T. Macci Plauti

CISTELLARIA



Atto 1 Scena1

Selenivm 



Cum ego antehac te amavi et mi amicam esse crevi,


mea Gymnasium, et matrem tuam, tum id mihi hodie


aperuistis, tu atque haec: soror si mea esses,


qui magis potueritis mihi honorem ire habitum,

 5

nescio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;


ita omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.


eo ego vos amo et eo a me magnam iniistis gratiam.


Gymnasivm 


Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare


tibi utilisque habere:

 10

ita in prandio nos lepide ac nitide


accepisti apud te, ut semper meminerimus.


Sel. 


Lubenti edepol animo factum et fiet a me,


quae vos arbitrabor velle, ea ut expetessam.


Lena 


Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari,

 15

ventum gaudeo--ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus


suavibus modis,


nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.


Sel. 


Quid ita, amabo?  Lena. Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.


Gymn. 

 20

Amabo, hicine istud decet?  Lena. Iusque fasque est:

 20

nemo alienus hic est.  Sel. Merito vostro amo vos,


quia me colitis et magni facitis.  Lena. Decet pol, mea Selenium,


hunc esse ordinem benevolentis inter se


beneque amicitia utier,

 25

ubi istas videas summo genere natas, summatis matronas,

 25

ut amicitiam colunt atque ut eam iunctam bene habent inter se.


si idem istud nos faciamus, si idem imitemur, ita tamen vix vivimus


cum invidia summa. suarum opum nos volunt esse indigentes.

 30

nostra copia nil volunt nos potesse


suique omnium rerum nos indigere,

 30

ut sibi simus supplices.


eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini


palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est,

 35

aquam frigidam subdole suffundunt.


viris cum suis praedicant nos solere,

 35

suas paelices esse aiunt, eunt depressum.


quia nos libertinae sumus, et ego et tua mater, ambae


meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi

 40

ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai


causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne esurirem.

 40

Sel. 


At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.  Lena. Heia,


haec quidem ecastor cottidie viro nubit, nupsitque hodie,


nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.

 45

nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.


Gymn. 


Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.

 45

Lena. 


Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.


nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies


semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,

 50

multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.


Gymn. 


Di faxint.  Lena. Sine opera tua di horunc nil facere possunt.

 50

Gymn. 


Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.


meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem


vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?

 55

neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit


suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,

 55

et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.


noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.


Sel. 


Med excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;

 60

doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.


quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?

 60

Gymn. 


Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.


Sel. 


Quid faciam?  Gymn. In latebras abscondas pectore penitissimo.


tuam stultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris.


Sel. 

 65

At mihi cordolium est.  Gymn. Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;


quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.

 65

Sel. 


Siquid est quod doleat, dolet; si autem non est--tamen hoc hic dolet.


Gymn. 


Amat haec mulier.  Sel. Eho an amare occipere amarum est, obsecro?


Gymn. 


Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;

 70

gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.


Sel. 


Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.

 70

Gymn. 


Perfidiosus est Amor.  Sel. Ergo in me peculatum facit.


Gymn. 


Bono animo es, erit isti morbo melius.  Sel. Confidam fore,


si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.


Gymn. 

 75

Veniet.  Sel. Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.


sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,

 75

quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.


Lena. 


Matronae magis conducibilest istuc, mea Selenium,


unum amare et cum eo aetatem exigere quoi nuptast semel.

 80

verum enim meretrix fortunati est oppidi simillima:


non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.

 80

Sel. 


Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.


nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,


obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,

 85

ut me, quem ego amarem graviter, sineret cum eo vivere.


Lena. 


Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro

 85

consuevisti?  Sel. Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,


neque pudicitiam meam mi alius quisquam imminuit.  Lena. Obsecro,


quo is homo insinuavit pacto se ad te?  Sel. Per Dionysia

 90

mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,


conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.

 90

inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul


blanditiis, muneribus, donis.  Lena. Mihi istunc vellem hominem dari,


ut ego illum vorsarem!  Sel. Quid opust verbis? consuetudine

 95

coepi amare contra ego illum, et ille me.  Lena. O mea Selenium,


adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo

 95

melius illi multo, quem ames, consulas quam rei tuae.


