T. Macci Plauti

Menaechmi



Prologo

PROLOGVS



Salutem primum iam a principio propitiam


mihi atque vobis, spectatores, nuntio.


apporto vobis Plautum, lingua non manu,


quaeso ut benignis accipiatis auribus.

 5

nunc argumentum accipite atque animum advortite;


quam potero in verba conferam paucissuma.


atque hoc poetae faciunt in comoediis:


omnis res gestas esse Athenis autumant,


quo illud vobis graecum videatur magis;

 10

ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.


atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen


non atticissat, verum sicilicissitat.


huic argumento antelogium hoc fuit;


nunc argumentum vobis demensum dabo,

 15

non modio, neque trimodio, verum ipso horreo:


tantum ad narrandum argumentum adest benignitas.


mercator quidam fuit Syracusis senex,


ei sunt nati filii gemini duo,


ita forma simili pueri, ut mater sua

 20

non internosse posset quae mammam dabat,


neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,


ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:


ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat.


postquam iam pueri septuennes sunt, pater

 25

oneravit navem magnam multis mercibus;


imponit geminum alterum in navem pater,


Tarentum avexit secum ad mercatum simul,


illum reliquit alterum apud matrem domi.


Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.

 30

mortales multi, ut ad ludos, convenerant:


puer aberravit inter homines a patre.


Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,


is puerum tollit avehitque Epidamnium.


pater eius autem postquam puerum perdidit,

 35

animum despondit, eaque is aegritudine


paucis diebus post Tarenti emortuost.


postquam Syracusas de ea re rediit nuntius


ad avom puerorum, puerum surruptum alterum


patremque pueri Tarenti esse emortuom,

 40

immutat nomen avos huic gemino alteri;


ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:


illius nomen indit illi qui domi est,


Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;


et ipsus eodem est avos vocatus nomine

 45

(propterea illius nomen memini facilius,


quia illum clamore vidi flagitarier).


ne mox erretis, iam nunc praedico prius:


idem est ambobus nomen geminis fratribus.


nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,

 50

ut hanc rem vobis examussim disputem.


si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi


velit, audacter imperato et dicito,


sed ita ut det unde curari id possit sibi.


nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;

 55

qui dederit, magis maiores nugas egerit.


verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.


Epidamniensis ille, quem dudum dixeram,


geminum illum puerum qui surrupuit alterum,


ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:

 60

adoptat illum puerum surrupticium


sibi filium eique uxorem dotatam dedit,


eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.


nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,


ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,

 65

rapidus raptori pueri subduxit pedes


abstraxitque hominem in maximam malam crucem.


illi divitiae evenerunt maximae.


is illic habitat geminus surrupticius.


nunc ille geminus, qui Syracusis habet,

 70

hodie in Epidamnum veniet cum servo suo


hunc quaeritatum geminum germanum suom.


haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:


quando alia agetur, aliud fiet oppidum;


sicut familiae quoque solent mutarier:

 75

modo ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,


pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus

 76a

... ... ...




Atto 1 Scena 1

Penicvlvs 



Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,


ideo quia mensam, quando edo, detergeo.


homines captivos qui catenis vinciunt

 80

et qui fugitivis servis indunt compedes,


nimis stulte faciunt mea quidem sententia.


nam homini misero si ad malum accedit malum,


maior lubido est fugere et facere nequiter.


nam se ex catenis eximunt aliquo modo.

 85

tum compediti anum lima praeterunt


aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.


quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,


esca atque potione vinciri decet.


apud mensam plenam homini rostrum deliges;

 90

dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,


suo arbitratu adfatim cottidie,


numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,


facile adservabis, dum eo vinclo vincies.


ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria:

 95

quam magis extendas, tanto adstringunt artius.


nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu


sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.


nam illic homo homines non alit, verum educat,


recreatque: nullus melius medicinam facit.

 100

ita est adulescens; ipsus escae maxumae


cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,


tantas struices concinnat patinarias:


standumst in lecto, si quid de summo petas.


sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:

 105

domi domitus sum usque cum caris meis.

 

nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.


id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.


nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.


Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.




Atto 1 Scena 2

Menaechmvs 


 110

Ni mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi,


quod viro esse odio videas, tute tibi odio habeas.


praeterhac si mihi tale post hunc diem


faxis, faxo foris vidua visas patrem.


nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas,

 115

quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,


quid petam, quid feram, quid foris egerim.


portitorem domum duxi, ita omnem mihi


rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.


nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.

 120

quando ego tibi ancillas, penum,


lanam, aurum, vestem, purpuram


bene praebeo nec quicquam eges,


malo cavebis si sapis,


virum observare desines.


atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam


hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.


Pen. 

 125

Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;


nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.


Men. 


Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.


ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi


conferre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?

 130

hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.


sic hoc decet, dari facete verba custodi catae.


hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:


meo malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.


avorti praedam ab hostibus nostrum salute socium.


Pen. 

 135

Heus adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?


Men. 


Perii, in insidias deveni.  Pen. Immo in praesidium, ne time.


M. 


Quis homo est?  P. Ego sum.  M. O mea Commoditas, o mea Opportunitas,


salve.  P. Salve.  M. Quid agis?  P. Teneo dextera genium meum.


Men. 


Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.


Pen. 

 140

Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.


Men. 


Vin tu facinus luculentum inspicere?  Pen. Quis id coxit coquos?


iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.


Men. 


Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,


ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?


Pen. 

 145

Saepe. sed quid istae picturae ad me attinent?  Men. Age me aspice.


ecquid adsimulo similiter?  Pen. Quis istest ornatus tuos?


Men. 


Dic hominem lepidissimum esse me.  Pen. Vbi essuri sumus?


Men. 


Dic modo hoc quod ego te iubeo.  Pen. Dico: homo lepidissime.


Men. 


Ecquid audes de tuo istuc addere?  Pen. Atque hilarissime.


Men. 

 150

Perge <porro>.  Pen. Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.


litigium tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius.


Men. 


Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.


Pen. 


Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?

 155

dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.


Men. 


Te morare, mihi quom obloquere.  Pen. Oculum ecfodito per solum


mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.


Men. 


Concede huc a foribus.  Pen. Fiat.  Men. Etiam concede huc.  Pen. Licet.


Men. 


Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.


Pen. 

 160

Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.


Men. 


