Tito Maccio Plauto

AULULARIA



Personae

Lar Familiaris, Prologus

Euclio, Senex

Staphyla, Anus

Eunomia, Matrona

Megadorus, Senex

Pythodicus, Servus

Congrio, Cocus Alter

Anthrax, Cocus Alter

Strobilus, Servus

Lyconides, Adulescens

Phaedria, Puella

Tibicinae



Prologus

Lar Familiaris

Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.

ego Lar sum familiaris ex hac familia

unde exeuntem me aspexistis. hanc domum

iam multos annos est cum possideo et colo

patri avoque iam huius qui nunc hic habet.

sed mi avos huius obsecrans concredidit

thensaurum auri clam omnis: in medio foco

defodit, venerans me ut id servarem sibi.

is quoniam moritur-- ita avido ingenio fuit--

numquam indicare id filio voluit suo,

inopemque optavit potius eum relinquere,

quam eum thensaurum commonstraret filio;

agri reliquit ei non magnum modum,

quo cum labore magno et misere viveret.

Ubi is obiit mortem qui mihi id aurum credidit,

coepi observare, ecqui maiorem filius

mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.

atque ille vero minus minusque impendio

curare minusque me impertire honoribus.

item a me contra factum est, nam item obiit diem.

is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium

pariter moratum ut pater avosque huius fuit.

huic filia una est. ea mihi cottidie

aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,

dat mihi coronas. eius honoris gratia

feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,

quo illam facilius nuptum, si vellet, daret

nam eam compressit de summo adulescens loco.

is scit adulescens quae sit quam compresserit,

illa illum nescit, neque compressam autem pater.

Eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo

sibi uxorem poscat. id ea faciam gratia,

quo ille eam facilius ducat qui compresserat.

et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,

is adulescentis illius est avonculus,

qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.

sed hic senex iam clamat intus ut solet.

anum foras extrudit, ne sit conscia.

credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.



ACTUS I

Eucl. Exi, inquam. age exi. exeundum hercle tibi hinc est foras,

circumspectatrix cum oculis emissiciis.

Staph. Nam cur me miseram verberas?

Eucl. Ut misera sis

atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.

Staph. Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?

Eucl. Tibi ego rationem reddam, stimulorum seges?

illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,

ut incedit. at scin quo modo tibi res se habet?

si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,

testudineum istum tibi ego grandibo gradum.

Staph. Utinam me divi adaxint ad suspendium

potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.

Eucl. At ut scelesta sola secum murmurat.

oculos hercle ego istos, improba, ecfodiam tibi,

ne me observare possis quid rerum geram.

abscede etiam nunc-- etiam nunc-- etiam-- ohe,

istic astato. si hercle tu ex istoc loco

digitum transvorsum aut unguem latum excesseris

aut si respexis, donicum ego te iussero,

continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.

scelestiorem me hac anu certo scio

vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,

ne mi ex insidiis verba imprudenti duit

neu persentiscat aurum ubi est absconditum,

quae in occipitio quoque habet oculos pessima.

nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,

quod me sollicitat plurimis miserum modis.

Staph. Noenum mecastor quid ego ero dicam meo

malae rei evenisse quamve insaniam,

queo comminisci; ita me miseram ad hunc modum

decies die uno saepe extrudit aedibus.

nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:

pervigilat noctes totas, tum autem interdius

quasi claudus sutor domi sedet totos dies.

neque iam quo pacto celem erilis filiae

probrum, propinqua partitudo cui appetit,

queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,

ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram

longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.

I.2

Eucl. Nunc defaecato demum animo egredior domo,

postquam perspexi salva esse intus omnia.

redi nunciam intro atque intus serva.

Staph. Quippini?

ego intus servem? an ne quis aedes auferat?

nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,

ita inaniis sunt oppletae atque araneis.

Eucl. Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter

Philippum regem aut Dareum, trivenefica.

araneas mihi ego illas servari volo.

pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.

abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.

cave quemquam alienum in aedis intro miseris.

quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,

ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.

nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.

tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.

cultrum, securim, pistillum, mortarium,

quae utenda vasa semper vicini rogant,

fures venisse atque abstulisse dicito.

profecto in aedis meas me absente neminem

volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,

si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.

Staph. Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,

nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.

