Poenulus 1.2


Adelphasivm

210

Negoti sibi qui volet vim parare,


navem et mulierem, haec duo comparato.


nam nullae magis res duae plus negoti


habent, forte si occeperis exornare,

5

[neque umquam satis hae duae res ornantur]

215

neque eis ulla ornandi satis satietas est.


atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.


nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,


[postquam aurora inluxit, numquam concessamus]

10

ex industria ambae numquam concessamus

220

lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,


poliri expoliri, pingi fingi; et una


binae singulis quae datae nobis ancillae,


eae nos lavando eluendo operam dederunt,

15

aggerundaque aqua sunt viri duo defessi.

225

apage sis, negoti quantum in muliere una est.


sed vero duae, sat scio, maxumo uni


poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,


quae noctes diesque omni in aetate semper

20

ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.

230

postremo modus muliebris nullust: numquam


lavando et fricando scimus facere finem.


[nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.]


Anterastilis


Miror equidem, soror, te istaec sic fabulari,

25

quae tam callida et docta sis et faceta.

235

nam quom sedulo munditer nos habemus,


vix aegreque amatorculos invenimus.


Ad.


Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:


modus omnibus rebus, soror, optimus est habitu.

30

nimia omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se.


Ant.

240

Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi


quam si salsa muriatica esse autumantur:


[sine omni lepore et sine suavitate]


nisi multa aqua usque et diu macerantur,

35

olent, salsa sunt, tangere ut non velis.

245

item nos sumus

36a 245a

[eius seminis mulieres sunt]


insulsae admodum atque invenustae


sine munditia et sumptu.


Mil.


Coqua est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor:

40

scit, muriatica ut maceret. Agor. Quid molestu's?


Ad.

250

Soror, parce, amabo: sat est istuc alios


dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.


Ant.


Quiesco. Ad. Ergo amo te. sed hoc nunc responde


mihi: sunt hic omnia,

45

quae ad deum pacem oportet adesse? Ant. Omnia accuravi.


Agor.

255

Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum,


dignum Venere pol, quoi sunt Aphrodisia hodie.


Mil.


Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?


iam num me decet donari

50

cado vini veteris? dic dare. nil respondes?

260

lingua huic excidit, ut ego opinor.


quid hic, malum, astans opstipuisti? Agor. Sine amem, ne opturba ac tace.


Mil.


Taceo. Agor. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.


Ant.


Eamus, mea soror. Ad. Eho amabo, quid illo nunc properas? Ant. Rogas?

55

quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Ad. Maneat pol. mane.

265

turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istas versarier


prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,


miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,


quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,

60

quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,

270

servolorum sordidulorum scorta diobolaria?


Mil.


I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,


propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,


monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,

65

quoius ego nebulai cyatho septem noctes non emam.


Agor.

275

Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?


quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,


qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:


hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.

70

Milphio, heus, ubi es? Mil. Assum apud te, eccum. Agor. At ego elixus sis volo.


Mil.

280

Enim vero, ere, facis delicias. Agor. De tequidem haec didici omnia.


Mil.


Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Agor. Nihil id quidemst:


deos quoque edepol et amo et metuo, quibus tamen abstineo manus.


Ant.


Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet

75

exornatae ut simus. Ad. Immo vero sane commode;

285

nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.


non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,


et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.


eo illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus quam sat est.

80

Agor.


Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.

290

nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.


Mil.


Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,


qui hanc ames. Agor. At vide sis, cum illac numquam limavi caput.


Mil.


Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.

85

Agor.


Quid eo opust? Mil. Ego dicam: ut illi et tibi limem caput.


Agor.

295

I in malam rem. Mil. Ibi sum equidem. Agor. Perdis. Mil. Taceo. Agor. At perpetuo volo.


Mil.


Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.


Ant.


Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;


sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi

90

erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.


Ad.

300

Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.


bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:


aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.


[bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.]

95

meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:

305

[magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.]


pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,


lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.


Agor.


Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Mil. Volo.

100

Agor.


Potesne mi auscultare? Mil. Possum. Agor. Abi domum ac suspende te.


Mil.

310

Quam ob rem? Agor. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.


quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.


Mil.


Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.


Agor.


At ego amo hanc. Mil. At ego esse et bibere. Ad. Eho tu, quid ais? Ant. Quid rogas?

105

Ad.


Viden tu? pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi.


