T. Macci Plauti

Epidicvs 


Atto 1 Scena 1

Epidicvs 



Heus, adulescens.  Thesprio Quis properantem me reprehendit pallio?


Ep. 


Familiaris.  Th. Fateor, nam odio es nimium familiariter.


Ep. 


Respice vero, Thesprio.  Th. Oh,


Epidicumne ego conspicor?

 5

Ep. 

 5

Satis recte oculis uteris.


Th. 


Salve.  Ep. Di dent quae velis.


venire salvom gaudeo.  Th. Quid ceterum?  Ep. Quod eo adsolet:


cena tibi dabitur.  Th. Spondeo.  Ep. Quid?  Th. Me accepturum, si dabis.


Ep. 


Quid tu agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge,

 10

corpulentior videre atque habitior.  Th. Huic gratia.


Ep. 


Quam quidem te iam diu

 11a

perdidisse oportuit.


T. 


Minus iam furtificus sum quam antehac.  E. Quid ita?  T. Rapio propalam.


Ep. 


Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus.


nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi:

 15

vix adipiscendi potestas modo fuit.  Th. Scurra es.  Ep. Scio


te esse equidem hominem militarem.  Th. Audacter quam vis dicito.


quid ais? perpetuen valuisti?  Ep. Varie.  Th. Qui varie valent,


capreaginum hominum non placet mihi neque pantherinum genus.


Ep. 


Quid tibi vis dicam nisi quod est? ut illae res? responde.  Th. Probe.

 20

Ep. 

 20

Quid erilis noster filius?  Th. Valet pugilice atque athletice.


Ep. 


Voluptabilem mihi nuntium tuo adventu adportas, Thesprio.


sed ubist is?  Th. Advenit simul.  Ep. Vbi is ergo est? nisi si in vidulo


aut si in mellina attulisti.  Th. Di te perdant.  Ep. Te volo


percontari: operam da, opera reddetur tibi.

 25

Th. 

 25

Ius dicis.  Ep. Me decet.  Th. Iam tu autem nobis praeturam geris?


Ep. 


Quem dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?


Th. 


At unum a praetura tua,


Epidice, abest.  Ep. Quidnam?  Th. Scies:


lictores duo, duo ulmei

 30

fasces virgarum.  Ep. Vae tibi.


sed quid ais?  Th. Quid rogas?  Ep. Vbi arma sunt Stratippocli?


T. 

 30

Pol illa ad hostis transfugerunt.  E. Armane?  T. Atque equidem cito.


Ep. 


Serione dicis tu?


Th. 


Serio, inquam: hostes habent.

 35

Ep. 


Edepol facinus improbum.  Th. At iam ante alii fecerunt idem.


erit illi illa res honori.  Ep. Qui?  Th. Quia ante aliis fuit.


Mulciber, credo, arma fecit quae habuit Stratippocles:

 35

travolaverunt ad hostis.  Ep. Tum ille prognatus Theti


sine perdat: alia apportabunt ei Nerei filiae.

 40

id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis,


si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.


Th. 


Supersede istis rebus iam.  Ep. Tu ipse, ubi lubet, finem face.


Th. 

 40

Desiste percontarier.  Ep. Loquere ipse: ubist Stratippocles?


Th. 


Est causa qua causa simul mecum ire veritust.  Ep. Quidnam id est?

 45

Th. 


Patrem videre se nevolt etiam nunc.  Ep. Quapropter?  Th. Scies.


quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam


de praeda mercatust.  Ep. Quid ego ex te audio?  Th. Hoc quod fabulor.


Ep. 

 45

Cur eam emit?  Th. Animi causa.  Ep. Quot illic homo animos habet?


nam certo, prius quam hinc ad legionem abiit domo,

 50

ipsus mandavit mi, ab lenone ut fidicina,


quam amabat, emeretur sibi. id ei impetratum reddidi.


Th. 


Vtcumque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur.


Ep. 

 50

Vae misero mihi, male perdidit me.  Th. Quid istuc? quidnam est?


Ep. 


Quid istanc quam emit, quanti eam emit?  Th. Vili.  Ep. Haud istuc te rogo.

 55

Th. 


Quid igitur?  Ep. Quot minis?  Th. Tot: quadraginta minis.


id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore,


in dies minasque argenti singulas nummis.  Ep. Papae.


Th. 

 55

Et is danista advenit una cum eo, qui argentum petit.


Ep. 


Di immortales, ut ego interii basilice.  Th. Quid iam? aut quid est,

 60

Epidice?  Ep. Perdidit me.  Th. Quis?  Ep. Ille qui arma perdidit.


Th. 


Nam quid ita?  Ep. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas


mittebatsed taceam optumum est,

 60

plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.


Th. 


Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom

 65

videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.


Ep. 


Potin ut molestus ne sies?  Th. Abeo.  Ep. Asta, abire hinc non sinam.