Eucl. Tace atque abi intro.

Staph. Taceo atque abeo.

Eucl. Occlude sis

fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.

discrucior animi, quia ab domo abeundum est mihi.

nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.

nam noster nostrae qui est magister curiae

dividere argenti dixit nummos in viros;

id si relinquo ac non peto, omnes ilico

me suspicentur, credo, habere aurum domi.

nam non est veri simile, hominem pauperem

pauxillum parvi facere quin nummum petat.

nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,

omnes videntur scire et me benignius

omnes salutant quam salutabant prius;

adeunt, consistunt, copulantur dexteras,

rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.

nunc quo profectus sum ibo; postidea domum

me rursum quantum potero tantum recipiam.



ACTUS II

Eun. Velim te arbitrari med haec verba, frater,

meai fidei tuaique rei

causa facere, ut aequom est germanam sororem.

quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;

nam multum loquaces merito omnes habemur,

nec mutam profecto repertam ullam esse

aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo.

verum hoc, frater, unum tamen cogitato,

tibi proximam me mihique esse item te;

ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur

et mihi te et tibi me consulere et monere;

neque occultum id haberi neque per metum mussari,

quin participem pariter ego te et tu me ut facias.

eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi,

ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.

Mega. Da mi, optuma femina, manum.

Eun. Ubi ea est? quis ea est nam optuma?

Mega. Tu.

Eun. Tune ais?

Mega. Si negas, nego.

Eun. Decet te equidem vera proloqui;

nam optuma nulla potest eligi:

alia alia peior, frater, est.

Mega. Idem ego arbitror,

ned tibi advorsari certum est de istac re umquam, soror.

Eun. Da mihi operam amabo.

Mega. Tuast, utere atque impera, si quid vis.

Eun. Id quod in rem tuam optumum esse arbitror, ted id monitum advento.

Mega. Soror, more tuo facis.

Eun. Factum volo.

Mega. Quid est id, soror?

Eun. Quod tibi sempiternum

salutare sit: liberis procreandis--

ita di faxint-- volo te uxorem

domum ducere.

Mega. Ei occidi.

Eun. Quid ita?

Mega. Quia mihi misero cerebrum excutiunt

tua dicta, soror: lapides loqueris.

Eun. Heia, hoc face quod te iubet soror.

Mega. Si lubeat, faciam.

Eun. In rem hoc tuam est.

Mega. Ut quidem emoriar prius quam ducam.

sed his legibus si quam dare vis ducam:

quae cras veniat, perendie foras feratur;

his legibus dare vis? cedo: nuptias adorna.

Eun. Cum maxima possum tibi, frater, dare dote;

sed est grandior natu: media est mulieris aetas.

eam si iubes, frater, tibi me poscere, poscam.

Mega. Num non vis me interrogare te?

Eun. Immo, si quid vis, roga.

Mega. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,

si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,

quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?

nunc ego istum, soror, laborem demam et deminuam tibi.

ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.

istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,

clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram

nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.

Eun. Dic mihi, quaeso, quis ea est quam vis ducere uxorem?

Mega. Eloquar.

nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?

Eun. Novi, hominem haud malum mecastor.

Mega. Eius cupio filiam

virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.

scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.

Eun. Di bene vortant.

Mega. Idem ego spero.

Eun. Quid me? num quid vis?

Mega. Vale.

Eun. Et tu, frater.

Mega. Ego conveniam Euclionem, si domi est.

sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.

II.2

Eucl. Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;

itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium

venit neque magister quem dividere argentum oportuit.

nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.

Mega. Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.

Eucl. Di te ament, Megadore.

Mega. Quid tu? recten atque ut vis vales?

Eucl. Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.

iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.

Mega. Ain tu te valere?

Eucl. Pol ego haud perbene a pecunia.

Mega. Pol si est animus aequos tibi, sat habes qui bene vitam colas.

Eucl. Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,

cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.

Mega. Quid tu solus tecum loquere?

Eucl. Meam pauperiem conqueror.

virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,

neque eam queo locare cuiquam.

Mega. Tace, bonum habe animum, Euclio.

dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera.

Eucl. Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.

altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.

nemini credo qui large blandust dives pauperi:

ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.

ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent.

Mega. Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo

de communi re appellare mea et tua.

