Poenulus 1.3

410

quid nunc mi es auctor, Milphio?Mil. Vt me verberes


atque auctionem facias: nam impunissume


tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.


Agor.


Quid iam? Mil. Maiorem partem in ore habitas meo.

5

Agor.


Supersede istis verbis. Mil. Quid nunc vis tibi?


Agor.

415

Trecentos Philippos Collybisco vilico


dedi dudum, prius quam me evocavisti foras.


nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram


perque hanc sororem laevam perque oculos tuos

10

[perque meos amores perque Adelphasium meam]

420

perque tuam libertatem-- Mil. Em nunc nihil opsecras.


Agor.


Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,


fac quod facturum te esse promisti mihi,


ut ego hunc lenonem perdam. Mil. Perfacile id quidemst.

15

i, adduce testis tecum; ego intus interim

425

iam et ornamentis meis et sycophantiis


tuom exornabo vilicum. propera atque abi.


Agor.


Fugio. Mil. Meum est istuc magis officium quam tuom.


Agor.


Egone egone, si istuc lepide ecfexis-- Mil. I modo.

20

Agor.


Vt non ego te hodie-- Mil. Abi modo. Agor. Emittam manu--


Mil.

430

I modo. Ag. Non hercle meream. Mil. Oh-- Ag. Vah-- Mil. Abi modo.


Agor.


Quantum Acheruntest mortuorum. Mil. Etiamne abis?


Agor.


Neque quantum aquaist in mari. Mil. Abiturun es?


Agor.


Neque nubes omnes quantumst. Mil. Pergin pergere?

25

Agor.


Neque stellae in caelo. Mil. Pergin auris tundere?


Agor.

435

Neque hoc neque illud neque--enim vero serio--


neque--hercle vero--quid opust verbis? quippini?


quod uno verbo--dicere hic quidvis licet,


neque--hercle vero serio, scin quomodo?

30

ita me di amabunt, vin bona dicam fide,

440

quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,


scin quam videtur? credin quod ego fabuler?


Mil.


Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;


nam isti quidem hercle orationi Oedipo

35

opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit.--


Agor.

445

Illic hinc iratus abiit. nunc mihi cautio est,


ne meamet culpa meo amori obiexim moram.


ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet


me oboedientem esse servo liberum.--




Indice Libri - Freenfo.net