Th. 


Quid nunc me retines?  Ep. Amatne istam quam emit de praeda?  Th. Rogas?

 65

deperit.  Ep. Detegetur corium de tergo meo.


Th. 


Plusque amat quam te umquam amavit.  Ep. Iuppiter te perduit.

 70

Th. 


Mitte nunciam, nam ille me vetuit domum


venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum;


ibi manere iussit, eo venturust ipsus.  Ep. Quid ita?  Th. Dicam:

 70

quia patrem prius convenire se non volt neque conspicari,


quam id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit.

 75

Ep. 


Eu edepol res turbulentas.  Th. Mitte me ut eam nunciam.


Ep. 


Haecine ubi scibit senex,


puppis pereunda est probe.


Th. 

 75

Quid istuc ad me attinet,


quo tu intereas modo?

 80

Ep. 


Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum,


benevolens cum benevolente.  Th. Abi in malam rem maxumam a me


cum istac condicione.  Ep. I sane, siquidem festinas magis.


Th. 

 80

Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.


Ep. 


Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides,

 85

Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es.


tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter,


non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali.

 85

neque ego nunc quo modo


me expeditum ex impedito faciam, consilium placet.

 90

ego miser perpuli


meis dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:


is suo filio

 90

fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandavit mihi.


si sibi nunc alteram

 94a 91a

ab legione adduxit animi causa, corium perdidi.

 95

nam ubi senex senserit


sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum.


at enim tu praecave.

 95

at enimbat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.


nequam homo es, Epidice.

 100

qui lubidost male loqui?


quia tu tete deseris.


quid faciam? men rogas?


tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.

 100

aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam

 105

adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.


tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo.


huc concedam, orationem unde horum placide persequar.





Atto 1 Scena 2

Stratippocles 



Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum

 105

meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi.


Chaeribvlvs 


Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles.


idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono


de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi?


Str. 


Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi;

 110

at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.


Chaer. 


Iam istoc probior [es] meo quidem animo, cum in amore temperes.


Str. 


Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis;


is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus.


Chaer. 


Quid tibi me vis facere?  Str. Argenti dare quadraginta minas,

 115

quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore.


Chaer. 


Si hercle haberem ...   Str. Nam quid te igitur retulit


beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est?


Chaer. 


Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor.


Str. 


Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro.

 120

sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.


quem quidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo,


nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas,


quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam.


Ep. 


Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem.

 125

sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.


aggrediar hominem. advenientem peregre erum [suom] Stratippoclem


impertit salute servos Epidicus.  Str. Vbi is est?  Ep. Adest.


salvom huc advenisse  Str. Tam tibi istuc credo quam mihi.


Ep. 


Benene usque valuisti?  Str. A morbo valui, ab animo aeger fui.


Ep. 

 130

Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi


impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras


missiculabas.  Str. Perdidisti omnem operam.  Ep. Nam qui perdidi?


Str. 


Quia meo neque cara est cordi neque placet.  Ep. Quid retulit


mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?


Str. 

 135

Illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori.


Ep. 


Hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias bene.


ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum.


Str. 


Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi.


Ep. 


Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,

 140

ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?


Str. 


Quid istic? verba facimus. huic homini opust quadraginta minis


celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.


Ep. 


Dic modo unde auferre me vis. a quo trapezita peto?


Str. 


Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo ...

 145

meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum ...


Ep. 


Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero


fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.


Str. 


Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam?  Ep. Ne feceris.


ego istuc accedam periclum potius atque audaciam.


Str. 

 150

Nunc places, nunc ego te laudo.  Ep. Patiar ego istuc quod lubet.


Str. 


Quid illa fiet fidicina igitur?  Ep. Aliqua res reperibitur,


aliqua ope exsolvar, extricabor aliqua.  Str. Plenus consili es.


novi ego te.  Ep. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens,


qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram,

 155

continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi.


sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum?  Str. Iam faxo hic erit.


Ch. 


Quid hic nunc agimus?  St. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem


luculentum habeamus.  Ep. Ite intro, ego de re argentaria


iam senatum convocabo in corde consiliarium,

 160

quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam.


Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi;


non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:

 

adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi.


i abi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio,

 165

ne hinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni.




Atto 2 Scena 1

Apoecides 



Plerique homines, quos cum nil refert pudet,


ubi pudendum est ibi eos deserit pudor,


quom usus est ut pudeat.


is adeo tu es. quid est quod pudendum siet,

 170

genere natam bono pauperem domum

170a

ducere te uxorem?


praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist


filiam prognatam.


Periphanes 


Revereor filium.  Ap. At pol ego te credidi


uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi,

175

cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas


ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria,


quia licitumst eam tibi vivendo vincere.  Per. Oh,


Hercules ego fui, dum illa mecum fuit;


neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiectast.

