeo mercatori


mercatu.  Lib. Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.


Merc. 


Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.


Lib. 

 400

Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,


truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.


Merc. 


Non potuit pictor rectius describere eius formam.


Lib. 


Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.


quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.

 

Merc. 

 405

Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit,


si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.


Atto 3

Scena 4

Leonida 


Quid hoc sit negoti, neminem meum dictum magni facere?


Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.


ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.


Merc. 

 410

Nimis imperiosust.  Lib. Vae mihi.  Leon. Hodie salvere iussi


Libanum libertum? iam manu emissu's?  Lib. Obsecro te.


Leon. 


Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.


cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam?  Lib. Hic me moratust.


Leon. 


Siquidem hercle nunc summum Iovem te dicas detinuisse

 415

atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.


tu, verbero, imperium meum contempsisti?  Lib. Perii, hospes.


Merc. 


Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.


Leon. 


Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.  Merc. Quiesce quaeso.


Leon. 


Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.

 420

abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,

 

cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,


quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle


clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.


iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?

 425

iussin columnis deici operas araneorum?


iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?


nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.


quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,


dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos

 430

dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.

 

em ergo hoc tibi.  Lib. Hospes, te obsecro, defende.  Merc. Saurea, oro,


mea causa ut mittas.  Leon. Eho, ecquis pro vectura olivi


rem solvit?  Lib. Solvit.  Leon. Cui datumst?  Lib. Sticho vicario ipsi


tuo.  Leon. Vah, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,

 435

neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.


sed vina quae heri vendidi vinario Exaerambo,


iam pro eis satis fecit Sticho?  Lib. Fecisse satis opinor,


nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.


Leon. 


Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;

 440

nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.


Dromo mercedem rettulit?  Lib. Dimidio minus opinor.


Leon. 


Quid relicuom?  Lib. Aibat reddere quom extemplo redditum esset;


nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.


Leon. 


Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?


Lib. 

 445

Non etiam.  Leon. Hem non? si velis da * , commoda homini amico.

 

Merc. 


Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio.  Lib. Heus iam satis tu.


audin quae loquitur?  Leon. Audio et quiesco.  Merc. Tandem, opinor,


conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.


quam mox mi operam das?  Leon. Ehem, optume. quam dudum tu advenisti?

 450

non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),


ita iracundia obstitit oculis.  Merc. Non mirum factum est.


sed si domi est, Demaenetum volebam.  Leon. Negat esse intus.


verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,


repromittam istoc nomine solutam rem futuram.


Merc. 

 455

Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.


Lib. 


Erus istunc novit atque erum hic.  Merc. Ero huic praesente reddam.


Lib. 


Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;


nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,


suscenseat, quoi omnium rerum ipsus semper credit.


Leon. 

 460

Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet.


Lib. 


Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur


suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:


salvom hercle erit.  Merc. Credam fore, dum quidem ipse in manu habebo.


peregrinus ego sum, Sauream non novi.  Lib. At nosce sane.


Merc. 

 465

Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet.


ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.


Leon. 


Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.


ferox est viginti minas meas tractare sese.


nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.


Merc. 

 470

Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom.


Leon. 


Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.


Lib. 


Impure, nihili. non vides irasci?  Leon. Perge porro.


Lib. 


Flagitium hominis. da, obsecro, argentum huic, ne male loquatur.


Merc. 


Malum hercle vobis quaeritis.  Leon. Crura hercle diffringentur,

 475

ni istum impudicum percies.  Lib. Perii hercle. age impudice,


sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?


Leon. 


Pergin precari pessimo?  Merc. Quae res? tun libero homini


male servos loquere?  Leon. Vapula.  Merc. Id quidem tibi hercle fiet,


ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.

 480

[in ius voco te.  Leon. Non eo.  Merc. Non is? memento.  Leon. Memini.


Merc. 


Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro.  Leon. Vae te.


tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?  Merc. Atque etiam


pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.]


Leon. 

 485

Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?


ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.


Merc. 


Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me


dare iusserit Demaenetus.  Leon. Ita facito, age ambula ergo.


tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?

 490

tam ego homo sum quam tu.  Me. Scilicet. ita res est.  Le. Sequere hac ergo.


praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit

 

merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,


cui credi recte aeque putent.  Merc. Fortassis. sed tamen me


numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.

 495

lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.


Leon. 


Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie


facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,


frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.


Merc. 


Fortasse.  Leon. Etiam nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives

 500

absente ero solus mihi talentum argenti soli


adnumeravit et mihi credidit, nequest deceptus in eo.

 

Merc. 


Fortasse.  Leon. Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus


me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.  Merc. Haud negassim.


Atto 3

Scena 1

Cleareta 


Nequeon ego ted interdictis facere mansuetem meis?

 505

an ita tu es animata, ut qui matris expers imperio sies?


Philaenivm 


Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi


postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?


[  Clear. An decorum est adversari meis te praeceptis?  Phil. Quid est?]


Clear. 


Hocine est pietatem colere, matris imperium minuere?


Phil. 

 510

Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.


Clear. 


Satis dicacula es amatrix.  Phil. Mater, is quaestus mihi est:


lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.


Clear. 


Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades.


Phil. 


Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo.

 515

verum ego meas queror fortunas, cum illo quem amo prohibeor.


Clear. 


Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?


Phil. 


Et meam partem loquendi et tuam trado tibi;


ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.


quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria

 520

ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi.


Clear. 


Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam?


quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti


compellare aut contrectare, conloquive aut contui?


quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi

 525

verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?


ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.


illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis.


an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi


te facturum divitem, si moriatur mater sua?

 530

ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur,


dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.


nunc adeo nisi mi huc argenti adfert viginti minas,

 

ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.


hic dies summust * apud me inopiae excusatio.


Phil. 

 535

Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea.


Clear. 


Non voto ted amare qui dant quoia amentur gratia.


Phil. 


Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone.  C. Em,


meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua.


Phil. 

 540

Etiam opilio qui pascit, mater, alienas ovis,


aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.


sine me amare unum Argyrippum animi causa, quem volo.


Clear. 


Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.

 

Phil. 


Audientem dicto, mater, produxisti filiam.




Atto 3

Scena 2

Libanvs 

 545

Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas,


quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,


[scapularum confidentia, virtute ulmorum freti]


qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,

 550

nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias


indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,


[qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt]


...


eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum

555

vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.


id virtute huius collegae meaque comitate


factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?


Leon. 


Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare


sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.

560

ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:


ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,


ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,


ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,


ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo

565

artutos, audacis viros, valentis virgatores.


Lib. 


Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;


verum edepol ne etiam tua quoque malefacta iterari multa


et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,


ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,

570

[ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,]


ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,


ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,


[ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,]


ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo

575

validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.


num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?


Leon. 


Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.


Lib. 


Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde.  Leon. Rogita quod vis.


Lib. 


Argenti vinginti minas habesne?  Leon. Hariolare.

580

edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:


ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!


nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,


quod se absente mihi fidem habere noluisset.


ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!


Li. 

 585

Mane dum.  Le. Quid est?  Li. Philaenium estne haec quae intus exit


atque Argyrippus una?  Leon. Opprime os, is est. subauscultemus.


Lib. 


Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?


taciti auscultemus.  Leon. Attatae, modo hercle in mentem venit,


nimis vellem habere perticam.  Lib. Quoi rei?  Leon. Qui verberarem

590

asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.


Atto 3

Scena 3

Argyrippvs 

Cur me retentas?  Philaenivm Quia tui amans abeuntis egeo.

Arg. 

Vale.  Phil. Aliquanto amplius valerem, si hic maneres.

Arg. 

Salve.  Phil. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.

Arg. 

Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.

 

Phil. 

 595

Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.

Lib. 

Homo hercle hinc exclusust foras.  Leon. Ita res est.  A. Mitte quaeso.

Phil. 