Eucl. Ei misero mihi,

aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio,

mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum.

Mega. Quo abis?

Eucl. Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum.

Mega. Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,

mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;

neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.

Eucl. Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.

nimis male timui. prius quam intro redii, exanimatus fui.

redeo ad te, Megadore, si quid me vis.

Mega. Habeo gratiam.

quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.

Eucl. Dum quidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.

Mega. Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum?

Eucl. Bono.

Mega. Quid fide?

Eucl. Bona.

Mega. Quid factis?

Eucl. Neque malis neque improbis.

Mega. Aetatem meam scis?

Eucl. Scio esse grandem, item ut pecuniam.

Mega. Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia

semper sum arbitratus et nunc arbitror.

Eucl. Aurum huic olet.

quid nunc me vis?

Mega. Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,

quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,

filiam tuam mi uxorem posco. promitte hoc fore.

Eucl. Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,

ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.

nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.

Mega. Neque edepol ego te derisum venio neque derideo, neque dignum arbitror.

Eucl. Cur igitur poscis meam gnatam tibi?

Mega. Ut propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.

Eucl. Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem,

factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;

nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit

te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,

ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,

tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.

et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat,

neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:

asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.

hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.

Mega. Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris,

tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,

atque eam desponde mi.

Eucl. At nihil est dotis quod dem.

Mega. Ne duas.

dum modo morata recte veniat, dotata est satis.

Eucl. Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.

Mega. Novi, ne doceas. desponde.

Eucl. Fiat. sed pro Iuppiter,

num ego disperii?

Mega. Quid tibi est?

Eucl. Quid crepuit quasi ferrum modo?

Mega. Hic apud me hortum confodere iussi. sed ubi hic est homo?

abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,

quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;

nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,

pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.

idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.

Eucl. Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,

impero auctorque ego sum, ut tu me cuivis castrandum loces.

Mega. Video hercle ego te me arbitrari, Euclio, hominem idoneum,

quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.

Eucl. Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.

Mega. Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?

Eucl. Illis legibus,

cum illa dote quam tibi dixi.

Mega. Sponden ergo?

Eucl. Spondeo.

Mega. Di bene vertant.

Eucl. Ita di faxint. illud facito ut memineris,

convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.

Mega. Memini.

Eucl. At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:

pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.

Mega. Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias

num quae causa est quin faciamus hodie?

Eucl. Immo edepol optuma.

Mega. Ibo igitur, parabo. numquid me vis?

Eucl. Istuc. ei et vale.

Mega. Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.

Eucl. Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.

id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.

Ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,

meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.

II.3 ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:

filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.

Staph. Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.

Eucl. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;

atque aedis occlude; iam ego hic adero.

Staph. Quid ego nunc agam?

nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,

nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;

quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.

ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.

nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.

II.4

Pyth. Postquam obsonavit erus et conduxit coquos

tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi

ut dispertirem obsonium hic bifariam.

Anthr. Me quidem hercle, dicam tibi palam, non divides.

si quo tu totum me ire vis, operam dabo.

Cong. Bellum et pudicum vero prostibulum popli.

post si quis vellet, te haud non velles dividi.

Pyth. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,

non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias

meus hodie faciet.

Anthr. Cuius ducit filiam?

Pyth. Vicini huius Euclionis senis e proximo.

ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,

cocum alterum itidemque alteram tibicinam.

Anthr. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?

Pyth. Nempe sicut dicis.

Anthr. Quid? hic non poterat de suo

senex obsonari filiai nuptiis?

Pyth. Vah.

Anthr. Quid negotist?

Pyth. Quid negoti sit rogas?

pumex non aeque est aridus atque hic est senex.

Anthr. Ain tandem?

Pyth. Ita esse ut dixi. tute existuma:

quin divom atque hominum clamat continuo fidem,

suam rem periisse seque eradicarier,

de suo tigillo fumus si qua exit foras.

quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.

Anthr. Cur?

Pyth. Ne quid animae forte amittat dormiens.

Anthr. Etiamne obturat inferiorem gutturem,

ne quid animai forte amittat dormiens?

Pyth. Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.

Anthr. Immo equidem credo.

Pyth. At scin etiam quomodo?

aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.

Anthr. Censen talentum magnum exorari pote

ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi?