 

Ap. 

 180

Pulcra edepol dos pecuniast.  Per. Quae quidem pol non maritast.




Atto 2 Scena

Epidicvs 



St, tacete, habete animum bonum.


liquido exeo foras auspicio, avi sinistra;


acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.

 185

sed eccum ipsum ante aedis conspicor Apoecide


qualis volo vetulos duo.


iam ego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem,


senati qui columen cluent.

188a

... ... ...

 190

continuo ut maritus fiat.  Per. Laudo consilium tuom.


nam ego illum audivi in amorem haerere apud nescio quam fidicinam,


id ego excrucior.  Ep. Di hercle omnis me adiuvant augent amant:


ipsi hi quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam.


age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice

 195

itaque adsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.


age, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domi


Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere:


per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro,


per myropolia et lanienas circumque argentarias.

 200

rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.


Per. 


Epidice.  Ep. Epidicum quis est qui revocat?  Per. Ego sum, Periphanes.


Ap. 


Et ego Apoecides sum.  Ep. Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optuma


vos video opportunitate ambo advenire.  Per. Quid rei est?


Ep. 


Mane <dum>, sine respirem quaeso.  Per. Immo adquiesce.  Ep. Animo malest.


A. 

 205

Recipe anhelitum.  P. Clementer, requiesce.  E. Animum advortite.


a legione omnes remissi sunt domum Thebis.  Ap. <Quis hoc>

 

dicit factum?  E. Ego ita factum esse dico.  P. Scin tu istuc?  E. Scio.


Per. 


Qui tu scis?  Ep. Quia ego ire vidi milites plenis viis;


arma referunt et iumenta ducunt.  Per. Nimis factum bene.


Ep. 

 210

Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,


binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,


filios suos quisque visunt.  Per. Hercle rem gestam bene.


Ep. 


Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,


obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus,

 215

eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim?


pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.


quom ad portam venio, atque ego illam illi video praestolarier


et cum ea tibicinae ibant quattuor.  Per. Quicum, Epidice?


Ep. 


Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,

 220

ubi fidemque remque seque teque properat perdere;


ea praestolabatur illum apud portam.  Per. Viden veneficam?


Ep. 


Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.


Per. 


Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?


Ep. 


Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.


Per. 

 225

Vtin inpluvium induta fuerit?  Ep. Quid istuc tam mirabile est?


quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.


at tributus quom imperatus est, negant pendi potis:


illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.


quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?

 230

tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,


indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,

 

subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,


cumatile aut plumatile, carinum aut cerinumgerrae maxumae.


cani quoque etiam ademptumst nomen.  Per. Qui?  Ep. Vocant Laconicum.

 235

haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.


Ap. 


Quin tu ut occepisti loquere?  Ep. Occepere aliae mulieres


duae post me sic fabulari inter seseego abscessi sciens


paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;


nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,

 240

quae loquerentur.  Per. Id lubidost scire.  Ep. Ibi illarum altera


dixit illi quicum ipsa ibat(  Per. Quid?  Ep. Tace ergo, ut audias)


postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:


'quam facile et quam fortunate evenit illi, obsecro,


mulieri, quam liberare volt amator.' 'quisnam is est?'

 245

inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem


Periphanai filium.  Per. Perii hercle. quid ego ex te audio?


Ep. 


Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,


coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,


quasi retruderet hominum me vis invitum.  Per. Intellego.


Ep. 

 250

Ibi illa interrogavit illam: 'qui scis? quis id dixit tibi?'


'quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,


eum argentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore,


id paratum et sese ob eam rem id ferre.  Per. Certo ego occidi.


Ep. 


Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.


Per. 

 255

Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides.


Ap. 


Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.


nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest.  Ep. Si aequom siet


me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,


quod laudetis, ut ego opino, uterque,  Per. Ergo ubi id est, Epidice?


Ep. 

 260

Atque ad eam rem conducibile.  Ap. Quid istuc dubitas dicere?


Ep. 


Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,


qui plus sapitis.  Per. Eia vero, age dic.  Ep. At deridebitis.


Ap. 


Non edepol faciemus.  Ep. Immo, si placebit, utitor,


consilium si non placebit, reperitote rectius.

 265

mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.


Per. 


Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.


Ep. 


Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam


illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,


ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.


Ap. 

 270

Fieri oportet.  Per. Facere cupio quidvis, dum id fiat modo.  Ep. Em,


nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit,


sicut cras hic aderit, hodie non venit.  Per. Qui scis?  Ep. Scio.


quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore.


Per. 


Quin tu eloquere, quid faciemus?  Ep. Sic faciundum censeo

 275

quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia


quasique ames vehementer tu illam.  P. Quam ad rem istuc refert?  E. Rogas?


ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,


atque ut eam te in libertatem dicas emere,  Per. Intellego.


Ep. 


Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua

 280

secus sententia.  Per. Immo docte.  Ep. Quid tua autem, Apoecides?


Ap. 


Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?


Ep. 


Iam <simul> igitur amota ei erit omnis consultatio


nuptiarum, ne gravetur quod velis.  Per. Vive sapis,


et placet.  Ep. Tum tu igitur calide quidquid acturu's age.


Per. 

 285

Rem hercle loquere.  Ep. Et repperi, haec te qui abscedat suspicio.


Per. 


Sine me scire.  Ep. Scibis, audi.  Ap. Sapit hic pleno pectore.


Ep. 


Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;


nam te nolo neque opus factost.  Per. Quid iam?  Ep. Ne te censeat


fili causa facere,  Per. Docte.  Ep. Quo illum ab illa prohibeas:

 290

ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat.


Per. 


Quem hominem inveniemus ad eam rem utilem?  Ep. Hic erit optimus,


hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.


Per. 


Epidico habeas gratiam.  Ep. Sed ego istuc faciam sedulo:


ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina,

 295

atque argentum ego cum hoc feram.  P. Quanti emi potest minimo?  Ep. Illane?


ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.


verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.


atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.


Per. 


Quidum?  Ep. Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,

 300

auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,


gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.

 

face modo, est lucrum hic tibi amplum.  P. Deos quidem oro.  E. Impetras.


Ap. 


Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.


Epidice, eo veni.  Ep. Ne abitas prius quam ego ad te venero.


A. 

 305

Vsque opperiar.  P. Sequere tu intro.  E. I, numera, nil ego te moror.




Atto 2 Scena 3

nullum esse opinor ego agrum in agro Attico



aeque feracem quam hic est noster Periphanes:


quin ex occluso atque obsignato armario


decutio argenti tantum quantum mihi lubet.

 310

quod pol ego metuo si senex resciverit,


ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.


sed me una turbat res ratioque, Apoecidi


quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.


atque id quoque habeo: mane me iussit senex

315

conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,


<quae>, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;


ea conducetur atque ei praemonstrabitur


quo pacto fiat subdola adversus senem.


ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.




Atto 3 Scena 1


320

Expectando exedor miser atque exenteror,



quo modo mi Epidici blanda dicta evenant.


nimis diu maceror: sitne quid necne sit,


scire cupio.  Chaeribvlvs Per illam tibi copiam

 5

copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio ilico

 325

nullam tibi esse in illo copiam.  Str. Interii hercle ego.


Chaer. 


Absurde facis qui angas te animi; si hercle ego illum semel prendero,


numquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem.


Chaer. 


Quid illum facere vis, qui, tibi quoi divitiae domi maxumae sunt,

 10 330

is nummum nullum habes neque sodali tuo in te copiast.


Chaer. 


Si hercle habeam, pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo


alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam.


Str. 


Vae tibi, muricide homo.  Chaer. Qui tibi lubet mihi male loqui?


Str. 


Quippe tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis

335

quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas


nec mihi plus adiumenti ades, quam ille qui numquam etiam natust.




Atto 3 Scena 2

Epidicvs 



Fecisti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.


per hanc curam quieto tibi licet essehoc quidem iam periit:


ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;

 340

crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.


pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,


ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,


ut importem in coloniam hunc <meo> auspicio commeatum?


mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,

 345

erum et Chaeribulum, conspicor. quid hic agitis? accipe hoc sis.


Str. 


Quantum hic inest?  Ep. Quantum sat est, et plus satis: superfit.


decem minis plus attuli quam tu danistae debes.


dum tibi ego placeam atque obsequar, meum tergum flocci facio.


Str. 


Nam quid ita?  Ep. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.


Str. 

 350

Quid istuc est verbi?  Ep. Nil moror vetera et volgata verba;


peratum ductarent: ego follitum ductitabo.


nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,


manibus his denumeravi) pater suam natam quam esse credit;


nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur

 355

inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem

355a

... ... ...


ut cum rediisses ne tibi eius copia esset.  Str. Euge.

356a

... ... ...


ea iam domist pro filia.  Str. <Iam> teneo.  Ep. Nunc cautorem


dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet me,


[quasique amaret] caveat.  Str. Haud male.  Ep. Iam ipse cautor captust.

 360

ipse in meo collo tuos pater cruminam collocavit;


is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.


Str. 


Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,


mi adempsit Orcus.  Ep. Nunc ego hanc astutiam institui.


deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,

 365

si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat


pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta


(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi


pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):


ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,

 370

quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.


Chaer. 


Vorsutior es quam rota figularis.  Ep. Iam ego parabo


aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,


quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur.


eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.  Str. Vt parate.


Ep. 

 375

Eam permeditatam, meis dolis astutiisque onustam


mittam. sed nimis longum loquor, diu me estis demorati.


haec scitis iam ut futura sint. abeo.  Str. Bene ambulato.