Sel. 


At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,


me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,

 100

sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.


nam eum pater eius subegit. nunc mea mater iratast mihi,

 100

quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,


eum uxorem ducturum esse aliam.  Lena. Nihil amori iniuriumst.


Sel. 


Nunc te amabo ut hanc hic <unum> triduom hoc solum sinas

 105

esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.


Lena. 


Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,

 105

faciam.  Sel. Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,


si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter


eum inclamare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),

 110

sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.


accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.

 110

ego volo ire.  Gymn. Vt mi excivisti lacrimas.  Sel. Gymnasium mea,


bene vale.  Gymn. Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,


ibis?  Sel. Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.


Gymn. 

 115

Amiculum hoc sustolle saltem.  Sel. Sine trahi, cum egomet trahor.


Gymn. 


Quando ita tibi lubet, vale atque salve.  Sel. Si possim, velim.--

 115

Gymn. 


Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi


visa amare.  Lena. Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,


ne quem ames. abi intro.  Gymn. Numquid me vis?  Lena. Vt valeas.  Gymn. Vale.




Atto 1 Scena2

Lena. 


 120

Idem mihi magnae quod parti est vitium mulierum


quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,


largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.


nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam


puellam proiectam ex angiportu sustuli.

 125

[adulescens quidam hic est adprime nobilis


quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia


quiaque adeo me complevi flore Liberi,


magis libera uti lingua conlibitum est mihi,


tacere nequeo misera quod tacito usus est.

 130

Sicyone, summo genere; ei vivit pater.


is amore misere hanc deperit mulierculam,


quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.]


eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,


quae saepe mecum mentionem fecerat,

 135

puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,


recens natum, eapse quod sibi supponeret.


ubi mihi potestas primum evenit, ilico


feci eius ei quod me oravit copiam.


postquam eam puellam a me accepit, ilico

 140

eandem puellam peperit quam a me acceperat,


sine obstetricis opera et sine doloribus,


item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.


nam amatorem aibat esse peregrinum sibi

 

suppositionemque eius facere gratia.

 145

id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi


et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.


haec sic res gesta est. si quid usus venerit,


meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.



Atto 1 Scena3

Avxilivm 



Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.

 150

satin vix reliquit deo quod loqueretur loci,


ita properavit de puellae proloqui


suppositione. quod si tacuisset, tamen


ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.


nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,

 155

ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.


fuere Sicyoni iam diu Dionysia.


mercator venit huc ad ludos Lemnius,


isque hic compressit virginem, adulescentulus,


<vi>, vinulentus multa nocte in via.

 160

is ubi malam rem scit se meruisse, ilico


pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,


ubi habitabat tum. illa quam compresserat


decumo post mense exacto hic peperit filiam.


quoniam reum eius facti nescit qui siet,

 165

paternum servom sui participat consili,


dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.


is eam proiecit. haec puellam sustulit.


ille clam observavit servos <qui eam proiecerat>


quo aut quas in aedis haec puellam deferat.

 170

ut eampse vos audistis confiterier,


dat eam puellam meretrici Melaenidi,


eaque educavit eam sibi pro filia


bene ac pudice. tum illic autem Lemnius


propinquam uxorem duxit, cognatam suam.

 175

ea diem suom obiit, facta morigera est viro.


post<quam> ille uxori iusta fecit, ilico


huc commigravit; duxit uxorem hic sibi


eandem quam olim virginem hic compresserat,


et eam cognoscit esse, quam compresserat;

 180

illa illi dicit, eius se ex iniuria


peperisse gnatam atque eam se servo ilico


dedisse exponendam. ille extemplo servolum


iubet illum eundem persequi, si qua queat


reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam

 185

operam usque assiduo servos dat, si possiet


meretricem illam invenire, quam olim tollere,


cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.


nunc quod relicuom restat volo persolvere,


ut expungatur nomen, ne quid debeam.

 190

adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;


is amore proiecticiam illam deperit


quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,


et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.


ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.