Pyth. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.

quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:

collegit, omnia abstulit praesegmina.

Anthr. Edepol mortalem parce parcum praedicas.

Pyth. Censen vero adeo esse parcum et miserum vivere?

pulmentum pridem ei eripuit milvos:

homo ad praetorem plorabundus devenit;

infit ibi postulare plorans, eiulans,

ut sibi liceret milvom vadarier.

sescenta sunt quae memorem, si sit otium.

sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.

Anthr. Ego, et multo melior.

Pyth. Cocum ego, non furem rogo.

Anthr. Cocum ergo dico.

Pyth. Quid tu ais?

Cong. Sic sum ut vides.

Anthr. Cocus ille nundinalest, in nonum diem

solet ire coctum.

Cong. Tun, trium litterarum homo

me vituperas? fur.

Anthr. Etiam fur, trifurcifer.

II.5

Pyth. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior

cape atque abi intro ad nos.

Anthr. Licet.

Pyth. Tu, Congrio,

quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi

intro illuc, et vos illum sequimini.

vos ceteri ite huc ad nos.

Cong. Hercle iniuria

dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.

Pyth. At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.

i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,

huc intro abi ad nos.

Cong. O Pythodice subdole,

hucine detrusti me ad senem parcissimum?

ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius

quam quicquam detur.

Pyth. Stultus et sine gratia es.

tibi recte facere, quando quod facias perit.

Cong. Qui vero?

Pyth. Rogitas? iam principio in aedibus

turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,

domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.

hic autem apud nos magna turba ac familia est,

supellex, aurum, vestis, vasa argentea:

ibi si perierit quippiam-- quod te scio

facile abstinere posse, si nihil obviam est--

dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,

vincite, verberate, in puteum condite.

horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui

ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.

Cong. Sequor.

II.6

Pyth. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.

Staph. Qui vocat?

Pyth. Pythodicus.

Staph. Quid vis?

Pyth. Hos ut accipias coquos

tibicinamque obsoniumque in nuptias.

Megadorus iussit Euclioni haec mittere.

Staph. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?

Pyth. Qui?

Staph. Quia temeti nihil allatum intellego.

Pyth. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.

Staph. Ligna hic apud nos nulla sunt.

Cong. Sunt asseres?

Staph. Sunt pol.

Cong. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.

Staph. Quid, impurate? quamquam Volcano studes,

cenaene causa aut tuae mercedis gratia

nos nostras aedis postulas comburere?

Cong. Haud postulo.

Pyth. Duc istos intro.

Staph. Sequimini.

II.7

Pyth. Curate. ego intervisam quid faciant coqui;

quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.

nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:

inde coctam sursum subducemus corbulis.

si autem deorsum comedent, si quid coxerint,

superi incenati sunt et cenati inferi.

sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,

rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.

II.8

Eucl. Volui animum tandem confirmare hodie meum,

ut bene me haberem filiai nuptiis.

venio ad macellum, rogito pisces: indicant

caros; agninam caram, caram bubulam,

vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.

atque eo fuerunt cariora, aes non erat.

abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.

ita illis impuris omnibus adii manum.

deinde egomet mecum cogitare intervias

occepi: festo die si quid prodegeris,

profesto egere liceat, nisi peperceris.

postquam hanc rationem ventri cordique edidi,

accessit animus ad meam sententiam,

quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.

nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:

haec imponentur in foco nostro Lari,

ut fortunatas faciat gnatae nuptias.

sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?

et strepitust intus. numnam ego compilor miser?

Cong. Aulam maiorem, si pote, ex vicinia

pete: haec est parva, capere non quit.

Eucl. Ei mihi,

perii hercle. aurum rapitur, aula quaeritur.

Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,

confige sagittis fures thensaurarios,

si cui in re tali iam subvenisti antidhac.

sed cesso prius quam prorsus perii currere?

II.9

Anthr. Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,

congrum, murenam exdorsua quantum potest.

ego hinc artoptam ex proximo utendam peto

a Congrione. tu istum gallum, si sapis,

glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.

sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?

coqui hercle, credo, faciunt officium suom.

fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.