Quidum?  Pen. Ne te uxor sequatur, respectas identidem.


Men. 


Sed quid ais?  Pen. Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.


Men. 


Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,


facere coniecturam ... ? ...


(Pen.) 

 165

... captum sit collegium.


Men. 


Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?


Pen. 


Summum olfactare oportet vestimentum muliebre,


nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlucido.


Men. 


Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.  Pen. Decet.


Men. 

 170

Quid igitur? quid olet? responde.  Pen. Furtum, scortum, prandium.


tibi fuant


elocutus, nam


nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.


mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.  Pen. Eu.


Men. 

 175

Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.  Pen. Eu,


expedite fabulatu's. iam fores ferio?  Men. Feri.


vel mane etiam.  Pen. Mille passum commoratu's cantharum.

 

Men. 


Placide pulta.  Pen. Metuis, credo, ne fores Samiae sient.


Men. 

 180

Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides


satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?




Atto 1 Scena 3

Erotivm 



Anime mi, Menaechme, salve.  Pen. Quid ego?  Er. Extra numerum es mihi.


Pen. 


Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.


Men. 

 185

Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.


Er. 


Hodie id fiet.  Men. In eo uterque proelio potabimus;


uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,


tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.


ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.


Er. 

 190

Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.


quid hoc est?  Men. Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.


Er. 


Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.


Pen. 


Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;

 195

nam si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus.


Men. 


Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.


Pen. 


Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.


Men. 


Ego saltabo? sanus hercle non es.  Pen. Egone an tu magis?


si non saltas, exue igitur.  Men. Nimio ego hanc periculo

 200

surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum


Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.


cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.


Er. 


Hoc animo decet animatos esse amatores probos.


Pen. 


Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.


Men. 

 205

Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.


Pen. 


Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.


Men. 


Scin quid volo ego te accurare?  Er. Scio, curabo quae voles.


Men. 


Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier


atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,

 210

glandionidam suillam, laridum pernonidam,


aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,


madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;


atque actutum.  Er. Licet ecastor.  Men. Nos prodimus ad forum.


iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.


Er. 

 215

Quando vis veni, parata res erit.  Men. Propera modo.


sequere tu.  Pen. Ego hercle vero te et servabo et te sequar,


neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.

 

Er. 


Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.




Atto 1 Scena 4

sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.



Cylindrvs 

 220

Habeo.  Er. Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:


neque defiat neque supersit.  Cyl. Cuius modi hi homines erunt?


Er. 


Ego et Menaechmus et parasitus eius.  Cyl. Iam isti sunt decem;

 

nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.


Er. 


Elocuta sum convivas, ceterum cura.  Cyl. Licet.

 225

cocta sunt, iube ire accubitum.  Er. Redi cito.  Cyl. Iam ego hic ero.




Atto 2 Scena 1

Menaechmvs 



Voluptas nullast navitis, Messenio,


maior meo animo, quam quom ex alto procul


terram conspiciunt.  Messenio Maior, non dicam dolo,


[quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua.

 230

sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?


an quasi mare omnis circumimus insulas?


Men. 


Fratrem quaesitum geminum germanum meum.


Mess. 


Nam quid modi futurum est illum quaerere?


hic annus sextust postquam ei rei operam damus.

 235

Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,


mare superum omne Graeciamque exoticam


orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,


sumus circumvecti. si acum, credo, quaereres,


acum invenisses, si appareret, iam diu.

 240

hominem inter vivos quaeritamus mortuom;


nam invenissemus iam diu, si viveret.


Men. 


Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,


qui sese dicat scire eum esse emortuom:


operam praeterea numquam sumam quaerere.

 245

verum aliter vivos numquam desistam exsequi.


ego illum scio quam cordi sit carus meo.


Mess. 


In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum


redimus, nisi si historiam scripturi sumus?


Men. 


Dictum facessas, datum edis, caveas malo.

 250

molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.  Mess. Em


illoc enim verbo esse me servom scio.


non potuit paucis plura plane proloqui.


verum tamen nequeo contineri quin loquar.


audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,

 255

viaticati hercle admodum aestive sumus.


ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,


ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.


nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis


voluptarii atque potatores maxumi;

 260

tum sycophantae et palpatores plurumi


in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres


nusquam perhibentur blandiores gentium.


propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,


quia nemo ferme huc sine damno devortitur.


Men. 

 265

Ego istuc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.


Mess. 


Quid eo vis?  Men. Iam aps te metuo de verbis tuis.


Mess. 


Quid metuis?  Men. Ne mihi damnum in Epidamno duis.


tu magnus amator mulierum es, Messenio,


ego autem homo iracundus, animi perditi;

 270

id utrumque, argentum quando habebo, cavero,


ne tu delinquas neve ego irascar tibi.


Mess. 


Cape atque serva. me lubente feceris.




Atto 2 Scena 2

Cylindrvs 



Bene opsonavi atque ex mea sententia,


bonum anteponam prandium pransoribus.

 275

sed eccum Menaechmum video. vae tergo meo,


prius iam convivae ambulant ante ostium,


quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.


Menaechme, salve.  Men. Di te amabunt quisquis <es>.


Cyl. 


Quisquis ... <quis> ego sim?


Men. 

 280

Non hercle vero.  Cyl. Vbi convivae ceteri?


Men. 


Quos tu convivas quaeris?  Cyl. Parasitum tuom.


Men. 


Meum parasitum? certe hic insanust homo.


Mess. 


Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?


... ... ...


Men. 

 285

Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?


Mess. 


Peniculum eccum in vidulo salvom fero.


Cyl. 


Menaechme, numero huc advenis ad prandium.


nunc opsonatu redeo.  Men. Responde mihi,


adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt

 290

sacres sinceri?  Cyl. Nummis.  Men. Nummum a me accipe:


iube te piari de mea pecunia.


nam equidem insanum esse te certo scio,


qui mihi molestu's homini ignoto, quisquis es.


Cyl. 


Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?


Men. 

 295

Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.


ego te non novi, neque novisse adeo volo.


Cyl. 


Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.


Men. 


Pro sano loqueris quom me appellas nomine.


sed ubi novisti me?  Cyl. Vbi ego te noverim,

 300

qui amicam habes eram meam hanc Erotium?


Men. 


Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.


Cyl. 


Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime


cyathisso apud nos, quando potas?  Mess. Ei mihi,


quom nihil est qui illi homini diminuam caput.


Men. 

 305

Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem


Epidamnum numquam vidi neque veni?  Cyl. Negas?


Men. 


Nego hercle vero.  Cyl. Non tu in illisce aedibus


habitas?  Men. Di illos homines, qui illic habitant, perduint.


Cyl. 


Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.

 310

audin, Menaechme?  Men. Quid vis?  Cyl. Si me consulas,


nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare


nam tu quidem hercle certo non sanu's satis,


Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi

 315

iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.


Mes. 


Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.


Cyl. 


Solet iocari saepe mecum illoc modo.


quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.


quid ais tu?  Men. Quid vis, inquam.  Cyl. Satin hoc quod vides

 320

tribus vobis opsonatumst, an opsono amplius,


tibi et parasito et mulieri?  Men. Quas [tu] mulieres,


quos tu parasitos loquere?  Mess. Quod te urget scelus,


qui huic sis molestus?  Cyl. Quid tibi mecum est rei?


ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.


Mess. 

 325

Non edepol tu homo sanus es, certo scio.


Cyl. 


Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.


proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.


numquid vis?  Men. Vt eas maximam malam crucem.


Cyl. 


Ire hercle meliust te interim atque accumbere,

 330

dum ego haec appono ad Volcani violentiam.


ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,


ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.


Men. 


Iamne abiit <illic>? edepol haud mendacia


tua verba experior esse.  Mess. Observato modo:

 335

nam istic meretricem credo habitare mulierem,


ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.


Men. 


Sed miror qui ille noverit nomen meum.


Mess. 


Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:


ad portum mittunt servolos, ancillulas;

 340

si quae peregrina navis in portum advenit,


rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,


postilla extemplo se applicant, agglutinant:


si pellexerunt, perditum amittunt domum.


nunc in istoc portu stat navis praedatoria,

 345

aps qua cavendum nobis sane censeo.


Men. 


Mones quidem hercle recte.  Mess. Tum demum sciam


recte monuisse, si tu recte caveris.

 

Men. 


Tace dum parumper, nam concrepuit ostium:


videamus qui hinc egreditur.  Mess. Hoc ponam interim.

 350

asservatote haec sultis, navales pedes.




Atto 2 Scena 3

Erotivm 



Sine fores sic, abi, nolo operiri.


intus para, cura, vide, quod opust fiat:


sternite lectos, incendite odores; munditia

 355

inlecebra animost amantium.


amanti amoenitas malost, nobis lucrost.


sed ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video,


qui mi est usui et plurimum prodest.


item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit;

 360

nunc eum adibo, adloquar ultro.


animule mi, mihi mira videntur,


te hic stare foris, fores quoi pateant,


magis quam domus tua domus quom haec tua sit.


omne paratumst, ut iussisti

 365

atque ut voluisti, neque tibi


ulla morast intus.


prandium, ut iussisti, hic curatumst:


ubi lubet, ire licet accubitum.


M. 


Quicum haec mulier loquitur?  E. Equidem tecum.  M. Quid mecum tibi

 370

fuit umquam aut nunc est negoti?  Er. Quia pol te unum ex omnibus


Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.


nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.


Men. 


Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,


quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.


Mess. 

 375

Dixin ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,


praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.


nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.


sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.  Er. Quid est?


Mess. 


Vbi tu hunc hominem novisti?  Er. Ibidem ubi hic me iam diu,

 380

in Epidamno.  Mess. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,


nisi hodie, numquam intro tetulit?  Er. Heia, delicias facis.


mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.


Men. 


Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.


nimis miror, quid hoc sit negoti.  Mess. Oboluit marsuppium

 385

huic istuc quod habes.  Men. Atque edepol tu me monuisti probe.


accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.


Er. 


Eamus intro, ut prandeamus.  Men. Bene vocas: tam gratiast.


Er. 


Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?


Men. 


Egon te iussi coquere?  Er. Certo, tibi et parasito tuo.


Men. 

 390

Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.


Er. 


Peniculo.  Men. Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae?


Er. 


Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi


detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti.  Men. Quid est?


tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?

 395

certe haec mulier cantherino ritu astans somniat.


Er. 


Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi


facta quae sunt?  Men. Dic quid est id quod negem quod fecerim?


Er. 


Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.  Men. Etiam nunc nego.


ego quidem neque umquam uxorem habui neque habeo, neque huc

 400

umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.


prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.  Er. Eccere,


perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?  Men. Ligneam,


saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;


quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.


Er. 

 405

Iam, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.


Men. 


Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.


Er. 


Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,


qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,

 410

ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,


tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,


nunc Hiero est?  Men. Haud falsa, mulier, praedicas.  Mess. Pro Iuppiter,


num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?


Men. 

 415

Hercle opinor, pernegari non potest.  Mess. Ne feceris.


periisti, si intrassis intra limen.  Men. Quin tu tace modo.


bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,


si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi

 420

non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae


uxori renuntiaret de palla et de prandio.


nunc, quando vis, eamus intro.  Er. Etiam parasitum manes?


Men. 


Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,


eum volo intromitti.  Er. Ecastor haud invita fecero.

 425

sed scin quid te amabo ut facias?  Men. Impera quid vis modo.


Er. 


Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,


ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.


Men. 


Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur,


ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.


Er. 

 430

Ergo mox auferto tecum, quando abibis.  Men. Maxime.


Er. 


Eamus intro  Men. Iam sequar te. hunc volo etiam conloqui.


eho Messenio, accede huc.  Mess. Quid negoti est?  Men. sussciri.


M. 


Quid eo opust?  M. Opus est. scio ut me dices.  M. Tanto nequior.


Men. 

 435

Habeo praedam: tantum incepi operis. ei quantum potes,


abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.


tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.


Mess. 


Non tu istas meretrices novisti, ere.  Men. Tace, inquam ...


mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.

440

mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,


est hic praeda nobis.  Mess. Perii, iamne abis? periit probe:


ducit lembum dierectum navis praedatoria.


sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:


dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.

 445

sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.




Atto 3 Scena 1

Penicvlvs 



Plus triginta annis natus sum, quom interea loci,


numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,


quam hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.


ubi ego dum hieto, Menaechmus se subterduxit mihi

 550

atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.


qui illum di omnes perduint, qui primus commentust ...


contionem habere, qui homines occupatos occupat.


non ad eam rem otiosos homines decuit deligi,


qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?

