Persa 2.4

Paegnivm

Pensum meum, quod datumst, confeci. nunc domum propero. Sag. Mane, etsi properas.

Paegnium, ausculta. Pa. Emere oportet, quem tibi oboedire velis. S. Asta.

Paeg.

Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam,

275

qui nunc sic tamen es molestus. Sag. Scelerate, etiam respicis?

5

Paeg.

Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.

Sag.

Vbi Toxilus est tuus erus? Paeg. Vbi illi libet, neque te consulit. Sag. Etiam

dicis ubi sit, venefice?

Paeg.

Nescio, inquam, ulmitriba tu.

Sag.

280

Male dicis maiori. Paeg. Prior promeritus perpetiare.

9a 280a

servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.

10

Sag.

Dicisne mi, ubi sit Toxilus? Paeg. Dico ut perpetuo pereas.

Sag.

Caedere hodie tu restibus. Paeg. Tua quidem, cucule, causa!

non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.

Sag.

Video ego te: iam incubitatus es. Paeg. Ita sum. quid id ad te [attinet]?

285

at non sum, ita ut tu, gratiis. Sag. Confidens. Paeg. Sum hercle vero.

15

nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.

Sag.

Potin ut molestus ne sies? Paeg. Quod dicis facere non quis.

Sa.

Abi in malam rem. Pa. At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.

Sag.

Vadatur hic me. Paeg. Vtinam vades desint, in carcere ut sis.

Sag.

290

Quid hoc? Paeg. Quid est? Sag. Etiam, scelus, male loquere? Paeg. Tandem ut liceat,

20

quom servos sis, servom tibi male dicere. Sag. Itane? specta

quid dedero. Paeg. Nil, nam nil habes. Sag. Di deaeque me omnes perdant--

Paeg.

Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. Sag. Atque id fiat,

nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.

Paeg.

295

Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.

25

Sag.

Qui te di deaeque--scis quid hinc porro dicturus fuerim,

ni linguae moderari queam. potin abeas? Paeg. Abigis facile.

nam umbra mea iam intus vapulat.-- Sag. Vt istunc di deaeque perdant.

tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.

300

hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem

30

quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.



Indice Libri - Freenfo.net