ACTVS III

Cong. Attatae! cives, populares, incolae, accolae, advenae omnes,

date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.

neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,

ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.

totus doleo atque oppido perii, ita me iste habuit

senex gymnasium;

attat, perii hercle ego miser,

aperit bacchanal, adest,

sequitur. scio quam rem geram: hoc

ipsus magister me docuit.

neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius,

itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.

III.2

Eucl. Redi. quo fugis nunc? tene, tene.

Cong. Quid, stolide, clamas?

Eucl. Quia ad tris viros iam ego deferam nomen tuom.

Cong. Quam ob rem?

Eucl. Quia cultrum habes.

Cong. Cocum decet.

Eucl. Quid comminatu's

mihi?

Cong. Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.

Eucl. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie

neque quoi ego de industria amplius male plus libens faxim.

Cong. Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;

ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.

sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?

Eucl. Quae res?

etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci?

Cong. Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit.

Eucl. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.

sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti

me absente, nisi ego iusseram? volo scire.

Cong. Tace ergo.

quia venimus coctum ad nuptias.

Eucl. Quid tu, malum, curas,

utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?

Cong. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?

Eucl. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura?

Cong. Utinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salva:

me haud paenitet, tua ne expetam.

Eucl. Scio, ne doce, novi.

Cong. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?

quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?

Eucl. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis

mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?

ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,

non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.

adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis

si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,

ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.

scis iam meam sententiam.

Cong. Quo abis? redi rursum.

ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi

mihi vasa iubes, pipulo te hic differam ante aedis.

quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo.

nummo sum conductus: plus iam medico merce dest opus.

III.3

Eucl. Hoc quidem hercle, quoquo ibo, mecum erit, mecum feram,

neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.

ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,

etiam intro duce, si vis, vel gregem venalium,

coquite, facite, festinate nunciam, quantum libet.

Cong. Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.

Eucl. Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.

Cong. Heus, senex, pro vapulando hercle ego abs te mercedem petam.

coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.

Eucl. Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,

aut abi in malum cruciatum ab aedibus.

Cong. Abi tu modo.

III.4

Eucl. Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit

qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.

veluti Megadorus temptat me omnibus miserum modis,

qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:

is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.

condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,

qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.

ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis

circum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:

capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.

credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,

si id palam fecisset. exemi ex manu manubrium.

sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.

iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.

III.5

Mega. Narravi amicis multis consilium meum

de condicione hac. Euclionis filiam

laudant. sapienter factum et consilio bono.

nam meo quidem animo si idem faciant ceteri

opulentiores, pauperiorum filias

ut indotatas ducant uxores domum,

et multo fiat civitas concordior,

et invidia nos minore utamur quam utimur,

et illae malam rem metuant quam metuont magis,

et nos minore sumptu simus quam sumus.

in maximam illuc populi partem est optimum;

in pauciores avidos altercatio est,

quorum animis avidis atque insatietatibus

neque lex neque sutor capere est qui possit modum.

namque hoc qui dicat "quo illae nubent divites

dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?"

quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.

hoc si ita fiat, mores meliores sibi

parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,

ego faxim muli, pretio qui superant equos,

sint viliores Gallicis cantheriis.

Eucl. Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.

nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.

Mega. Nulla igitur dicat "equidem dotem ad te adtuli

maiorem multo quam tibi erat pecunia;

enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,

ancillas, mulos, muliones, pedisequos,

salutigerulos pueros, vehicla qui vehar."

Eucl. Ut matronarum hic facta pernovit probe.

moribus praefectum mulierum hunc factum velim.

Mega. Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus

videas quam ruri, quando ad villam veneris.

sed hoc etiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.

stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;

caupones patagiarii, indusiarii,

flammarii, violarii, carinarii;

stant manulearii, stant murobatharii,

propolae linteones, calceolarii;

sedentarii sutores diabathrarii,

solearii astant, astant molocinarii;

strophiarii astant, astant semul sonarii.

iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt

treceni, cum stant thylacistae in atriis

textores limbularii, arcularii.

ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,

cum incedunt infectores corcotarii,

aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.

Eucl. Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat

memorare mores mulierum: nunc sic sinam.

Mega. Ubi nugivendis res soluta est omnibus,

ibi ad postremum cedit miles, aes petit.

itur, putatur ratio cum argentario;

miles inpransus astat, aes censet dari.

ubi disputata est ratio cum argentario,

etiam ipsus ultro debet argentario:

spes prorogatur militi in alium diem.

haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus

incommoditates sumptusque intolerabiles.

nam quae indotata est, ea in potestate est viri;

dotatae mactant et malo et damno viros.

sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?