455

... ... ...


... ... ...


adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,


quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:


eos oportet contioni dare operam atque comitiis.

 460

si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,


quoi tam credo datum voluisse quam me video vivere.


ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.


sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.


sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.

465

observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.




Atto 3 Scena 2

Menaechmvs 



Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe


lepideque concinnatam referam temperi.


non faxo eam esse dices: ita ignorabitur.


Pen. 


Pallam ad phrygionem fert confecto prandio

 470

vinoque expoto, parasito excluso foras.


non hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam


meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.


Men. 


Pro di immortales, quoi homini umquam uno die


boni dedistis plus, qui minus speraverit?

475

prandi, potavi, scortum accubui, apstuli


hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.


Pen. 


Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;


satur nunc loquitur de me et de parti mea.


Men. 

 480

Ait hanc dedisse me sibi, atque eam meae


uxori surrupuisse. quoniam sentio


errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,


coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,


idem ego dicebam. quid multis verbis <opust>?

 485

minore nusquam bene fui dispendio.


Pen. 


Adibo ad hominem, nam turbare gestio.


Men. 


Quis hic est, qui adversus it mihi?  Pen. Quid ais, homo


levior quam pluma, pessime et nequissime,


flagitium hominis, subdole ac minimi preti?

 490

quid de te merui, qua me causa perderes?


ut surrupuisti te mihi dudum de foro!


fecisti funus med absente prandio.


cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram?


Men. 


Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,

 495

qui mihi male dicas homini ignoto insciens?


an tibi malam rem vis pro male dictis dari?


Pen. 


Pol eam quidem edepol te dedisse intellego.


Men. 


Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?


Pen. 


Etiam derides, quasi nomen non noveris?


Men. 

 500

Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem


vidi neque novi; verum certo, quisquis es,


si aequom facias, mihi odiosus ne sies.


Pen. 


Menaechme, vigila.  Men. Vigilo hercle equidem, quod sciam.


Pen. 


Non me novisti?  Men. Non negem, si noverim.


Pen. 

 505

Tuom parasitum non novisti?  Men. Non tibi


sanum est, adulescens, sinciput, intellego.


Pen. 


Responde, surrupuistin uxori tuae


pallam istanc hodie atque dedisti Erotio?


Men. 


Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio

 510

dedi nec pallam surrupui.  Pen. Satin sanus es?


occisast haec res. non ego te indutum foras


exire vidi pallam?  Men. Vae capiti tuo.


omnis cinaedos esse censes, tu quia es?

 515

tun med indutum fuisse pallam praedicas?


Pen. 


Ego hercle vero.  Men. Non tu abis quo dignus es?


aut te piari iube, homo insanissime.


Pen. 


Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae


uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar;

 520

omnes in te istaec recident contumeliae:


faxo haud inultus prandium comederis.


Men. 


Quid hoc est negoti? satine, ut quemque conspicor,


ita me ludificant? sed concrepuit ostium.




Atto 3 Scena 3

Ancilla 



Menaechme, amare ait te multum Erotium,

 525

ut hoc una opera <sibi> ad aurificem deferas,


atque huc ut addas auri pondo unciam


iubeasque spinter novom reconcinnarier.

 

Men. 


Et istuc et aliud, si quid curari volet,


me curaturum dicito, quidquid volet.


Anc. 

 530

Scin quid hoc sit spinter?  Men. Nescio, nisi aureum.


Anc. 


Hoc est quod olim clanculum ex armario


te surrupuisse aiebas uxori tuae.

 

Men. 


Numquam hercle factum est.  Anc. Non meministi, obsecro?


redde igitur spinter, si non meministi.  Men. Mane.

 535

immo equidem memini. nempe hoc est, quod illi dedi.


Anc. 


Istuc.  Men. Vbi illae armillae sunt, quas una dedi?


Anc. 


Numquam dedisti.  Men. Nam pol hoc unum dedi.


Anc. 


Dicam curare?  Men. Dicito: curabitur.

 540

et palla et spinter faxo referantur simul.


Anc. 


Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi


faciendas pondo duom nummum, stalagmia,


ut te libenter videam, quom ad nos veneris.


Men. 


Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.


Anc. 

 545

Da sodes abs te: <ego> post reddidero tibi.


Men. 


Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.


Anc. 


Non habeo.  Men. At tu, quando habebis, tum dato.


Anc. 


Numquid [me] vis?  Men. Haec me curaturum dicito


ut quantum possint quique liceant veneant.

 550

iamne abiit intro? abiit, operuit fores.


di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.


sed quid ego cesso, dum datur mi occasio


tempusque, abire ab his locis lenoniis?

 

propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.

 555

demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,


ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.


ibo et conveniam servom, si potero, meum,


ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.




Atto 4 Scena 1

Matrona 



Egone hic me patiar frustra in matrimonio,

 560

ubi vir compilet clanculum quidquid domist


atque ea ad amicam deferat?  Pen. Quin tu taces?


manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.


pallam ad phrygionem cum corona ebrius


ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.

 565

sed eccam coronam quam habuit. num mentior?


em hac abiit, si vis persequi vestigiis.


atque edepol eccum optume revortitur;

 

sed pallam non fert.  Mat. Quid ego nunc cum illoc agam?


Pen. 


Idem quod semper: male habeas; sic censeo.

 570

huc concedamus: ex insidiis aucupa.




Atto 4 Scena 2

Menaechmvs 



Vt hoc utimur maxime more moro


molestoque multum, atque uti quique sunt


optumi, maxume morem habent hunc:


clientes sibi omnes volunt esse multos:

 575

bonine an mali sint, id haud quaeritant;


res magis quaeritur quam clientum fides


cuius modi clueat.


si est pauper atque haud malus, nequam habetur,


sin dives malust, is cliens frugi habetur.

 580

qui neque leges neque aequom bonum usquam colunt,


sollicitos patronos habent.


datum denegant quod datum est, litium pleni, rapaces


viri, fraudulenti,


qui aut faenore aut periuriis habent rem paratam,

584a

mens est in quo ...

 585

eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.


[quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt]


aut ad populum aut in iure aut apud aedilem res est.


sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod volui


agere aut quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.