 195

pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi


mater rescivit, iussit accersi eam domum.


haec sic res gesta est. bene valete et vincite

 

virtute vera, quod fecistis antidhac;


servate vostros socios, veteres et novos,

 200

augete auxilia vostra iustis legibus,


perdite perduelles, parite laudem et lauream,


ut vobis victi Poeni poenas sufferant.




Atto 2 Scena 1

Alcesimarchvs 



Credo ego Amorem primum apud homines carnificinam commentum.


hanc ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram,

 205

qui omnes homines supero [atque] antideo cruciabilitatibus animi.


iactor [crucior] agitor stimulor, versor


in amoris rota, miser exanimor,


feror differor distrahor diripior,

 210

ita nubilam mentem animi habeo.


ubi sum, ibi non sum, ubi non sum, ibist animus,


ita mi omnia sunt ingenia;

 

quod lubet, non lubet iam id continuo,

 215

ita me Amor lassum animi ludificat,


fugat, agit, appetit, raptat, retinet,


lactat, largitur: quod dat non dat; deludit:


modo quod suasit, <id> dissuadet,

 220

quod dissuasit, id ostentat.


maritumis moribus mecum experitur


ita meum frangit amantem animum;


neque, nisi quia miser non eo pessum,


mihi ulla abest perdito permities.

 225

ita pater apud villam detinuit


me hos dies sex ruri continuos,


neque licitum interea est meam amicam visere ..


estne hoc miserum memoratu?


....


Fr. 1
Source: &3Gloss.Plaut.&

230

nudiussextus

 


Fr. 2
Source: Gel.&3N.A.&6.7.3


(Alc.) 


Potine tu homo facinus facere strenuom?  (Servvs) Aliorum affatim est


qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.

232a

......

 


Alc. 


Quia vivo.  Serv. Facile id quidem edepol possum, si tu vis.  Alc. Volo.


Serv. 

 235

At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.


Alc. 


Numquam edepol faciam.  Serv. Fidem da.  Alc. Do, non facturum esse me.


sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,


sum nihili.  Serv. Nihili hercle vero es.  Alc. ... perdite,


quae me amaret contra.  Serv. Dignus hercle es infortunio.


Alc. 

 240

Ei me <tot tam> acerba facere in corde.  Serv. Frugi nunquam eris.


Alc. 


Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,


Serv. 


Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.


Alc. 


Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,


Serv. 


Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.


Alc. 

 245

Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,


Serv. 


Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.


Alc. 


Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.


Serv. 


Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras.


Alc. 


Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?  Serv. Dicam tibi:

 250

Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.

 

Alc. 


Quian ...


Serv. 


Quid tu ergo ...te manuleo


....


Quid si amo? ...  (T.) ..est amor


...atque illam quam <te> amare intellego

275

...si conclusos vos <me> habere in carcere


...amoris noctesque et dies


ni emortuos ...


mihi nunquam quisquam ...


(T.) 


Immo maxumus.

 55 280

nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe


... ne ament.


... ... ...


... ubi tu es?  Serv. Ecce me.


Alc. 


I, adfer mihi arma et loricam adducito.


Serv. 

 285

Loricam adducam?


Alc. 


I, curre, equom adfer.  Serv. Hercle hic insanit miser.


Alc. 


Abi atque hastatos multos, multos velites,


multos cum multis--nil moror precario.


ubi sunt quae iussi?  Serv. Sanus hic non est satis.


T. 

 290

Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.


Serv. 


Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,


qui equom me adferre iubes, loricam adducere,


multos hastatos, post id multos velites,


multos cum multis? haec tu pervorsario

295

mihi fabulatu's.  Alc. Dixin ego istaec, obsecro?


Serv. 


Modo quidem hercle haec dixisti.  Alc. Non praesens quidem.


Serv. 


Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.


T. 


Video ego te Amoris valde tactum toxico,


adulescens; eo te magis volo monitum.  Alc. Mone.


T. 

 300

Cave sis cum Amore tu unquam bellum sumpseris.


Alc. 


Quid faciam?  T. Ad matrem eius devenias domum,


expurges, iures, ores blande per precem


eamque exores ne tibi suscenseat.


Alc. 


Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.

304a

... ... ...


Fr. 3
Source: Non.p.72M


Senex 

 305

prohibet divitiis maximis, dote altili atque opima.