Ant.

315

Immo etiam in medio oculo paullum sordest. Ad. Cedo sis dexteram.


Agor.


Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?


Ant.


Nimia nos socordia hodie tenuit. Ad. Qua de re, obsecro?


Ant.


Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,

110

primae ut inferremus ignem in aram. Ad. Aha, non factost opus:

320

quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.


prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo


sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,


ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.

115

Agor.


Milphio. Mil. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?


Agor.

325

Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. Mil. Nil nisi laterculos,


sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.


Ag.


Ecquid amare videor? M. Damnum, quod Mercurius minime amat.


Agor.


Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.

120

Ant.


Eamus, mea germana. Ad. Age sis, ut lubet. Ant. Sequere hac. Ad. Sequor.


Mil.

330

Eunt hae. Agor. Quid si adeamus? Mil. Adeas. Agor. Primum prima salva sis,


et secunda tu secundo salve in pretio; tertia


salve extra pretium. Anc. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.


Agor.


Quo te agis? Ad. Egone? in aedem Veneris. Agor. Quid eo? Ad. Vt Venerem propitiem.

125

Agor.


Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.

335

quid tu ais? Ad. Quid mihi molestu's, opsecro? Agor. Aha, tam saeviter.


Ad.


Mitte, amabo. Agor. Quid festinas? turba nunc illi est. Ad. Scio.


sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.


Agor.


Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?

130

Ad.


Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:

340

eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.


Agor.


Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:


proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.


quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas?

135

Ad.


Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.


Agor.

345

Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.


Ad.


Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.


Mil.


Bellula hercle. Agor. I dierecte in maxumam malam crucem.


Mil.


Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.

140

Ad.


Segrega sermonem. taedet. Agor. Age, sustolle hoc amiculum.


Ad.

350

Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.


Agor.


Quid agam nunc? Ad. Si sapias, curam hanc facere compendi potes.


Ag.


Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? M. Ecce odium meum.


quid me vis? Ag. Cur mi haec irata est? M. Cur haec irata est tibi?

145

cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio.


Agor.

355

Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis


quam mare olimst, quom ibi alcedo pullos educit suos.


Mil.


Quid faciam? Agor. Exora, blandire, expalpa. Mil. Faciam sedulo.


sed vide sis, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.

150

Agor.


Non faciam. Ad. Non aequos in me es, sed morare et male facis.

360

bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt.


liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:


dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam


neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.

155

i, soror. apscede tu a me. Agor. Perii. ecquid agis, Milphio?


Mil.

365

Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas,


meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,


meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus--


Agor.


Mene ego illaec patiar praesente dici? discrucior miser,

160

nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.


Mil.

370

Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea.


ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit


atque te faciet ut sis civis Attica atque libera.


quin adire sinis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?

165

si ante quid mentitust, nunciam dehinc erit verax tibi.

375

sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.


Ad.


Apscede hinc sis, sycophanta par ero. Mil. At scin quo modo?


iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,


atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,

170

male formido: novi ego huius mores morosi malos.

380

quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.


Agor.


Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae


exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,


em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.

175

Mil.


Impias, ere, te: oratorem verberas. Agor. Iam istoc magis:

385

[etiam ocellum addam et labellum et linguam. Mil. Ecquid facies modi?


Ag.


] sicine ego te orare iussi? Mil. Quo modo ergo orem? Ag. Rogas?


sic enim diceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,


huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,

180

huius delicia, huius salus amoena, huius festivitas:

390

[huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia,

181a 390a

huius cor, huius studium, huius savium, mastigia]


omnia illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea.


Mil.


Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,


huius amica mammeata, mea inimica et malevola,

185

oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,

395

ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,


capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.


nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,


itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito

190

propter amorem vestrum. Ad. Amabo, men prohibere postulas

400

ne te verberet magis quam ne mendax me advorsum siet?


Ant.


Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus


nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.


Ad.


Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.

195

non sum irata. Agor. Non es? Ad. Non sum. Agor. Da ergo, ut credam, savium.


Ad.

405

Mox dabo, quom ab re divina rediero. Agor. I ergo strenue.


Ad.


Sequere me, soror. Agor. Atque audin etiam? Veneri dicito


multam meis verbis salutem. Ad. Dicam. Ag. Atque hoc audi. Ad. Quid est?


Agor.


Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.

200

respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.




Indice Libri - Freenfo.net