Quo nunc abis? quin tu hic manes?  Arg. Nox, si voles, manebo.

Lib. 

Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse

negotiosum interdius videlicet Solonem,

600

leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!

qui sese parere apparent huius legibus, profecto

numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.

Leon. 

Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,

qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.


Lib. 

 605

Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.

Arg. 

Vale.  Phil. Quo properas?  Arg. Bene vale, apud Orcum te videbo.

nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.

Phil. 

Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?

Arg. 

Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse

 20 610

vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.

Phil. 

Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?

nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?

mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.

Arg. 

Oh melle dulci dulcior tu es.  Phil. Certe enim tu vita es mi.

615

complectere.  Arg. Facio lubens.  Phil. Vtinam sic efferamur.

Leon. 

O Libane, uti miser est homo qui amat.  Lib. Immo hercle vero,

qui pendet multo est miserior.  Leon. Scio qui periclum feci.

circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.

ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?


Arg. 

 620

Quidum?  Leon. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.

Arg. 

Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.

Leon. 

Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.

Lib. 

Philaenium, salve.  Phil. Dabunt di quae velitis vobis.

Lib. 

Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.

 

Arg. 

 625

Verbum cave faxis, verbero.  Lib. Tibi equidem, non mihi opto.

Arg. 

Tum tu igitur loquere quod lubet.  Lib. Hunc hercle verberare.

Leon. 

Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?

tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?

Arg. 

Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,

630

qui hodie numquam ad vesperum vivam.  Lib. Quapropter, quaeso?

A. 

Quia ego hanc amo et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,

hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.

argenti viginti minae me ad mortem appulerunt,

quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit,

 45 635

ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.

videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?

ille qui illas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.

Lib. 

Iam dedit argentum?  Arg. Non dedit.  Li. Bono animo es, ne formida.

Leon. 

Secede huc, Libane, te volo.  Lib. Si quid vis.  Arg. Obsecro vos,

640

eadem istac opera suaviust complexos fabulari.

Lib. 

Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:

vobis est suave amantibus complexos fabulari,

ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.

proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.


Arg. 

 645

Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,

concedite istuc.  Leon. Vin erum deludi?  Lib. Dignust sane.

Leon. 

Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?

Lib. 

Cupio hercle.  Leon. Sequere hac.  A. Ecquid est salutis? satis locuti.

Leon. 

Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.

 650

primum omnium servos tuos nos esse non negamus;

sed tibi si viginti minae argenti proferentur,

quo nos vocabis nomine?  Arg. Libertos.  Leon. Non patronos?

Arg. 

Id potius.  Leon. Viginti minae hic insunt in crumina,

has ego, si vis, tibi dabo.  Arg. Di te servassint semper,

 655

custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,

salus interioris corporis amorisque imperator.

hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.

Leon. 

Nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.

Arg. 

Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?


Leon. 

 660

Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.

Arg. 

Quid nunc?  Leon. Quid est?  Arg. Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?

Leon. 

Hanc, cui daturu's hanc, iube petere atque orare mecum.

nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.

Phil. 

Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas,

665

Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.

Leon. 

Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,

agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,

prehende auriculis, compara labella cum labellis.

Arg. 

Ten osculetur, verbero?  Leon. Quam vero indignum visum est?

670

at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.

Arg. 

Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?

Phil. 

Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,

redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.

Leon. 

Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie

 675

numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,

illic hanc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.

cape hoc sis, Libane.  Arg. Furcifer, etiam me delusisti?

Leon. 

Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.

age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.


Lib. 

 680

Taceas, me spectes.  Arg. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,

virum quidem pol optimum et non similem furis huius?

Lib. 

Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.

Arg. 

Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,

da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.


Lib. 

 685

Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.

nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.

Phil. 

Amandone exorarier vis ted an osculando?

Lib. 

Enim vero utrumque.  P. Ergo, obsecro, et tu utrumque nostrum serva.

Arg. 

O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst

690

libertum potius quam patronum onus in via portare.

Phil. 

Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,

amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.

Lib. 

Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,

hirundinem, monerulam, passerculum putillum,

695

fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,

circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.

Arg. 

Ten complectatur, carnufex?  Lib. Quam vero indignus videor?

ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,

vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.


Arg. 

 700

Ten ego veham?  Lib. Tun hoc feras argentum aliter a me?

Arg. 

Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,

inscende.  Lib. Sic isti solent superbi subdomari.

asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?

em sic. abi, laudo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.


Arg. 

 705

Inscende actutum.  Lib. Ego fecero. hem quid istuc est? ut tu incedis?

demam hercle iam de hordeo, tolutim ni badizas.

Arg. 

Amabo, Libane, iam sat est.  Lib. Numquam hercle hodie exorabis.

nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,

postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.

710

asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.

Arg. 

Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,

datisne argentum?  Lib. Si quidem mihi statuam et aram statuis

atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.

Leon. 

Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque ipse me adgredere

715

atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?

Arg. 

Quem te autem divom nominem?  Le. Fortunam, atque Obsequentem.

Arg. 

Iam istoc es melior.  Lib. An quid est homini Salute melius?

Arg. 

Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.

Phil. 

Ecastor ambae sunt bonae.  Arg. Sciam ubi boni quid dederint.


Leon. 

 720

Opta id quod ut contingat tibi vis.  Arg. Quid si optaro?  Le. Eveniet.

Arg. 

Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas.  Leon. Impetrasti.

Arg. 

Ain vero?  Leon. Certe inquam.  Li. Ad me adi vicissim atque experire.

exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.

Arg. 

Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inopiast,

 725

viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.

Lib. 

Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.

Arg. 

Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.

Leon. 

Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.

Lib. 

Ego pes fui.  Arg. Quin nec caput nec pes sermoni apparet.

730

nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.

Lib. 

Satis iam delusum censeo. nunc rem ut est eloquamur.

animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit

argentum ad ted.  Arg. Vt temperi opportuneque attulistis.

Lib. 

Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;

735

has tibi nos pactis legibus dare iussit.  Arg. Quid id est, quaeso?

Lib. 

Noctem huius et cenam sibi ut dares.  Arg. Iube advenire quaeso:

meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores

nostros dispulsos compulit.  Leon. <Patierin, Argyrippe,>

patrem hanc amplexari tuom?  Arg. Haec faciet facile ut patiar.

 740

Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.

Leon. 

Iam dudum est intus.  Arg. Hac quidem non venit.  Le. Angiporto

illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret

huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.

de argento si mater tua sciat ut sit factum--  Arg. Heia,

745

bene dicite.  Lib. Ite intro cito.  Arg. Valete.--  Leon. Et vos amate.


Atto 4

Scena 1

Diabolvs 

Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum

inter me et amicam et lenam. leges pellege.

nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus.

Parasitvs 

Horrescet faxo lena, leges cum audiet.


Diab. 

 750

Age quaeso mi hercle translege.  Par. Audin?  Diab. Audio.

Par. 

'Diabolus Glauci filius Clearetae

lenae dedit dono argenti viginti minas,

Philaenium ut secum esset noctes et dies

hunc annum totum.'  Diab. Neque cum quiquam alio quidem.


Par. 

 755

Addone?  Diab. Adde, et scribas vide plane et probe.

Par. 

'Alienum hominem intro mittat neminem.

quod illa aut amicum aut patronum nominet,

aut quod illa amicae * amatorem praedicet,

fores occlusae omnibus sint nisi tibi.

760

in foribus scribat occupatam esse se.

aut quod illa dicat peregre allatam epistulam,

ne epistula quidem ulla sit in aedibus

nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis

pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo

765

abalienarit, quo abs te argentum acceperit,

tuos arbitratus sit, comburas, si velis,

ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.

vocet convivam neminem illa, tu voces;

ad eorum ne quem oculos adiciat suos.

770

si quem alium aspexit, caeca continuo siet.


tecum una potet, aeque pocla potitet:

abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas,

ne illa minus aut plus quam tu sapiat.'  Diab. Satis placet.