Eucl. Nimium lubenter edi sermonem tuom.

III.6

Mega. An audivisti?

Eucl. Usque a principio omnia.

Mega. Tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius,

si nitidior sis filiai nuptiis.

Eucl. Pro re nitorem et gloriam pro copia

qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.

neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi

opinione melius res structa est domi.

Mega. Immo est quod satis est, et di faciant ut siet

plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.

Eucl. Illud mihi verbum non placet "quod nunc habes."

tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.

Mega. Quid tu te solus e senatu sevocas?

Eucl. Pol ego ut te accusem merito meditabar.

Mega. Quid est?

Eucl. Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos

furum implevisti in aedibus misero mihi,

qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,

cum senis manibus, genere Geryonaceo;

quos si Argus servet qui oculeus totus fuit,

quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,

is numquam servet. praeterea tibicinam,

quae mi interbibere sola, si vino scatat,

Corinthiensem fontem Pirenam potest.

tum obsonium autem--

Mega. Pol vel legioni sat est.

etiam agnum misi.

Eucl. Quo quidem agno sat scio

magis curiosam nusquam esse ullam beluam.

Mega. Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.

Eucl. Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.

quin exta inspicere in sole ei vivo licet:

ita is pellucet quasi lanterna Punica.

Mega. Caedundum conduxi ego illum.

Eucl. Tum tu idem optumumst

loces efferendum; nam iam, credo, mortuost.

Mega. Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.

Eucl. Non potem ego quidem hercle.

Mega. At ego iussero

cadum unum vini veteris a me adferrier.

Eucl. Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.

Mega. Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,

tibi cui decretum est bibere aquam.

Eucl. Scio quam rem agat:

ut me deponat vino, eam adfectat viam,

post hoc quod habeo ut commutet coloniam.

ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.

ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.

Mega. Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.

Eucl. Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes

atque istuc aurum quod tibi concreditum est.

nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,

aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.

Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,

ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.

ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.





ACTVS IV

Strob. Hoc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,

ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.

nam qui ero ex sententia servire servos postulat,

in erum matura, in se sera condecet capessere.

sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.

erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;

quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.

qui ea curabit, abstinebit censione bubula,

nec sua opera rediget umquam in splendorem compedes.

nunc erus meus amat filiam huius Euclionis pauperis;

eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.

is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.

nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra;

hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.

IV.2

Eucl. Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:

non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.

edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam invenerit

aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.

nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer

quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.

vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:

tuae fide concredidi aurum, in tuo loco et fano est situm.

Strob. Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:

se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.

cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.

atque hic pater est, ut ego opinor, huius erus quam amat, virginis.

ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam

aurum, dum hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,

mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.

id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.

IV.3

Eucl. Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;

semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:

continuo meum cor coepit artem facere ludicram

atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?

IV.4

Eucl. I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,

qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.

ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.

Strob. Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?

quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?

Eucl. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?

Strob. Quid tibi surrupui?

Eucl. Redde huc sis.

Strob. Quid tibi vis reddam?

Eucl. Rogas?

Strob. Nil equidem tibi abstuli.

Eucl. At illud quod tibi abstuleras cedo

ecquid agis?

Strob. Quid agam?

Eucl. Auferre non potes.

Strob. Quid vis tibi?

Eucl. Pone.

Strob. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.

Eucl. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.

Strob. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine

non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.

Eucl. Ostende huc manus.

Strob. Em tibi, ostendi, eccas.

Eucl. Video. age ostende etiam tertiam.

Strob. Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.

facisne iniuriam mihi?

Eucl. Fateor, quia non pendes, maximam.

atque id quoque iam fiet, nisi fatere.

Strob. Quid fatear tibi?

Eucl. Quid abstulisti hinc?

Strob. Di me perdant, si ego tui quicquam abstuli

nive adeo abstulisse vellem.

Eucl. Agedum, excutedum pallium.

Strob. Tuo arbitratu.

Eucl. Ne inter tunicas habeas.

Strob. Tempta qua lubet.

Eucl. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.

novi sycophantias. age rusum ostende huc manum

dexteram.

