Plautus

Poenulus


PROLOGVS



Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:


inde mihi principium capiam, ex ea tragoedia.


sileteque et tacete atque animum advortite,


audire iubet vos imperator histricus,

 5

bonoque ut animo sedeate in subselliis,


et qui esurientes et qui saturi venerint:


qui edistis, multo fecistis sapientius,


qui non edistis, saturi fite fabulis;


nam cui paratumst quod edit, nostra gratia

 10

nimia est stultitia sessum impransum incedere.


exsurge, praeco, fac populo audientiam;


iam dudum exspecto, si tuom officium scias:


exerce vocem, quam per vivisque et colis.


nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.

 15

age nunc reside, duplicem ut mercedem feras.

 15a

* * *


bonum factum esse, edicta ut servetis mea.


scortum exoletum ne quis in proscaenio


sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant,


neu dissignator praeter os obambulet

 20

neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.


diu qui domi otiosi dormierunt, decet


animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.


servi ne obsideant, liberis ut sit locus,


vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,

 25

domum abeant, vitent ancipiti infortunio,


ne et hic varientur virgis et loris domi,


si minus curassint, quom eri reveniant domum.


nutrices pueros infantis minutulos


domi ut procurent neu quae spectatum adferat,

 30

ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame


neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.


matronae tacitae spectent, tacitae rideant,


canora hic voce sua tinnire temperent,


domum sermones fabulandi conferant,

 35

ne et hic viris sint et domi molestiae.


quodque ad ludorum curatores attinet,


ne palma detur quoiquam artifici iniuria


neve ambitionis causa extrudantur foras,


quo deteriores anteponantur bonis.

 40

et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui:


dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,


inruptionem facite; nunc dum occasio est,


nunc dum scriblitae aestuant, occurrite.


haec quae imperata sunt pro imperio histrico,

 45

bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.


ad argumentum nunc vicissatim volo


remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.


eius nunc regiones, limites, confinia


determinabo: ei rei ego finitor factus sum.

 50

sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo


comoediai; sin odiost, dicam tamen,


siquidem licebit per illos quibus est in manu.


Carchedonius vocatur haec comoedia,

 53a

* * *


latine Plautus patruus pultiphagonides.

 55

nomen iam habetis. nunc rationes ceteras


accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:


locus argumentost suom sibi proscaenium,


vos iuratores estis. quaeso, operam date.


Carthaginienses fratres patrueles duo

 60

fuere, summo genere et summis ditiis;


eorum alter vivit, alter est emortuos.


propterea apud vos dico confidentius,


quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.


sed illi seni qui mortuost, <ei> filius,

 65

unicus qui fuerat, ab divitiis a patre


puer septuennis surripitur Carthagine,


sexennio prius quidem quam moritur pater.


quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,


conicitur ipse in morbum ex aegritudine:

 70

facit illum heredem fratrem patruelem suom,


ipse abit ad Acheruntem sine viatico.


ille qui surripuit puerum Calydonem avehit,


vendit eum domino hic diviti quoidam seni,


cupienti liberorum, osori mulierum.

 75

emit hospitalem is filium imprudens senex


puerum illum eumque adoptat sibi pro filio


eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.


is illic adulescens habitat in illisce aedibus.


revertor rursus denuo Carthaginem:

 80

si quid mandare voltis aut curarier,


argentum nisi qui dederit, nugas egerit;


[verum] qui dederit, magis maiores nugas egerit.


sed illi patruo huius, qui vivit senex,


Carthaginiensi duae fuere filiae,

 85

altera quinquennis, altera quadrimula:


cum nutrice una periere a Magaribus.


eas qui surripuit, in Anactorium devehit,


vendit eas omnis, et nutricem et virgines,


praesenti argento homini, si leno est homo,

 90

quantum hominum terra sustinet sacerrumo.


vosmet nunc facite coniecturam ceterum,


quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.


is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,


huc commigravit in Calydonem hau diu,

 95

sui quaesti causa. is in illis habitat aedibus.


earum hic adulescens alteram efflictim perit,


suam sibi cognatam, imprudens, neque scit quae siet


neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat:


[neque quicquam cum ea fecit etiamnum stupri

 100

neque duxit umquam, neque ille voluit mittere]


quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.


illam minorem in concubinatum sibi


volt emere miles quidam, qui illam deperit.


sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit,

 105

mari te<rraque> usquequaque quaeritat.


ubi quamque in urbem est ingressus, ilico


omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;


dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi


unde sit, quoiatis, captane an surrupta sit,

 110

quo genere gnata, qui parentes fuerint.


ita docte atque astu filias quaerit suas.


et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens


se scire: Poenus plane est. quid verbis opust?


is heri huc in portum navi venit vesperi,

 115

pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:


iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite;


cave dirumpatis, quaeso, sinite transigi.


ehem, paene oblitus sum relicuom dicere.


ille qui adoptavit hunc sibi pro filio,

 120

is illi Poeno huius patruo hospes fuit.


is hodie huc veniet reperietque hic filias


et hunc sui fratris filium, ut quidem didici ego.


ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.


hic qui hodie veniet, reperiet suas filias

 125

et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum


valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:


quod restat, restant alii qui faciant palam.


valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.




Indice Libri - Freenfo.net