 

305a

... ... ...


quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,


adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.


Gymnasivm 


Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;

 310

nam sola nulla invitior solet esse.  Sen. Me vocato,

 

ne sola sis: ego tecum <ero, volo> ego agere, ut tu agas aliquid.


Gymn. 


Nimis lepide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.


Sen. 


Vt quo<m Ven>us adgreditur, <place>t; lepidumst amare semper.


Gymn. 


Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.


Sen. 

 315

Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.


sed cum dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor,


meum quae corrumpit filium. suspiciost eam esse,


utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.


nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:

 320

hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.


quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.


Gymn. 


... vapulabis.


Sen. 


... volo apud te.


... ... ...


Gymn. 

 330

Intro abeo,


nam meretricem astare in via solam prostibuli sanest.


... ... ...


Gymn. 


quid vis.


Sen. 


Volo ex te scire quidquid est ...


quid ego usquam male feci tibi <aut meu>s quisquam, id edisserta,

 365

quam ob rem me meumque filium quom <matr>e remque nostram


habes perditui et praedatui?  Gymn. Miser errat, ut ego dixi.


lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.


potin operam inique equidem malam <ut ne> des innocenti?


Sen. 


Sed <obsecro> te, nullusnest tibi amator alius quisquam,

  370

nisi meus modo unus filius?  Gymn. Quem quidem ego amem, alius nemo est.


Sen. 


At ego ...  Gymn. Nil moror: damno sunt tui mihi similes.


Sen. 


Quid ...  (Gymn.) isne est id arbitratus?

372a

... ... ...


Fr. 4
Source: Prisc.&3GL&2.111K


(Gym.) 


datores


negotioli bellissimi senices soletis esse.

 373a

... ... ...

 


Fr. 5
Source: Prisc.&3GL&2.388K


Lena. 


Me respondere postulas? iniurium est.

 375

stipulari semper me ultro oportet a viris,


eum quaestum facio, nil viris promittere.

376a

... ... ...

 


Fr. 6
Source: Prisc.&3GL&2.107K


siquidem imperes pro copia, pro recula

377a

... ... ...

 


Fr. 7
Source: Festus372M


Lena. 


Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.

 


Fr. 8
Source: Non.198M


Gymn. 


Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita

 380

fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.

 


Fr. 9
Source: Non.499M


meminere officium suom.

 


Fr. 10
Source: Non.63Met415M


ita mustulentus ventus nares attigit.

 


Fr. 11
Source: Non.108M


capillo scisso atque excissatis auribus

 


Fr. 12
Source: Non.190M


quae quasi carnificis angiporta purigans

 405

non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,


febriculosae, miserae amicae, osseae,


diobolares, schoeniculae, miraculae,


cum extritis talis, cum todillis crusculis

 


... ... ...


Sel. 


Molestus es.


Alc. 

 450

Meae issula sua <aede>s egent. ad me <sine ducam>.  Sel. Aufer manum.


Alc. 


Germana mea sororcula.  Sel. Repudio te fraterculum.


Alc. 


Tum tu igitur, mea matercula.  Mel. Repudio te fraterculum.


Alc. 


Opsecro te  Sel. Valeas.  Alc. Vt sinas  Sel. Nil moror.  Alc. Expurigare me.


Sel. 


...  Alc. Sine dicam.  Mel. Satis sapit mihi tuis periuriis.

 455

... at nunc non potest.  Alc. Supplicium polliceri volo.


Sel. 


At mi aps te accipere non libet.  Alc. Em omnia


patior iure infelix.  Sel. Volup est neque tis misereri decet.


quamquam hominem ...


verba dare ...

 460

non illa ... qui frangant foedera


... eos ...


dabis.


Alc. 


At ego nec do neque te amittam hodie, nisi quae volo tecum loqui


das mihi operam.


Mel. 

 465

Potin ut mihi molestus ne sis?  Alc. Quin id est nomen mihi,


omnes mortales vocant molestum. ...


... obsecro.  Mel. At frustra obsecras.


... ... ...


quia sine omni ...  Alc. Dabo

 470

ius iurandum. ...


Mel. 


