Plautus - Poenulus







Agorastocles 


Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,

 130

dubias, egenas, inopiosas consili,


quas tu sapienter, docte et cordate et cate


mihi reddidisti opiparas opera tua.

 5

quibus pro bene factis fateor deberi tibi


et libertatem et multas grates gratias.


Milphio 

 135

Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.


nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,


gerrae germanae, sai de kollurai lurai.

 10

nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo


tris facile corios contrivisti bubulos.


Agor. 

 140

Amans per amorem si quid feci, Milphio,


ignoscere id te mi aequom est.  Mil. Haud vidi magis.


em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,

 15

item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:


post id locorum tu mihi amanti ignoscito.


Agor. 

 145

Si tibi lubido est aut voluptati, sino:


suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.


Mil. 


Si auctoritatem postea defugeris,

 20

ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.


Agor. 


Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?

 150

quin si feriri video te, extemplo dolet.


Mil. 


Mihi quidem hercle.  Ag. Immo mihi.  Mil. Istuc mavelim.


sed quid nunc tibi vis?  Agor. Cur ego apud te mentiar?

 25

amo immodeste.  Mil. Meae istuc scapulae sentiunt.


Agor. 


At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,

 155

lenonis huius meretricem maiusculam.


Mil. 


Iam pridem equidem istuc ex te audivi.  Agor. Differor


cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,

 30

illius domino, non lutumst lutulentius.


Mil. 


Vin tu illi nequam dare nunc?  Agor. Cupio.  Mil. Em me dato.


Agor. 

 160

Abi dierectus.  Mil. Dic mihi vero serio:


vin dare malum illi?  Agor. Cupio.  Mil. Em, eundem me dato:


utrumque faxo habebit, et nequam et malum.

 35

Agor. 


Iocare.  Mil. Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio


tuo tuam libertam facere?  Agor. Cupio, Milphio.


Mil. 

 165

Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei


trecenti nummi Philippi?  Agor. Sescenti quoque.


Mil. 


Satis sunt trecenti.  Agor. Quid iis facturu's?  Mil. Tace.

 40

totum lenonem tibi cum tota familia


dabo hodie dono.  Agor. Qui id facturu's?  Mil. Iam scies.

 170

tuos Collybiscus nunc in urbest vilicus;


eum hic non novit leno. satin intellegis?


Agor. 


Intellego hercle, sed quo evadas nescio.

 45

Mil. 


Non scis?  Agor. Non hercle.  Mil. At ego iam faxo scies.


ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat

 175

dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:


se amare velle atque obsequi animo suo;


locum sibi velle liberum praeberier,

 50

ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.


leno ad se accipiet auri cupidus ilico:

 180

celabit hominem et aurum.  Agor. Consilium placet.


Mil. 


Rogato, servos veneritne ad eum tuos.


ille me censebit quaeri: continuo tibi

 55

negabit. quid tu dubitas, quin extempulo


dupli tibi auri et hominis fur leno siet?

 185

neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,


addicet praetor familiam totam tibi.


ita decipiemus fovea lenonem Lycum.

 60

Agor. 


Placet consilium.  Mil. Immo etiam, ubi expolivero,


magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.


Agor. 

 190

Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.


Aphrodisia hodie sunt.  Mil. Scio.  Agor. Oculos volo


meos delectare munditiis meretriciis.

 65

Mil. 


Hoc primum agamus quod consilium cepimus.


abeamus intro, ut Collybiscum vilicum

 195

hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.


Agor. 


Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen


tibi auscultabo.--  Mil. Faciam ut facto gaudeas.

 70

inest amoris macula huic homini in pectore,


sine damno magno quae elui ne utiquam potest.

 200

itaque hic scelestus est homo leno Lycus,


quoi iam infortuni intenta ballistast probe,


quam ego haud multo post mittam e ballistario.

 75

sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.


haec est prior, quae meum erum dementem facit.

 205

sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,


si vis videre ludos iucundissimos.


Agorastocles 


Quid istuc tumultist, Milphio?  Mil. Em amores tuos,

 80

si vis spectare.  Agor. O multa tibi di dent bona,


quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.




Indice Libri - Freenfo.net