Chaer. 


Nimis doctus ille <est> ad male faciendum.  Str. Me equidem certo


servavit consiliis suis.  Chaer. Abeamus intro hinc ad me.


Str. 

 380

Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intus;

 

virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.




Atto 3 Scena 3

Periphanes 



Non oris causa modo homines aequom fuit


sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,


sed qui perspicere possent cor sapientiae,

 385

[igitur perspicere ut possent cordis copiam]


ubi id inspexissent, cogitarent postea,


vitam ut vixissent olim in adulescentia.


vel ego, qui dudum fili causa coeperam


ego med excruciare animi, quasi quid filius

 390

meus deliquisset me erga aut quasi non plurima


male facta mea essent solida in adulescentia.


profecto deliramus interdum senes.


[fuit conducibile hoc quidem mea sententia.]


sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.

 395

venire salvom mercatorem gaudeo.


quid fit?  Apoecides Di deaeque te adiuvant.  Per. Omen placet.


Ap. 


Quin omini omnes suppetunt res prospere.


sed tu hanc iube sis intro abduci.  Per. Heus, foras


exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.

 400

atque audin?  Servvs Quid vis?  Per. Cave siris cum filia


mea copulari hanc neque conspicere. iam tenes?


in aediculam istanc sorsum concludi volo.


divortunt mores virgini longe ac lupae.


Ap. 


Docte et sapienter dicis. num nimis potest

 405

pudicitiam quisquam suae servare filiae.


edepol ne istam temperi gnato tuo


sumus praemercati.  Per. Quid iam?  Ap. Quia dixit mihi


iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:


hanc edepol rem apparabat.  Per. Planum hercle hoc quidem est.


Ap. 

 410

Ne tu habes servom graphicum et quantivis preti,

 

non carust auro contra. ut ille fidicinam


fecit <sese ut> nesciret esse emptam tibi!


ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.


Per. 


Mirum hoc qui potuit fieri.  Ap. Te pro filio

 415

facturum dixit rem esse divinam domi,


quia Thebis salvos redierit.  Per. Rectam institit.


Ap. 


Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,


quae hic administraret ad rem divinam tibi.


[facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi]

 420

ego illic me autem sic assimulabam: quasi


stolidum, combardum me faciebam.  Per. Em istuc decet.


Ap. 


Res magna amici apud forum agitur, ei volo


ire advocatus.  Per. At quaeso, ubi erit otium,


revortere ad me extemplo.  Ap. Continuo hic ero.


Per. 

 425

Nihil homini amicost opportuno amicius:

 

sine tuo labore quod velis actumst tamen.


ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium


minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,


os sublitum esset, itaque me albis dentibus

 430

meus derideret filius meritissumo.

435

sed quis hic est quem <ego> huc advenientem conspicor,


suam qui undantem chlamydem quassando facit?




Atto 3 Scena 4

Miles 



Cave praeterbitas ullas aedis, quin roges,


senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.


incertus tuom cave ad me rettuleris pedem.


Per. 

 440

Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,


tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?


Mil. 


Virtute belli armatus promerui, ut mihi


omnis mortalis agere deceat gratias.


Per. 


Non repperisti, adulescens, tranquillum locum,

 445

ubi tuas virtutes explices, ut postulas.


nam strenuiori deterior si praedicat


suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.


sed istum quem quaeris Periphanem Platenium,


ego sum, si quid vis.  Mil. Nempe quem in adulescentia

 450

memorant apud reges armis, arte duellica


divitias magnas indeptum?  Per. Immo si audias


meas pugnas, fugias manibus dimissis domum.


Mil. 


Pol ego magis unum quaero, meas cui praedicem,


quam illum qui memoret suas mihi.  Per. Hic non est locus;

 455

proin tu alium quaeras cui centones sarcias.


atque haec stultitiast me illi vitio vortere


egomet quod factitavi in adulescentia,


cum militabam: pugnis memorandis meis


eradicabam hominum auris, quando occeperam.


Mil. 


Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.


meam amicam audivi te esse mercatum.  Per. Attatae,


nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus


mihi praedicavit militem. adulescens, itast

 460

ut dicis, emi.  Mil. Volo te verbis pauculis,


si tibi molestum non est.  Per. Non edepol scio,


molestum necne sit, nisi dicis quid velis.


Mil. 


Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.


nam quid ego apud te vera parcam proloqui?

 465

ego illam volo hodie facere libertam meam,


mihi concubina quae sit.  Per. Te absolvam brevi:


argenti quinquaginta mi illa empta est minis;


si sexaginta mihi denumerantur minae,


tuas possidebit mulier faxo ferias;

 470

atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.


Mil. 


Estne empta mi istis legibus?  Per. Habeas licet.


Mil. 


Conciliavisti pulchre.  Per. Heus, foras educite


quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,


ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.