At ego nunc <ab> illo mihi <caveo> iure iurando tuo;


similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.


Alc. 


Nescia ...


... nugas agis.

 475

... ... ...


Alc. 


Supplicium dabo ...


quo modo ego ...


... quia es nactus novam,

 480

quae ... quaedam quasi tu nescias.


...  Alc. Di deaeque illam perdant pariter.


... umquam, si hoc fallo.  Mel. Nil moror


... falsum fallis, eo te ... ignorat fides.


postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.


Alc. 

 485

Quin equidem illam ducam uxorem.  Mel. Ducas, si ...


nunc hoc si tibi commodumst, quae ...


Alc. 


Instruxi illi aurum atque vestem. ...


siquidem amabas, ... illi instrui.


sed sino. iam hoc mihi responde quod <ego> te rogavero:

 490

instruxisti ...


tibi ita ut voluisti ... quod volo.


Mel. 


Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.


habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus


neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen

 495

hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:


tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.


Alc. 


Di me perdant--  Mel. Quodcumque optes, tibi velim contingere.


Alc. 


Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.


Mel. 


Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.


Alc. 

 500

Patierin me periurare?  Mel. Pol te aliquanto facilius,


quam me meamque rem perire et ludificari filiam.


alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:


hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.


Alc. 


Face semel periclum.  Mel. Feci saepe, quod factum queror.


Alc. 

 505

Redde mi illam.  Mel. Inter novam rem verbum usurpabo vetus:


quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.


Alc. 


Non remissura es mihi illam?  Mel. Pro me responsas tibi.


Alc. 


Non remittes?  Mel. Scis iam dudum omnem meam sententiam.


Alc. 


Satin istuc tibi in corde certumst?  Mel. Quin ego commentor quidem.


Alc. 

 510

Non edepol <ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio.


Mel. 


Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.


Alc. 


At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,


itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia


itaque me Saturnus eius patruos--  Mel. Ecastor pater.


Alc. 

 515

Itaque me Ops opulenta illius avia--  Mel. Immo mater quidem.


Alc. 


Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter--


tu me delenis, propter te haec pecco.  Mel. Perge dicere.


Alc. 


Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pergis eloqui?


Mel. 


Non remittam. definitumst.  Alc. Enim vero ita me Iuppiter

 520

itaque me Iuno itaque Ianus ita--quid dicam nescio.


iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.


di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii


faxint, ne ego <dem vivae> vivos savium Selenio,


nisi ego teque tuamque filiam meque hodie obtruncavero,

 525

poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,


et equidem hercle nisi pedatu tertio omnis efflixero,


nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.--


Mel. 


Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit


illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,

 530

illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.


sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.


postremo, quando aequa lege pauperi cum divite


non licet, perdam operam potius quam carebo filia.

 

sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?

 535

et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.




Atto 2 Scena 2

Lampadio 



Anum sectatus sum clamore per vias,


miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis


moderatrix <linguae> fuit atque immemorabilis.


quot illi blanditias, quid illi promisi boni,

 540

quot admoenivi fabricas, quot fallacias


in quaestione. vix exculpsi ut diceret,


quia ei promisi dolium vini dare.




Atto 2 Scena 3

Phanostrata 



Audire vocem visa sum ante aedis modo


mei Lampadisci servi.  Lamp. Non surda es, era:

 545

recte audivisti.  Phan. Quid agis hic?  Lamp. Quod gaudeas.


Phan. 


Quid id est?  Lamp. Hinc ex hisce aedibus paulo prius


vidi exeuntem mulierem.  Phan. Illam quae meam


gnatam sustulerat?  Lamp. Rem tenes.  Phan. Quid postea?


Lamp. 


Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim

 550

erilem nostram filiam sustollere.


extimuit tum illa.  Mel. Iam horret corpus, cor salit.


nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam


puellam eamque me mihi supponere.


Phan. 


Age perge, quaeso. animus audire expetit

 555

ut gesta res sit.  Mel. Vtinam audire non queas.

555a

... ... ...


Lamp. 