590

apud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque


dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:


aut plus aut minus quam opus fuerat dicto dixeram controversiam, ut


sponsio fieret. quid ille? qui ... praedem dedit.


nec magis manufestum ego hominem umquam ullum teneri vidi:

 595

omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.


di illum omnes perdant, ita mihi


hunc hodie corrupit diem,


meque adeo, qui hodie forum


umquam oculis inspexi meis.


diem corrupi optimum:


iussi adparari prandium,


amica exspectat me, scio.


ubi primum est licitum, ilico

 600

properavi abire de foro.

 600

iratast, credo, nunc mihi;


placabit palla quam dedi,

 601a

quam hodie uxori abstuli atque huic detuli Erotio.


Pen. 


Quid ais?  Mat. Viro me malo male nuptam.  Pen. Satin audis quae illic loquitur?


Mat. 


Satis.  Men. Si sapiam, hinc intro abeam, ubi mi bene sit.  Pen. Mane: male erit potius.


Mat. 


Ne illam ecastor faenerato abstulisti.  Pen. Sic datur.


Mat. 

 605

Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?


Men. 


Quid illuc est, uxor, negoti?  Mat. Men rogas?  Men. Vin hunc rogem?


Mat. 


Aufer hinc palpationes.  Pen. Perge tu.  Men. Quid tu mihi


tristis es?  Mat. Te scire oportet.  Pen. Scit, sed dissimulat malus.


Me. 


Quid negotist?  Ma. Pallam  Me. Pallam?  Ma. Quidam pallam  Pen. Quid paves?


Men. 

 610

Nil equidem paveo.  Pen. Nisi unum: palla pallorem incutit.


at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.


Men. 


Non taces?  Pen. Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar.


Men. 


Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.


Ma. 


Ne ego mecastor mulier misera.  Me. Qui tu misera es? mi expedi.


Pen. 

 615

Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.


Men. 


Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)


me isti non nutasse.  Pen. Credit iam tibi de isto: illuc redi.


Men. 


Quo ego redeam?  Pen. Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer.


Men. 


Quae istaec palla est?  Pen. Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.

 619a

... ... ...


Men. 

 620

Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi


responsant? eloquere. impune non erit.  Mat. Nugas agis.


Men. 


Tristis admodum es. non mi istuc satis placet.  Mat. Nugas agis.


Men. 


Certe familiarium aliquoi irata es.  Mat. Nugas agis.


Men. 


Num mihi es irata saltem?  Mat. Nunc tu non nugas agis.


Men. 

 625

Non edepol deliqui quicquam.  Mat. Em rursum nunc nugas agis.


Men. 


Dic, mea uxor, quid tibi aegre est?  Pen. Bellus blanditur tibi.


Men. 


Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello?  Mat. Aufer manum.


Pen. 


Sic datur. properato absente me comesse prandium,


post ante aedis cum corona me derideto ebrius.


Men. 

 630

Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.


Pen. 


Tun negas?  Men. Nego hercle vero.  Pen. Nihil hoc homine audacius.


non ego te modo hic ante aedis cum corona florea


vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,


et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?


Men. 

 635

Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.


Pen. 


Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.


omnia hercle uxori dixi.  Men. Quid dixisti?  Pen. Nescio,


eam ipsus roga.  Men. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?


quid id est? quid taces? quin dicis quid sit?  Mat. Quasi tu nescias.


... ... ...

 639a

[palla mi est domo surrepta.  Men. Palla surrepta est tibi?]


Mat. 

 640

Me rogas?  Men. Pol haud rogem te, si sciam.  Pen. O hominem malum,


ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.


omnia hercle ego edictavi.  Men. Quid id est?  Mat. Quando nil pudet


neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.


et quid tristis <sim> et quid hic mihi dixerit, faxo scias.

 645

palla mi est domo surrupta.  Men. Palla surruptast mihi?


Pen. 


Viden ut <te> scelestus captat? huic surruptast, non tibi.


nam profecto tibi surrupta si essetsalva non foret.


Men. 


Nil mihi tecum est. sed tu quid ais?  Mat. Palla, inquam, periit domo.


Men. 


Quis eam surrupuit?  Mat. Pol istuc ille scit qui illam abstulit.


Men. 

 650

Quis is homo est?  Mat. Menaechmus quidam.  Men. Edepol factum nequiter.


quis is Menaechmust?  Mat. Tu istic, inquam.  Men. Egone?  Mat. Tu.  Men. Quis arguit?


Mat. 


Egomet.  Pen. Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.


Men. 


Egon dedi?  Mat. Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,


quae 'tu tu' usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.

 655

[  Men. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)


non dedisse.  Mat. Immo hercle vero, nos non falsum dicere.]


Men. 


Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.


Mat. 


Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium


cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre

 660

dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?


Men. 


Ego faxo referetur.  Mat. Ex re tua, ut opinor, feceris;


nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.


eo domum.  Pen. Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?


Mat. 


Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.


Pen. 

 665

Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.


cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,


nam ex hac familia me plane excidisse intellego.


Men. 


Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;


quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.

 670

si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,


quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.


nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;


aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?

 

aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.




Atto 4 Scena 3

Erotivm 


 675

Quis hic me quaerit?  Men. Sibi inimicus magis quam aetati tuae.


Er. 


Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro.  Men. Mane.


scin quid est quod ego ad te venio?  Er. Scio, ut tibi ex me sit volup.


Men. 


Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,

 

mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.

 680

ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.


Er. 


Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paulo prius,


et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.


Men. 


Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.


nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,

 685

nunc redeo, nunc te postillac video.  Er. Video quam rem agis.


quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.


Men. 


Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi


dico uxorem rescivisse)  Er. Nec te ultro oravi ut dares:


tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;

 690

eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere


vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.


tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;


quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,


nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.

 695

aliam posthac invenito quam habeas frustratui.


Men. 


Nimis iracunde hercle tandem. heus tu, tibi dico, mane,


redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?


abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:


neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.

 700

ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.




Atto 5 Scena 1

Menaechmvs 



Nimis stulte dudum feci, quom marsuppium


Messenioni cum argento concredidi.


immersit aliquo sese, credo, in ganeum.


Matrona 


Provisam quam mox vir meus redeat domum.

 705

sed eccum video. salva sum, pallam refert.


Men. 