Par. 

'Suspiciones omnes ab se segreget.

775

neque illaec ulli pede pedem homini premat,

cum surgat, neque <cum> in lectum inscendat proximum,

neque cum descendat inde, det cuiquam manum:

spectandum ne cui anulum det neque roget.

talos ne cuiquam homini admoveat nisi tibi.

780

cum iaciat, 'te' ne dicat: nomen nominet.

deam invocet sibi quam libebit propitiam,

deum nullum; si magis religiosa fuerit,

tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius.

neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.

785

post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui

membri commoveat quicquam in tenebris.'  Diab. Optumest.

ita scilicet facturam. verum in cubiculo--

deme istuc--equidem illam moveri gestio.

nolo illam habere causam et votitam dicere.

 

Par. 

 790

Scio, captiones metuis.  Diab. Verum.  Par. Ergo ut iubes

tollam.  Diab. Quid ni?  Par. Audi relicua.  Diab. Loquere, audio.

Par. 

'Neque ullum verbum faciat perplexabile,

neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.

forte si tussire occepsit, ne sic tussiat,

795

ut cuiquam linguam in tussiendo proserat.

quod illa autem simulet, quasi gravedo profluat,

hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas

potius quam cuiquam savium faciat palam.

nec mater lena ad vinum accedat interim,

800

nec ulli verbo male dicat. si dixerit,

haec multa ei esto, vino viginti dies

ut careat.'  Diab. Pulchre scripsti. scitum syngraphum.

Par. 

'Tum si coronas, serta, unguenta iusserit

ancillam ferre Veneri aut Cupidini,

805

tuos servos servet, Venerine eas det an viro.

si forte pure velle habere dixerit,

tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.'

haec sunt non nugae, non enim mortualia.

Diab. 

Placent profecto leges. sequere intro.--  Par. Sequor.



Atto 4

Scena 2

Diab. 

 810

Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori


me malim, quam haec non eius uxori indicem.


ain tu? apud amicam munus adulescentuli


fungare, uxori excuses te et dicas senem?


praeripias scortum amanti atque argentum obicias

 815

lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?


suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.


iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,


nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio,


luxuriae sumptus suppeditare ut possies.


Par. 

 820

Ego sic faciundum censeo: me honestiust,


quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet


amoris causa percitum id fecisse te


magis quam sua causa.  Diab. At pol qui dixti rectius.

 

tu ergo fac ut illi turbas lites concias;

 825

cum suo sibi gnato unam ad amicam de die


potare, illam expilare <narra>.  Par. Ne mone,


ego istud curabo.--  Diab. At ego te opperiar domi.


Atto 5

Scena 1

[Argyrippvs Age decumbamus sis, pater.  Demaenetvs Vt iusseris,


mi gnate, ita fiet.  Arg. Pueri, mensam adponite.]


Dem. 

 830

Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat?


Arg. 


Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istanc amo,

 

possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.


Dem. 


Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.  Arg. Edepol, pater,


merito tuo facere possum.  Dem. Age ergo, hoc agitemus convivium

 835

vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,


mi gnate, me abs te.  Arg. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.


Dem. 


Credam istuc, si esse te hilarum videro.  A. An tu me tristem putas?


D. 


Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?


Arg. 

 840

Ne dixis istuc.  Dem. Ne sic fueris: ilico ego non dixero.


Arg. 


Em aspecta: rideo.  Dem. Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.


Arg. 


Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:


quia istaec est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,


ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;

 845

verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.


D. 


At ego hanc volo.  A. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.


Dem. 


Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,


cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.


A. 

 850

Em istoc me facto tibi devinxti.  D. Quin te ergo hilarum das mihi?


Atto 5

Scena 2

Artemona 


Ain tu meum virum hic potare, obsecro, cum filio


et ad amicam detulisse argenti viginti minas


meoque filio sciente id facere flagitium patrem?