Pergo illa<m onerare> dictis: 'illaec ted anus

 15

fortu<nis ex secundis ad mi>seras vocat.


nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.


ego te reduco et revoco ad <summas> ditias,

 560

ubi tu locere in luculentam familiam,


unde tibi talenta magna viginti pater


det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo


tute tibi indigne dotem quaeras corpore.


Phan. 


An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?


Lamp. 

 565

Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de ea re, eloquar.


iam perducebam illam ad me suadela mea:


anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans,


ne deserat se: eam suam esse filiam,


seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.

 570

'istanc quam quaeris' inquit 'ego amicae meae


dedi, quae educaret eam pro filiola sua;


et vivit' inquit. 'ubi ea est?' inquam extempulo.


Phan. 


Servate di med obsecro.  Mel. At me perditis.


Phan. 


Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.


Lamp. 

 575

Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.


Mel. 


Meum elocutust nomen, interii <oppido>.

 35

Lamp. 


Vbi elocuta est, ego continuo [anum] interrogo;


'ubi habitat?' inquam 'duc ac demonstra mihi.'


'avecta est' inquit 'peregre hinc habitatum.'  Mel. Obsipat

 580

aculam.  Lamp. 'Quo avecta est, eo sequemur. sicine


agis nugas? periisti hercle, ni ... ...


... ... <non> hoc longe destiti


instare, usque adeo donec se adiurat anus


iam mihi monstrare.  Phan. At non missam oportuit.


Lamp. 

 585

Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem


suam bene volentem convenire etiam prius,


commune quacum id esset sibi negotium.


et scio venturam.  Mel. Me indicabit, et suas

 590

ad meas miserias alias faciem consciam.


Phan. 


Quid nunc vis facere me?  Lamp. Intro abi atque animo bono es.


vir tuos si veniet, iube domi opperirier,


ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.


ego ad anum recurro rursum.  Phan. Lampadio, obsecro,

 595

cura.  Lamp. Perfectum ego hoc dabo negotium.


Phan. 


Deos teque spero.--  Lamp. Eosdem ego, uti abeas domum.


Mel. 


Adulescens, asta atque audi.  Lamp. Men, mulier, vocas?


Mel. 


Te.  Lamp. Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.


Mel. 


Quis istic habitat?  Lamp. Demipho dominus meus.


Mel. 

 600

Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam


suam despondit in divitias maxumas?


Lamp. 


Is ipsust.  Mel. Eho tu, quam vos igitur filiam


nunc quaeritatis alteram?  Lamp. Ego dicam tibi:


non ex uxore natam uxoris filiam.


Mel. 

 605

Quid istuc est verbi?  Lamp. Ex priore muliere


nata, inquam, meo ero est filia.  Mel. Certe modo


huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam.


Lamp. 


Huius ergo quaero.  Mel. Quo modo igitur, obsecro,


haec est prior, quae nupta nunc est?  Lamp. Conteris

 610

tu tua me oratione, mulier, quisquis es.


medioxumam quam duxit uxorem, ex ea


nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.


ea uxor diem obiit. iam scis?  Mel. Teneo istuc satis.


sed ego illud quaero confragosum, quo modo

 615

prior posterior sit et posterior sit prior?


Lamp. 


Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,


prius gravida facta est priusque peperit filiam;


eam postquam peperit, iussit parvam proici:


ego eam proieci, alia mulier sustulit,

 620

ego inspectavi. erus hanc duxit postibi.


eam nunc puellam filiam eius quaerimus.


quid nunc supina susum in caelum conspicis?


Mel. 


Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.


nunc intellexi.  Lamp. Dis hercle habeo gratiam,

 625

nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.--


Mel. 


Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,


quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:

 

nunc egomet potius hanc inibo gratiam


ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,

 630

atque ad parentes redducam Selenium.




Atto 3 Scena 1

Melaenis 



Rem elocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,


ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.


quamquam invita te carebo, animum ego inducam tamen


ut illud quem <ad modum> tuam in rem bene conducat consulam.

635

nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,


quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.


accipe hanc cistellam, Halisca. agedum pulta illas fores.


dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.


Alcesimarchvs 

 640

Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.  Selenivm Mater mea,


periimus miserae.  Alc. Vtrum hac me feriam an ab laeva latus?


Mel. 