Strob. Em.

Eucl.   Nunc laevam ostende.

Strob. Quin equidem ambas profero.

Eucl. Iam scrutari mitto. redde huc.

Strob. Quid reddam?

Eucl. A, nugas agis,

certe habes.

Strob. Habeo ego? quid habeo?

Eucl. Non dico, audire expetis.

id meum, quidquid habes, redde.

Strob. Insanis: perscrutatus es

tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.

Eucl. Mane, mane. quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul?

perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic abierit.

postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.

Strob. Iuppiter te dique perdant.

Eucl. Haud male egit gratias.

ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.

fugin hinc ab oculis? abin an non.

Strob. Abeo.

Eucl. Cave sis te videam.

IV.5

Strob. Emortuom ego me mavelim leto malo

quam non ego illi dem hodie insidias seni.

nam hic iam non audebit aurum abstrudere:

credo ecferet iam secum et mutabit locum.

attat, foris crepuit. senex eccum aurum ecfert foras.

tantisper huc ego ad ianuam concessero.

IV.6

Eucl. Fide censebam maxumam multo fidem

esse, ea sublevit os mihi paenissume:

ni subvenisset corvos, periissem miser.

nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,

qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni

dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.

nunc hoc ubi abstrudam cogito solum locum.

Silvani lucus extra murum est avius,

crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.

certumst, Silvano potius credam quam Fide.

Strob. Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.

iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem

indeque observabo, aurum ubi abstrudat senex.

quamquam hic manere me erus sese iusserat;

certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.

IV.7

Lyc. Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,

super Euclionis filia. nunc te obsecro

resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:

fac mentionem cum avonculo, mater mea.

Eun. Scis tute facta velle me quae tu velis,

et istuc confido a fratre me impetrassere;

et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,

te eam compressisse vinulentum virginem.

Lyc. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?

Phaed. Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.

Iuno Lucina, tuam fidem!

Lyc. Em, mater mea,

tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.

Eun. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,

ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam.

Lyc. I, iam sequar te, mater. sed servom meum

Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram

hic opperiri. nunc ego mecum cogito:

si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.

ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.

IV.8

Strob. Picis divitiis, qui aureos montes colunt,

ego solus supero. nam istos reges ceteros

memorare nolo, hominum mendicabula:

ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.

nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior

multoque prius me conlocavi in arborem

indeque spectabam aurum ubi abstrudebat senex.

ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore,

exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco

video recipere se senem; ille me non videt,

nam ego declinavi paululum me extra viam.

attat, eccum ipsum. ibo ut hoc condam domum.

IV.9

Eucl. Perii interii occidi. quo curram? quo non curram? tene, tene. quem? quis?

nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim

nequeo cum animo certum investigare. obsecro vos ego, mi auxilio,

oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit.

quid est? quid ridetis? novi omnes, scio fures esse hic complures,

qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.

quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu cognosco.

hem, nemo habet horum? occidisti. dic igitur, quis habet? nescis?

heu me miserum, misere perii,

male perditus, pessime ornatus eo:

tantum gemiti et mali maestitiaeque

hic dies mi optulit, famem et pauperiem.

perditissimus ego sum omnium in terra;

nam quid mi opust vita, qui tantum auri

perdidi, quod concustodivi

sedulo? egomet me defraudavi

animumque meum geniumque meum;

nunc eo alii laetificantur meo malo et damno. pati nequeo.

Lyc. Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?

atque hic quidem Euclio est, ut opinor. oppido ego interii: palamst res,

scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst

abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam edepol nescio.

IV.10

Eucl. Quis homo hic loquitur?

Lyc. Ego sum miser.

Eucl. Immo ego sum, et misere perditus,

cui tanta mala maestitudoque optigit.

Lyc. Animo bono es.

Eucl. Quo, obsecro, pacto esse possum?

Lyc. Quia istuc facinus, quod tuom

sollicitat animum, id ego feci et fateor.

Eucl. Quid ego ex te audio?

Lyc. Id quod verumst.

Eucl. Quid ego de te commerui, adulescens, mali,

quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?

Lyc. Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit.

Eucl. Quo modo?

Lyc. Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;

id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.

Eucl. Cur id ausu's facere, ut id quod non tuom esset tangeres?