 475

age accipe hanc sis.  Mil. Quae te intemperiae tenent?


quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam


produci intus iubes.  Per. Haec ergo est fidicina.


hic alia nullast.  Mil. Non mihi nugari potes.


quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?


Per. 

 480

Haec inquamst.  Mil. Non haec inquamst. non novisse me


meam rere amicam posse?  Per. Hanc, inquam, filius


meus deperibat fidicinam.  Mil. Haec non est ea.


P. 


Quid? non est?  M. Non est.  P. Vnde haec igitur gentiumst?


equidem hercle argentum pro hac dedi.  Mil. Stulte datum

 485

reor et peccatum largiter.  Per. Immo haec east.


nam servom misi, qui illum sectari solet


meum gnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam.


Mil. 


Em istic homo te articulatim concidit, senex,


tuos servos.  Per. Quid? concidit?  Mil. Sic suspiciost,

 490

nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi.


senex, tibi os est sublitum plane et probe.

 

ego illam requiram iam ubi ubi est.  Per. Bellator, vale.


euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es,


qui me emunxisti mucidum, minimi preti.

 495

mercatus te hodie est de lenone Apoecides?


Fidicina 


Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem,


neque me quidem emere quisquam ulla pecunia


potuit: plus iam sum libera quinquennium.


Per. 


Quid tibi negotist meae domi igitur?  Fid. Audies.

 500

conducta veni, ut fidibus cantarem seni,


dum rem divinam faceret.  Per. Fateor me omnium


hominum esse Athenis Atticis minimi preti.


sed tu novistin fidicinam Acropolistidem?


F. 


Tam facile quam me.  P. Vbi habitat?  F. Postquam liberast

 505

ubi habitet dicere admodum incerte scio.


Pe. 


Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,


volo scire, si scis.  Fid. Id quod audivi audies.


Stratippoclem aiunt Periphanai filium


absentem curavisse ut fieret libera.


Per. 

 510

Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume


meum exenteravit Epidicus marsuppium.


Fid. 


Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?


Per. 


Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.


Fid. 


Fides non reddis?  Per. Neque fides neque tibias.

 515

propera igitur fugere hinc, si te di amant.  Fid. Abiero.


flagitio cum maiore post reddes tamen.


Per. 


Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis,


[eamne ego sinam impune? immo etiam si alterum


tantum perdundumst, perdam potius quam sinam

 520

me impune irrisum esse, habitum depeculatui]


ei sic data esse verba praesenti palam!


atque me minoris facio prae illo, qui omnium


legum atque iurum fictor, conditor cluet;


is etiam sese sapere memorat: malleum

 525

sapientiorem vidi excusso manubrio.




Atto 4 Scena 1

Philippa 



Si quid est homini miseriarum quod miserescat, miser ex animost.


id ego experior, cui multa in unum locum


confluont, quae meum pectus pulsant simul:


multiplex aerumna me exercitam habet,

 530

paupertas, pavor territat mentem animi,


neque ubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.


ita gnata mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.


Per. 


Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens


quae ipsa se miseratur?  Phil. In his dictust locis habitare mihi

 535

Periphanes.  Per. Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.


Phil. 


Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.


Per. 


Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.


estne ea an non east quam animus retur meus?


Phil. 


Di boni, visitavi ... ... antidhac?


Per. 

 540

Certo east ... ... quam in Epidauro pauperculam memini comprimere.


Phil. 


Plane hicine est, qui mihi in Epidauro primus pudicitiam pepulit.


Per. 


Quae meo compressu peperit filiam quam domi nunc habeo.


quid si adeam  Phil. Hau scio an congrediar  Per. Si haec east.  Phil. Si is est homo, sicut


anni multi dubia dant.


Per. 

 545

Longa dies meum incertat animum. sin east quam incerte autumo,

545a

hanc congrediar astu.


Phil. 


Muliebris adhibenda mihi malitia nunc est.


Per. 


Compellabo.  Phil. Orationis aciem contra conferam.


Per. 


Salva sis.  Phil. Salutem accipio mi et meis.  Per. Quid ceterum?


Phil. 


Salvos sis: quod credidisti reddo.  Per. Haud accuso fidem.

 550

novin ego te?  Phil. Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris.


Per. 


Vbi te visitavi?  Phil. Inique iniuriu's.  Per. Quid iam?  Phil. Quia


tuae memoriae interpretari me aequom censes.  Per. Commode


fabulata es.  Ph. Mira memoras. <  P. Te memini>  Ph. Em istuc rectius.


P. 


Meministin  Ph. Memini id quod memini.  P. At in Epidauro  Ph. Ah, guttula

555

pectus ardens mi aspersisti.  Per. Virgini pauperculae,


tuaeque matri me levare paupertatem?  Phil. Tun is es,


qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?


Per. 


Ego sum. salve.  Phil. Salva sum, quia te esse salvom sentio.