Quid tibi est?  Sel. Alcesimarchum non vides? ferrum tenet.


Alc. 


Ecquid agis? remorare. lumen linque.  Sel. Amabo, accurrite,


ne se interemat.  Alc. O Salute mea salus salubrior,

 645

tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.


Mel. 


Haud voluisti istuc severum facere.  Alc. Nil mecum tibi,


mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;


nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.


ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis

 650

ilico: hanc ego tetulero intra limen.--  Mel. Abiit, abstulit

 

mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat


eadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.




Atto 4 Scena 1

Lampadio 



Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem


quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.

 655

sed eccam eram video. sed quid hoc est, haec quod cistella hic iacet


cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.


faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.


Phanostrata 


Quid agis, Lampadio?  Lamp. Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?


nam hinc ab ostio iacentem sustuli.  Phan. Quid nuntias

 660

super anu?  Lamp. Scelestiorem in terra nullam esse alteram.


omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.


nam hercle ego <quam> illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi


quovis exitio interire.  Phan. Di, obsecro vostram fidem.


La. 


Quid deos obsecras?  Ph. Servate nos.  La. Quid est?  Ph. Crepundia

 665

haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.


L. 


Sanane es?  P. Haec sunt profecto.  L. Pergin?  P. Haec sunt.  L. Si mihi

 

alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.


Phan. 


Non ecastor falsa memoro.  Lamp. Nam, obsecro, unde haec gentium?


aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi

 670

dedita opera, in tempore ipso?  Phan. Spes mihi sancta subveni.




Atto 4 Scena 2

Halisca 



Nisi quid mi opis di dant, disperii, neque unde auxilium expetam habeo.


itaque petulantia mea me animi miseram habet.


quae in tergum meum ne veniant, male formido,


si era mea <me> sciat tam socordem esse quam sum.

675

quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis


cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor


loca haec circiter excidit mihi.


mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit,


quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter institerit.

680

non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem,


qui semper malo muliebri sunt lubentes.


nunc vestigia hic si qua sunt noscitabo.


nam si nemo hac praeter iit, postquam intro abii,


cistella hic iaceret. quid hic? perii, opinor.

685

actum est, ilicet me infelicem et scelestam.


nulla est, neque ego sum usquam. perdita perdidit me.


sed pergam ut coepi tamen, quaeritabo.


nam et intus paveo et foris formido,

 18a 688a

ita nunc utrubique metus me agitat.


ita sunt homines misere miseri:

690

ille nunc laetus est, quisquis est, qui illam habet,


quae neque illa illi quicquam usui et mi exitio est.


sed memet moror, quom hoc ago setius.


Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice,


oculis investiges, astute augura.

 

Lam. 

 695

Era.  Ph. Hem quid est?  Lam. Haec est.  Ph. Quis est?  Lam. Quoi haec excidit cistella.


Phan. 


Certe est, eum locum signat, ubi ea excidit: apparet.


Hal. 


Sed is hac iit, hac socci video


vestigium in pulvere, persequar hac.


in hoc iam loco cum altero constitit. hic

699a

meis turba oculis modo se obiecit:

700

neque prorsum iit hac: hic stetit, hinc illo

700a

exiit. hic concilium fuit.


ad duos attinet, liquidumst. attat,

701a

singulum video vestigium.


sed is hac abiit. contemplabor. hinc huc iit, hinc nusquam abiit.


actam rem ago. quod periit, periit: meum corium <cum> cistella.


redeo intro.  Phan. Mulier, mane. sunt qui volunt te conventam.


Hal. 

 705

Quis me revocat?  Lamp. Bona femina et malus masculus volunt te.


Hal. 


* * postremo ille


plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.


[ecquem vidisti quaerere hic, amabo, in hac regione


cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?

710

nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se


vita interemeret, tum <eam mihi op>inor excidisse.


Lamp. 


Cistellam haec mulier <perdidit. tace>amus, era, parumper.


Hal. 


Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto


servare iussit, qui suos Selenium parentes

715

facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva,


quam quaedam meretrix ei dedit.  Lamp. Nostram haec rem fabulatur,


hanc scire oportet, filia tua ubi sit, signa ut dicit.