Demiror ubi nunc ambulet Messenio.


Mat. 


Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.


non te pudet prodire in conspectum meum,


flagitium hominis, cum istoc ornatu?  Men. Quid est?

 710

quae te res agitat, mulier?  Mat. Etiamne, impudens,


muttire verbum unum audes aut mecum loqui?


Men. 


Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?


Mat. 


Rogas me? <o> hominis impudentem audaciam!


Men. 


Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem

 715

Graii esse praedicabant?  Mat. Non equidem scio.


Men. 


Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:


omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.


itaque adeo iure coepta appellari est canes.


Mat. 


Non ego istaec <tua> flagitia possum perpeti.

 720

nam med aetatem viduam esse mavelim,


quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.


Men. 


Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti


an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,


peregrino ut advenienti narrent fabulas?


Mat. 

 725

Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,


quin vidua vivam quam tuos mores perferam.


Men. 


Mea quidem hercle causa vidua vivito,


vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.


Mat. 


At mihi negabas dudum surrupuisse te,

 730

nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?


Men. 


Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.


tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi


dedit alia mulier ut concinnandam darem?


Mat. 


Ne istuc mecastoriam patrem accersam meum

 735

atque ei narrabo tua flagitia quae facis.


ei, Deceo, quaere meum patrem, tecum simul


ut veniat ad me: ita rem esse dicito.


iam ego aperiam istaec tua flagitia.  Men. Sanan es?


quae mea flagitia?  Mat. Pallam atque aurum meum

 740

domo suppilas tuae uxori et tuae


degeris amicae. satin haec recte fabulor?


Men. 


Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,


tuam qui possim perpeti petulantiam.


quem tu hominem <esse me> arbitrere, nescio;

 745

ego te simitu novi cum Porthaone.


Mat. 


Si me derides, at pol illum non potes,


patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?


novistin tu illum?  Men. Novi cum Calcha simul:


eodem die illum vidi quo te ante hunc diem.

 

Mat. 

 750

Negas novisse me? negas patrem meum?


Men. 


Idem hercle dicam, si avom vis adducere.


Mat. 


Ecastor pariter hoc atque alias res soles.




Atto 5 Scena 2

Senex 



Vt aetas mea est atque ut hoc usus facto est


gradum proferam, progrediri properabo.

 755

sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.


nam pernicitas deserit: consitus sum


senectute, onustum gero corpus, vires


reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.


nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:

 760

quas si autumem omnis, nimis longus sermost.


sed haec res mihi in pectore et corde curaest,


quidnam hoc sit negoti, quod filia sic


repente expetit me, ut ad sese irem.

 763a

nec, quid id sit, mihi certius facit, quid


velit, quid me accersat.

 764a

verum propemodum iam scio, quid siet rei.

 765

credo cum viro litigium natum esse aliquod.


ita istaec solent, quae viros subservire


sibi postulant, dote fretae, feroces.


et illi quoque haud abstinent saepe culpa.


verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;

 770

nec pol filia umquam patrem accersit ad se,


nisi aut quid commissi aut iurgi est <iusta> causa.


sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse


ante aedis et eius virum tristem video.


id est quod suspicabar.

 775

appellabo hanc.  Mat. Ibo advorsum. salve multum, mi pater.


Sen. 


Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?


quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?


nescio quid vos velitati estis inter vos duos.


loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.


Mat. 

 780

Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.


verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.


proin tu me hinc abducas.  Sen. Quid istuc autem est?  Mat. Ludibrio, pater,


habeor.  Sen. Vnde?  Mat. Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.


Sen. 


Ecce autem litigium. quotiens tandem edixi tibi,

 785

ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?


Mat. 


Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?  Sen. Men interrogas?


Mat. 


Nisi non vis.  Sen. Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,


quid ille faciat, ne id observes, quo eat, quid rerum gerat.


Mat. 

 790

At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.  Sen. Sane sapit,


atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.


Mat. 


Atque ibi potat.  Sen. Tua quidem ille causa potabit minus,

 

si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?


una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,

 795

neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi


postulas viros? dare una opera pensum postules,


inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.


Mat. 


Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.


hinc stas, illim causam dicis.  Sen. Si ille quid deliquerit,

 800

multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.


quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum


recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.


Mat. 


At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,


me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.


Sen. 

 805

Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,


quae insontem insimules.  Mat. Quin etiam nunc habet pallam, pater,


<et> spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.


Sen. 


Iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. <ibo> ad hominem atque adloquar.


dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.

 810

quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?


Men. 


Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem


deosque do testes  Sen. Qua de re aut cuius rei rerum omnium?


Men. 


Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit


hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse ... deierat.


si ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi <pedem>,


omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.


Sen. 


Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem


in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?


Men. 

 820

Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?


Sen. 


Tun negas?  Men. Nego hercle vero.  Sen. Immo hercle ludere negas;


nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, <mea> filia.


quid tu ais? num hinc exmigrastis?  Mat. Quem in locum aut <quam> ob rem, obsecro?


Sen. 


Non edepol scio.  Mat. Profecto ludit te hic. non tu tenes?


Sen. 

 825

Iam vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere.


Men. 


Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? ...


tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?


Mat. 


Viden tu illi oculos virere? ut viridis exoritur colos

830

ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.


Men. 


Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,


ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?


Mat. 


Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?


Sen. 


Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.


Men. 

 835

Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?


audio, sed non abire possum ab his regionibus,


ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,


poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua


perdidit civem innocentem falso testimonio.


Sen. 

 840

Vae capiti tuo.  Men. Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat,


ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus.


Mat. 


Perii, mi pater, minatur mihi oculos exurere.


[  Men. Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.]


Sen. 


Filia, heus.  Mat. Quid est? quid agimus?  Sen. Quid si ego huc servos cito?

 845

ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,


prius quam turbarum quid faciat amplius.  Men. Enim haereo;


ni occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent.


pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,


ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.

 850

faciam quod iubes, Apollo.  Sen. Fuge domum, quantum potest,


ne hic te obtundat.  Mat. Fugio. amabo, adserva istunc, mi pater,


ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?


Men. 


Haud male, <Apollo> illanc amovi; nunc hunc impurissimum,


barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,

  855

ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua


comminuam illo scipione quem ipse habet.  Sen. Dabitur malum,


me quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris.


Men. 


Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem


osse fini dedolabo assulatim viscera.


Sen. 

 860

Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;


sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.


Men. 


Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes


capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,


ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.

865

iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.


agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,


cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.


Sen. 


Mihin equis iunctis minare?  Men. Ecce, Apollo, denuo


me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.

870

sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?


imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.


Sen. 


Eu hercle morbum acrem ac durum ... di vostram fidem.


vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;


ei derepente tantus morbus incidit.

875

ibo atque accersam medicum iam quantum potest.




Atto 5 Scena 3

Menaechmvs 



Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,


qui me vi cogunt, ut validus insaniam?


quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?

 880

vosque omnis quaeso, si senex revenerit,

 

ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.


Senex 


Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,


manendo medicum, dum se ex opere recipiat.


odiosus tandem vix ab aegrotis venit.

 885

ait se obligasse crus fractum Aesculapio,

 

Apollini autem brachium. nunc cogito,


utrum me dicam ducere medicum an fabrum.


atque eccum incedit. move formicinum gradum.




Atto 5 Scena 4

Medicvs 



quid esse illi morbi, dixeras? narra, senex.

 890

num laruatust aut cerritus? fac sciam.


num eum veternus aut aqua intercus tenet?


Sen. 


Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi

 5

atque illum ut sanum facias.  Med. Perfacile id quidemst.


sanum futurum, mea ego id promitto fide.


Sen. 

 895

Magna cum cura ego illum curari volo.


Med. 


Quin suspirabo plus sescenta in die:


ita ego eum cum cura magna curabo tibi.

 10

Sen. 


Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.




Atto 5 Scena 5

Menaechmvs 



Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.

 900

quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam


parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,


meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.


quem ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua


sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:

 905

meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.


condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:


quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,


mihi se ait dedisse. eu edepol ne ego homo vivo miser.


Sen. 


Audin quae loquitur?  Med. Se miserum praedicat.  Sen. Adeas velim.


Med. 

 910

Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?


non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?


Men. 


Quin tu te suspendis?  Sen. Ecquid sentis?  Med. Quidni sentiam?


non potest haec res ellebori iungere optinerier.


sed quid ais, Menaechme?  Men. Quid vis?  Med. Dic mihi hoc quod te rogo:

 915

album an atrum vinum potas?  Men. Quin tu is in malam crucem?


Med. 


Iam hercle occeptat insanire primulum. ...   Men. Quin tu me interrogas,


purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?


soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?  Sen. Papae,

 920

audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare


potionis aliquid prius quam percipit insania?


Med. 


Mane modo, etiam percontabor alia.  Sen. Occidis fabulans.


Med. 


Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?


Men. 


Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?


Med. 

 925

Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?


Men. 


Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.


Med. 


Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.


perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?


Men. 


Perdormisco, si resolvi argentum cui debeo

 930

qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.


Med. 


Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.


Sen. 


Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;


nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.


Men. 


Quid, ego?  Sen. Dixti insanus, inquam.  Men. Egone?  Sen. Tu istic, qui mihi

 935

etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere.

 940

egomet haec te vidi facere, egomet haec ted arguo.


Men. 


At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,


et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,


et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;


tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.

 945

satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?


Sen. 


Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu's, face.


non vides hominem insanire?  Med. Scin quid facias optimum est?


ad me face uti deferatur.  Sen. Itane censes?  Med. Quippini?


ibi meo arbitratu potero curare hominem.  Sen. Age ut lubet.


Med. 

 950

Elleborum potabis faxo aliquos viginti dies.


Men. 


At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.


Med. 


I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant.  Sen. Quot sunt satis?


Med. 


Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.


Sen. 


Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice.  Med. Immo ibo domum,

 955

ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube


hunc ad me ferant.  Sen. Iam ego illic faxo erit.  Med. Abeo.  Sen. Vale.


Men. 


Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] solus sum. pro Iuppiter,


quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?


nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,

 960

neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.


salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.


an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?

 

quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit;


huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.

 965

hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.




Atto 5 Scena 6

Messenio 



Spectamen bono servo id est, qui rem erilem


procurat, videt, collocat cogitatque,


ut absente ero rem eri diligenter


tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.

 970

tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet


potiora esse, cui cor modeste situmst.


recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti


detur ab suis eris, ignavis, improbis viris:


verbera compedes

  975

molae, [magna] lassitudo fames frigus durum,


haec pretia sunt ignaviae.


id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;


nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,


nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.

 980

propterea eri imperium exsequor, bene et sedate servo id;


atque mihi id prodest.


alii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;


metum mihi adhibeam, culpam abstineam, ero ut omnibus in locis sim praesto:

  983a

[servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.

 983b

nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.]


metuam haud multum. prope est quando erus ob facta pretium exsolvet.

985

<eo> ego exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror.


postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat,


ita venio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,


neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.


sed metuo, ne sero veniam depugnato proelio.




Atto 5 Scena 7

Senex 


 990

Per ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum


sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:


facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,


nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.


cave quisquam, quod illic minitetur, vostrum flocci fecerit.

 995

quid statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit.


ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.  Men. Occidi,


quid hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?


quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?


quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,

 1000

Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?


Mess. 


Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?


erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.


Men. 


Ecquis suppetias mihi audet ferre?  Mess. Ego, ere, audacissime.


o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum

 1005

meum hic in pacato oppido luci deripier in via,


qui liber ad vos venerit.


mittite istunc.  Men. Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,


neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.


Mess. 


Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.

 1010

numquam te patiar perire, me perirest aequius.


eripe oculum isti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.


hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.


maximo hodie malo hercle vostro istunc fertis. mittite.


Men. 


Teneo ego huic oculum.  Mess. Face ut oculi locus in capite appareat.

 1015

vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.  Lorarii. Periimus.


obsecro hercle.  Mess. Mittite ergo.  Men. Quid me vobis tactiost?


pecte pugnis.  Mess. Agite abite, fugite hinc in malam crucem.


em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.


nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.

 1020

edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.


Men. 


At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.


nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.


Mess. 


Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.


Men. 


Liberem ego te?  Mess. Verum, quandoquidem, ere, te servavi.  Men. Quid est?