Per. 


Cedo manum.  Phil. Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem

560

mulierem retines.  Per. Quid est quod voltus turbatust tuos?


Phil. 


Filiam quam ex te suscepi  Per. Quid eam?  Phil. Eductam perdidi.


hostium est potita.  Per. Habe animum lenem et tranquillum. tace.


domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico


ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,

565

ut emeretur. ille eam rem adeo sobrie et frugaliter


accuravit, ut<ut> ad alias res est impense inprobus.


Phil. 


Fac videam, si mea, si salva <mihi sit>.  Pe. Eho, istinc, Canthara,


iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,


ut suam videat matrem.  Phil. Remigrat animus nunc demum mihi.




Atto 4 Scena 2

Acropolistis 


 570

Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?  Per. Vt matrem tuam


videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.


Acr. 


Quam meam matrem?  Per. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.


Phil. 


Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?  Per. Tua filia.


Phil. 


Haecine?  Per. Haec.  Phil. Egone osculum huic dem?  Per. Quor non, quae ex te nata sit?


Phil. 

 575

Tu homo insanis.  Per. Egone?  Phil. Tune.  Per. Quor?  Phil. Quia ego hanc quae siet


neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.


Per. 


Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem


habet haec, ...


Ph. 


... aliter catuli longe olent, aliter suis.

 580

ne ego eam novisse ...   Per. Pro deum atque hominum fidem,


quid? ego lenocinium facio, qui habeam alienos domi


atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem


tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?


Acr. 


Quid loquar vis?  Per. Haec negat se tuam esse matrem.  Acr. Ne fuat,

 585

si non volt: equidem hac invita tamen ero matris filia;


non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.


Per. 


Cur me igitur patrem vocabas?  Acr. Tua istaec culpast, non mea.


non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?


hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.

 590

negat haec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est.


postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;


Epidicus mihi fuit magister.  Per. Perii, plaustrum perculi.


Acr. 


Numquid ego ibi, pater, peccavi?  Per. Si hercle te umquam audivero


me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.  Acr. Non voco.

 595

ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.


Phil. 


Quid, <si> ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,


quibus de signis agnoscebas?  Per. Nullis.  Phil. Qua re filiam


credidisti nostram?  Per. Servos Epidicus dixit mihi.


Phil. 


Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro?


Per. 

 600

Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?


Phil. 


Perii misera.  Per. Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;


ego illam reperiam.  Phil. Hinc Athenis civis eam emit Atticus:


adulescentem equidem dicebant emisse.  Per. Inveniam, tace.

 

abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.

 605

ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:


si invenio, exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem.




Atto 5 Scena 1

Stratippocles 



Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit


neque illam adducit quae <empta> ex praedast. sed eccum incedit Epidicus.


quid illuc est quod illi caperrat frons severitudine?


Epidicvs 

 610

Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,


ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.


Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;


nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt


sibi data esse verba.  Str. Quid agis, mea commoditas?  Ep. Quod miser.


Str. 

 615

Quid est tibi?  Ep. Quin tu mi adornas ad fugam viaticum,


prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes


quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.


Str. 


Habe bonum animum.  Ep. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.


Str. 


Ego te servabo.  Ep. Edepol me illi melius, si nacti fuant.

 620

sed quis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit?


Str. 


Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda.  Ep. Haecinest?


Str. 


Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice:


usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.


estne consimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?


Ep. 

 625

Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas,


quem Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.


Str. 


Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus pulmunes


qui perhibetur prius venisset quam tu advenisti mihi.


Danista 


Haec edepol remorata med est.  Str. Siquidem istius gratia

 630

id remoratu's quod ista voluit, nimium advenisti cito.


Dan. 


Age age, absolve <me> atque argentum numera, ne comites morer.


St. 


Pernumeratumst.  Da. Tene cruminam: huc inde.  St. Sapienter venis.


opperire, dum effero ad te argentum.  Dan. Matura.  Str. Domist.


Ep. 


Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum?

 635

videon ego Telestidem te, Periphanai filiam,


ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam?


Telestis 


Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum?


Ep. 


Non me nosti?  Tel. Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.


Ep. 


Non meministi me auream ad te afferre natali die

 640

lunulam atque anellum aureolum in digitum?  Tel. Memini, mi homo.


tune is es?  Ep. Ego sum, et istic frater, qui te mercatust, tuos.


... ... alia matre, uno patre.


Tel. 


Quid pater meus? vivit?  Ep. Animo liquido et tranquillo es, tace.


Tel. 


Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.


Ep. 

 645

Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.


Stratippocles 


Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.


siquid erit dubium, immutabo.  Dan. Bene fecisti, bene vale.


Str. 


Nunc enim tu mea es.  Tel. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.


salve, frater.  Str. Sanan haec est?  Ep. Sana, si appellat suom.


S. 