Parasitvs 


Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,

  855

Artemona, si huius rei me mendacem inveneris.


Art. 


At scelesta ego praeter alios meum virum frugi rata,


siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.


Par. 


At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,


madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.

 

Art. 

 860

Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.


Par. 


Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,


verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio


potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.


Art. 


Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.

865

ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,


Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:


is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.


Par. 


Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?


Art. 


Tace modo. ne <ego> illum ecastor miserum habebo.  P. Ego istuc scio,

 870

ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris.  Art. Ego censeo.


eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,


ibi labore delassatum noctem totam stertere:


ille opere foris faciendo lassus noctu <ad me> advenit;


fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.

 875

is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.


Par. 


Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.


Art. 


Nihil ecastor est quod facere mavelim.  P. Mane dum.  A. Quid est?


Par. 


Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris


cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?


A. 

 880

Possum ecastor.  P. Em tibi hominem.  A. Perii.  P. Paulisper mane.


aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.


Arg. 


Quid modi, pater, amplexando facies?  Dem. Fateor, gnate mi--


Arg. 


Quid fatere?  Dem. Me ex amore huius corruptum oppido.


Par. 


Audin quid ait?  Art. Audio.  Dem. Egon ut non domo uxori meae

  885

subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam,


non edepol conduci possum vita uxoris annua.


Par. 


Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?


Art. 


Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas


suspicabar atque insontis miseras cruciabam.  Arg. Pater,

  890

iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.


Dem. 


Da, puere, ab summo. age tu interibi ab infimo da savium.


Art. 


Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.


Dem. 


Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.


Phil. 


Dic amabo, an fetet anima uxoris tuae?  Dem. Nauteam

  895

bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.


Art. 


Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo


Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias


quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.


Phil. 


Miser ecastor es.  Art. Ecastor dignus est.  Arg. Quid ais, pater?

  900

ecquid matrem amas?  Dem. Egone illam? nunc amo, quia non adest.


Arg. 


Quid cum adest?  D. Periisse cupio.  P. Amat homo hic te, ut praedicat.


Art. 


Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum


redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.


Arg. 


Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus.  Dem. Maxime.

 905

te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.


pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.


Art. 


Non queo durare.  Par. Si non didicisti fulloniam,


non mirandum est. * in oculos invadi optumum est.


Art. 


Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo

 910

invocavisti.  Par. Ecquis currit pollictorem accersere?


Arg. 


Mater, salve.  Art. Sat salutis.  Par. Mortuost Demaenetus.


tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.


ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,


atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.

 915

poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas


ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.


Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat


sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,


regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.--

 

Art. 

 920

Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum?  Phil. Pol me quidem


miseram odio enicavit.  Art. Surge, amator, i domum.


Dem. 


Nullus sum.  Art. Immo es, ne nega, omnium <unus> pol nequissimus.


at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.


Dem. 


Vae mihi.  Art. Vera hariolare. surge, amator, i domum.


Dem. 

 925

Abscede ergo paululum istuc.  Art. Surge, amator, i domum.


Dem. 


Iam obsecro, uxor.  Art. Nunc uxorem me esse meministi tuam?


modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.


Dem. 


Totus perii.  Art. Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?


Dem. 


Murram olet.  Art. Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?


Phil. 

 930

Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.


Dem. 


Non taces?  Arg. Ego dissuadebam, mater.  Art. Bellum filium.


istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?


nilne te pudet?  Dem. Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.


Art. 


Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.


Dem. 

 935

Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?


Art. 


Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.


Dem. 


Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.


Arg. 


Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.


Phil. 


De palla memento, amabo.  Dem. Iuben hanc hinc abscedere?

 

Art. 

 940

I domum.  Phil. Da savium etiam prius quam abis.  Dem. I in crucem.


Phil. 


Immo intro potius. sequere hac me, mi anime.  Arg. Ego vero sequor.


Grex 


Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,


neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;


nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,

 945

quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.


nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,


remur impetrari posse, plausum si clarum datis.


Indice Libri - Freenfo.net