 1025

adulescens, erras.  Mess. Quid, erro?  Men. Per Iovem adiuro patrem,


med erum tuom non esse.  Mess. Non taces?  Men. Non mentior;


nec meus servos umquam tale fecit quale tu mihi.


Mess. 


Sic sine igitur, si tuom negas me esse, abire liberum.


Men. 


Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.


Mess. 

 1030

Nempe iubes?  Men. Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.


Mess. 


Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,


gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,


ne minus imperes mihi quam cum tuos servos fui.


apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.


Men. 

 1035

Minime.  Mess. Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi


referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium


cum viatico: id tibi iam huc adferam.  Men. Adfer strenue.


Mess. 


Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.

 50

Men. 


Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:

 1040

alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras

 1040a

... ... ...


vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum


esse aiebat, <meus servator,> quem ego modo emisi manu;


is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:


id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo volet,

 1045

ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.


socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.


haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.


nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,

 

si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.




Atto 5 Scena 8

Menaechmvs (sosicles) 


 1050

Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere,


postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?  Messenio Quin modo


erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,


apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,

 

quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.

 1055

ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.


cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest


praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.


Sos. 


Liberum ego te iussi abire?  Mess. Certo.  Sos. Quin certissimumst,

 

mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.




Atto 5 Scena 9

Menaechmvs 


 1060

Si voltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis


facietis, ut ego hodie abstulerim pallam et spinter, pessumae.


Mes. 


Pro di immortales, quid ego video?  S. Quid vides?  Mes. Speculum tuom.


Sos. 


Quid negoti est?  Mes. Tuast imago. tam consimilest quam potest.


Sos. 


Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.


Men. 

 1065

O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.


Mess. 


Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.


Men. 


Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis


<obsequi>. mihi est Menaechmo nomen.  Sos. Immo edepol mihi.


Men. 


Siculus sum Syracusanus.  Sos. Eadem urbs et patria est mihi.


Men. 

 1070

Quid ego ex te audio?  Sos. Hoc quod res est.  Mess. Novi equidem hunc: erus est meus.


ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.


ego hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium.


quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.


Sos. 


Delirare mihi videre: non commeministi, simul

 1075

te hodie mecum exire ex navi?  Mess. Enim vero aequom postulas.


tu erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.


hunc ego esse aio Menaechmum.  Men. At ego me.  Sos. Quae haec fabulast?


tu es Menaechmus?  Men. Me esse dico, Moscho prognatum patre.


Sos. 


Tun meo patre es prognatus?  Men. Immo equidem, adulescens, meo;

 1080

tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.


Mess. 


Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.


nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.


nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.


sevocabo erum. Menaechme.  Men. Sos. Quid vis?  Mess. Non ambos volo,

 1085

sed uter vostrorum est advectus mecum navi.  Men. Non ego.


Sos. 


At ego.  Mess. Te volo igitur. huc concede.  Sos. Concessi. quid est?


Mess. 


Illic homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos.


nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi alterum.


neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,

 1090

quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem


memorat. meliust nos adire atque hunc percontarier.


Sos. 


Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.


perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis


hunc meum fratrem esse.  Mess. Spero.  Sos. Et ego item spero fore.


Mess. 

 1095

Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.


Men. 


Ita vero.  Mess. Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia


te Syracusis natum esse dixti: <et> hic natust ibi.


Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.


nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.


Men. 

 1100

Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.


tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.


Mess. 


Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos


geminos, una matre natos et patre uno uno die.


Men. 


Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies.


Mess. 

 1105

Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.


Men. 


Vbi lubet, roga: respondebo. nil reticebo quod sciam.


Mess. 


Est tibi nomen Menaechmo?  Men. Fateor.  Mess. Est itidem tibi?


Sos. 


Est.  Mess. Patrem fuisse Moschum tibi ais?  Men. Ita vero.  Sos. Et mihi.


Mess. 


Esne tu Syracusanus?  Men. Certo.  Mess. Quid tu?  Sos. Quippini?


Mess. 

 1110

Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.


quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?


Men. 


Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea


inter homines me deerrare a patre atque inde avehi.


Sos. 


Iuppiter supreme, serva me.  Mess. Quid clamas? quin taces?

 1115

quot eras annos gnatus, quom te pater a patria avehit?


Men. 


Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.


neque patrem umquam postilla vidi.  Mess. Quid? vos tum patri


filii quot eratis?  Men. Vt nunc maxime memini, duo.


Mess. 


Vter eratis, tun an ille, maior?  Men. Aeque ambo pares.


Mess. 

 1120

Qui id potest?  Men. Gemini ambo eramus.  Sos. Di me servatum volunt.


Mess. 


Si interpellas, ego tacebo potius.  Sos. Taceo.  Mess. Dic mihi:


uno nomine ambo eratis?  Men. Minime. nam mihi hoc erat,


quod nunc est, Menaechmo: illum tum vocabant Sosiclem.


Sos. 


Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.

 1125

mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.


Men. 


Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?


Sos. 


Postquam ad nos renuntiatum est te ... et patrem esse mortuom,


avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.


Men. 

 1130

Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.  Sos. Roga.


Men. 


Quid erat nomen nostrae matri?  Sos. Teuximarchae.  Men. Convenit.


o salve, insperate multis annis post quem conspicor.


Sos. 


Frater, et tu, quem ego multis miseriis laboribus


usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.


Mess. 

 1135

Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:


hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.


Men. 


Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,


clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,


eam dedi huic.  S. Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?  M. <Haec east.>

 1140

quo modo haec ad te pervenit?  Sos. Meretrix huc ad prandium


me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,


potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <abstuli>.


Men. 


Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.

 1145

nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.


Mess. 


Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?


Men. 


Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.


Sos. 


Liber esto.  Men. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.


Mess. 

 1150

Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.


Sos. 


Quoniam haec evenerunt, frater, nostra ex sententia,


in patriam redeamus ambo.  Men. Frater, faciam, ut tu voles.


auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim


eamus intro, frater.  Sos. Fiat.  Mess. Scitin quid ego vos rogo?


M. 

 1155

Quid?  Mes. Praeconium mi ut detis.  M. Dabitur.  Mes. Ergo nunciam


vis conclamari auctionem fore?  Men. Equidem die septimi.


Mess. 


Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.


venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.


venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.

 1160

venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.


vix credo tota auctione capiet quinquagesies.

 

nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.




Indice Libri - Freenfo.net