 650

Quid? ego modo <amator sum> huic frater factus, dum intro eo atque exeo?


Ep. 


Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.


Str. 


Perdidisti et repperisti me, soror.  Ep. Stultu's, tace.


tibi quidem quod ames domi praestost, fidicina, opera mea;


et sororem in libertatem idem opera concilio mea.


Str. 

 655

Epidice, fateor  Ep. Abi intro ac iube huic aquam calefieri;


cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium.


Str. 


Sequere hac me, soror.  Ep. Ego ad vos Thesprionem iussero


huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes,


suppetias mihi cum sorore ferre.  Str. Facile istuc erit.


Ep. 

 660

Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,


magnast res. minoris multo facio quam dudum senes.


remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites.


eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.


non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi

 665

pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.




Atto 5 Scena 2

Periphanes 



Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos


habet?  Apoecides Immo edepol tu quidem miserum med habes miseris modis.


Per. 


Tace sis, modo sine me hominem apisci.  Ap. Dico ego tibi iam, ut scias:


alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,

 670

lassitudine invaserunt misero in genua flemina.


Per. 


Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,


ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!


Ap. 


Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:


quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.


Epidicvs 

 675

Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium


mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.


quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,


apolactizo inimicos omnis.  Per. Vbi illum quaeram gentium?


Ap. 


Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.


Ep. 

 680

Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.


num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?


... ... ...


nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;


tu habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.


Per. 

 685

Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit.  Ep. Quin colligas?


Ap. 


Edepol mancipium scelestum.  Ep. Te profecto, Apoecides,


nil moror mihi deprecari.  Ap. Facile exoras, Epidice.


Ep. 


Ecquid agis?  Per. Tuon arbitratu?  Ep. Meo hercle vero atque hau tuo


colligandae haec sunt tibi hodie.  Per. At non lubet, non colligo.


Ap. 

 690

Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.


Ep. 


Tibi moram facis, cum ego solutus asto. age, inquam, colliga.


Per. 


At mihi magis lubet solutum te rogitare.  Ep. At nil scies.


Per. 


Quid ago?  Ap. Quid agas? mos geratur.  Ep. Frugi es tu homo, Apoecides.


Per. 


Cedo manus igitur.  Ep. Morantur nihil. atque arte colliga.


Per. 

 695

Nihil moror.  Ep. Obnoxiose.  Per. Facto opere arbitramino.


Ep. 


Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.


Per. 


Qua fiducia ausu's primum, quae emptast nudiustertius,


filiam meam dicere esse?  Ep. Libuit: ea fiducia.


Per. 


Ain tu? libuit?  Ep. Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.


Per. 

 700

Quam negat novisse mater?  Ep. Ni ergo matris filia est,


in meum nummum, in tuom talentum pignus da.  Per. Enim istaec captiost.


sed quis east mulier?  Ep. Tui gnati amica, ut omnem <rem> scias.


Per. 


Dedin tibi minas triginta ob filiam?  Ep. Fateor datas


et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam

 705

pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.


Per. 


Quo modo me ludos fecisti de illa conducticia


fidicina?  Ep. Factum hercle vero, et recte factum iudico.


Per. 


Quid postremo argento factum est quod dedi?  Ep. Dicam tibi:


neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.


Per. 

 710

Quor dare ausu's?  Ep. Quia mi libitum est.  Per. Quae haec, malum, impudentiast?


Ep. 


Etiam inclamitor quasi servos?  Per. Cum tu es liber, gaudeo.


Ep. 


Merui ut fierem.  Per. Tu meruisti?  Ep. Vise intro: ego faxo scies


hoc ita esse.  Per. Quid est negoti?  Ep. Iam ipsa res dicet tibi.


abi modo intro.  Ap. Ei, non illuc temerest.  Per. Adserva istum, Apoecides.


Ap. 

 715

Quid illuc, Epidice, est negoti?  Ep. Maxima hercle iniuria


vinctus asto, cuius haec hodie opera inventast filia.


Ap. 


Ain tu te illius invenisse filiam?  Ep. Inveni, et domi est.


sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.


Ap. 


Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?


Ep. 

 720

Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.


Per. 


Quid isti oratis opere tanto? mi <orandum> esse intellego,


ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.


Ep. 


Ne attigas.  Per. Ostende vero.  Ep. Nolo.  Per. Non aequom facis.


Ep. 


Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.


Per. 

 725

Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium


tibi dabo.  Ep. Quid deinde porro?  Per. Libertatem.  Ep. At postea?


novo liberto opus est quod pappet.  Per. Dabitur, praebebo cibum.


Ep. 


Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves.  Per. Oro te, Epidice,


mihi ut ignoscas, siquid imprudens culpa peccavi mea.

730

at ob eam rem liber esto.  Ep. Invitus do hanc veniam tibi,


nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.


Poeta 


Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.


plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.




Indice Libri - Freenfo.net