Hal. 


Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.


mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.

 

Lamp. 

 720

Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,


sed inter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat.


nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.]


quid quaeritabas?  Hal. Mi homo et mea mulier, vos saluto.


Phan. 


Et nos te. sed quid quaeritas?  Hal. Vestigium hic requiro,

725

qua aufugit quaedam * aestio *  Lamp. Quid id? quid nam est?


Hal. 


Alienum * et maerorem familiarem.


Lamp. 


Mala mers, era, haec et callida est.  Phan. Ecastor ita videtur.


Lamp. 


Imitatur nequam bestiam et damnificam.  Phan. Quamnam, amabo?


Lamp. 


Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:

730

itidem haec exorditur sibi intortam orationem.


quid quaeritas?  Hal. Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.


Lamp. 


In caveam latam oportuit.  Hal. Non edepol praeda magna.


Lamp. 


Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.


Phan. 


Sine dicat.  Lamp. Si dicat quidem.  Phan. Age loquere [tu] quid ibi infuerit.


Hal. 

 735

Crepundia una.  Lamp. Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.


at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.


Lamp. 


At sibi ille quidam volt dari mercedem.  Hal. At pol illa quaedam,


quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.


Lamp. 


At enim ille quidam o<peram bonam magis> expetit quam argentum.


Hal. 

 740

At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.


Phan. 


Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur


cistellam habere.  Hal. At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?


Phan. 


Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari


tecum volo: sociam te mihi adopto ad meam salutem.


Hal. 

 745

Quid istuc negoti est? aut quis es?  Phan. Ego sum illius mater,


quae haec gestitavit.  Hal. Hicine tu ergo habitas?  Phan. Hariolare.


sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.


eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.


Hal. 


Mea haec erilis gestitavit filia.


Lamp. 

 750

Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.


Phan. 


Ne obloquere.  Lamp. Taceo.  Phan. Mulier, perge dicere.


ubi ea est, quae gestitavit?  Hal. Hic in proximo.


Phan. 


Istic quidem edepol mei viri habitat gener.

753a

* * *


Phan. 

 753b

Ne obloquere rusus. perge porro dicere.

 755

quot annos nata dicitur?  Hal. Septemdecim.


Phan. 


Mea est.  Lamp. East: u< * numer>us annorum attulit.


Hal. 


Quid qua <tibi causa haec dixi?> iam quaero meam.


Lamp. 


At po<l ego * > sunt, quaero tertiam.


Phan. 


Quod quaeritabam, filiam inveni meam.


Hal. 

 760

Aequom est <reponi> per fidem quod creditum est,


ne bene merenti sit malo benignitas.


nostra haec alumna est, tua profecto filia:

762a

* * *

762b

et redditura est tuam tibi, et ea gratia

762c

domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,

 765

exquaeritote: ego serva sum.  Phan. Aequom postulas.


Hal. 


Illius ego istanc esse malo gratiam.


sed istanc cistellam te opsecro ut reddas mihi.


Phan. 


Quid fit, Lampadio?  Lamp. Quod tuom est teneas tuom.


Phan. 


At me huius miseret.  Lamp. Sic faciundum censeo:

 770

da isti cistellam et intro abi cum istac semul.


Phan. 


Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,


abeamus intro. sed quid <est> nomen tuae

 

dominae?  Hal. Melaenis.  Phan. I prae, iam ego te sequar.--




    Atto 5 Scena 1

Demipho 



Quid hoc negoti est, quod omnes homines fabulantur per vias

 775

mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro


quaesivisse aiunt.  Lamp. Ere, unde is?  Dem. Ex senatu.  Lamp. Gaudeo


tibi mea opera liberorum esse amplius.  Dem. Enim non placet.


nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.


sed quid istuc est?  Lamp. Propera ire intro huc ad adfinem tuom,

 780

filiam tuam iam cognosces intus. ibidem uxor tua est.


abi cito.  Dem. Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.--


Caterva 


Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:

 

nemo exibit, omnes intus conficient negotium.


ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci

 785

qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet.


nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur,


more maiorum date plausum postrema in comoedia.




Indice Libri - Freenfo.net