Lyc. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.

deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.

Eucl. At ego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem.

Lyc. Ne istuc dixis.

Eucl. Quid tibi ergo meam me invito tactiost?

Lyc. Quia vini vitio atque amoris feci.

Eucl. Homo audacissime,

cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!

nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,

luci claro deripiamus aurum matronis palam,

post id si prehensi simus, excusemus ebrios

nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,

si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.

Lyc. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.

Eucl. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.

tu illam scibas non tuam esse: non attactamoportuit.

Lyc. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam

ego habeam potissimum.

Eucl. Tun habeas me invito meam?

Lyc. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.

quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.

Eucl. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,

nisi refers.

Lyc. Quid tibi ego referam?

Eucl. Quod surripuisti meum.

Lyc. Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?

Eucl. Ita te amabit Iuppiter

ut tu nescis.

Lyc. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.

Eucl. Aulam auri, inquam, te resposco, quam tu confessu's mihi

te abstulisse.

Lyc. Neque edepol ego dixi neque feci.

Eucl. Negas?

Lyc. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet

scio nec novi.

Eucl. Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.

i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.

tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.

Lyc. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,

de alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;

magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.

Eucl. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?

Lyc. Bona.

Eucl. Neque eum scis qui abstulerit?

Lyc. Istuc quoque bona.

Eucl. Atque id si scies

abstulerit, mihi indicabis?

Lyc. Faciam.

Eucl. Neque partem tibi

ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?

Lyc. Ita.

Eucl. Quid si fallis?

Lyc. Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.

Eucl. Sat habeo. age nunc loquere quid vis.

Lyc. Si me novisti minus,

genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus,

meus pater fuit Antimachus, ego vocor Lyconides,

mater est Eunomia.

Eucl. Novi genus. nunc quid vis? id volo

noscere.

Lyc. Filiam ex te tu habes.

Eucl. Immo eccillam domi.

Lyc. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo?

Eucl. Omnem rem tenes.

Lyc. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.

Eucl. Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?

ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,

quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.

Lyc. Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae

bene feliciterque vortat-- ita di faxint, inquito.

Euc. Ita di faciant.

Lyc. Et mihi ita di faciant. audi nunciam.

qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,

quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,

ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,

ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.

ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,

Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adule scentiae.

Eucl. Ei mihi, quod ego facinus ex te audio?

Lyc. Cur eiulas,

quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?

nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;

ea re repudium remisit avonculus causa mea.

i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.

Eucl. Perii oppido,

ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.

ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.

Lyc. Iam te sequor.

haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur.

nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;

nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro

hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi

meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.





ACTVS V

Strob. Di immortales, quibus et quantis me donatis gaudiis.

quadrilibrem aulam auro onustam habeo. quis me est ditior?

quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?

Lyc. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.

Strob. Hem,

erumne ego aspicio meum?

Lyc. Videon ego hunc servom meum?

Strob. Ipsus est.

Lyc. Haud alius est.

Strob. Congrediar.

Lyc. Contollam gradum.

credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius nutricem virginis.

Strob. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam?

igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar

repperi--

Lyc. Quid repperisti?

Strob. Non quod pueri clamitant

in faba se repperisse.

Lyc. Iamne autem, ut soles? deludis.

Strob. Ere, mane, eloquar iam, ausculta.

Lyc. Age ergo loquere.

Strob. Repperi hodie,

ere, divitias nimias.

Lyc. Ubinam?

Strob. Quadrilibrem, inquam,

aulam auri plenam.

Lyc. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.

ubi id est aurum?

Strob. In arca apud me. nunc volo me emitti manu.

Lyc. Egone te emittam manu,

scelerum cumulatissume?

Strob. Abi, ere, scio quam rem geras.

lepide hercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas:

quid faceres, si repperissem?

Lyc. Non potes probasse nugas.

i, redde aurum.

Strob. Reddam ego aurum?

Lyc. Redde, inquam, ut huic reddatur.

Strob. Unde?

Lyc. Quod modo fassu's esse in arca.

Strob. Soleo hercle ego garrire nugas.

Lyc.

Strob. Ita loquor.

Lyc. At scin quomodo?

Strob. Vel hercle enica,

numquam hinc feres a me



Indice Libri - Freenfo.net