Persa 5.1

Toxilvs


Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis,


bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,

755

cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes,


eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.

5

nunc ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.


ite foras: hic volo ante ostium et ianuam

6a 758a

meos participes bene accipere.


statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.

7a 759a

hic statui volo primum aliqua mihi,

760

unde ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut fiant,


quorum opera mihi facilia factu facta haec sunt, quae volui effieri.

10

nam improbus est homo qui beneficium scit accipere et reddere nescit.


Lemnisilenis


Toxile mi, cur ego sine te sum, cur tu autem sine me es? T. Agedum ergo,


accede ad me atque amplectere sis. Lemn. Ego vero. Tox. Oh, nihil hoc magis dulcest.

765

sed, amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?


Lemn.


Omnia quae tu vis, ea cupio. Tox. Mutua fiunt a me. age, age ergo,

15

tu Sagaristio, accumbe in summo. Sagaristio Ego nil moror: cedo parem, quem pepigi.


Tox.


Temperi. Sag. Mi istuc temperi serost. Tox. Hoc age, accumbe. hunc diem suavem


meum natalem agitemus amoenum. date aquam manibus, apponite mensam.

770

do hanc tibi florentem florenti. tu hic eris dictatrix nobis.


Lemn.


Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos ludos.

20

Tox.


Move manus, propera, Paegnium, tarde cyathos mihi das, cedo sane.


bene mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies datus hodiest.


ab dis, quia te licet liberam med amplecti. Lemn. Tua factum opera.


Tox.

775

Bene omnibus nobis. hoc mea manus tuae poclum donat, ut amantem


amanti decet. Lemn. Cedo. Tox. Accipe. Tox. Bene ei qui invidet mi et ei qui hoc gaudet.




Indice Libri - Freenfo.net