Poenulus 3.2


Milphio


Iam tenes praecepta in corde? Collybiscvs Pulchre. Mil. Vide sis calleas.


Coll.


Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam.


Mil.

580

Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.


Coll.


Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.

5

Mil.


Probus homost. Agor. Adeamus propius. Mil. Adsunt testes? Agor. Tot quidem.


Mil.


Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.


nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;

585

ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.


hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant,

10

quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.


Adv.


Di te perdant. M. Vos quidem hercle--cum eo cum quiqui tamen


et bene et benigne facitis, quom ero amanti operam datis.

590

sed isti iam sciunt, negoti quid sit? Agor. Omne in ordine.


Mil.


Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum

15

novistis? Adv. Facile. Coll. At pol ego eum, qua sit facie, nescio.


eum mihi volo demonstretis hominem. Adv. Nos curabimus.


satis praeceptumst. Agor. Hic trecentos nummos numeratos habet.


Adv.

595

Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles,


ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio.

20

Coll.


Agite, inspicite. Adv. Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum:


macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;


verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus.


Coll.

600

Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. Adv. Scilicet,


et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris,

25

liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium,


ubi ames, potes, pergraecere. Coll. Eu, edepol mortales malos.


Agor.


Ego enim docui. Mil. Quis te porro? Coll. Agite intro abite, Agorastocles,

605

ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae


praepedimentum obiciatur. Adv. Hic homo sapienter sapit.

30

facite quod iubet. Agor. Abeamus. sed vos-- Adv. Satis dictumst. abi.


Agor.


Abeo. Adv. Quaeso, di immortales, quin abis? Agor. Abeo.-- Adv. Sapis.


Coll.

608a

St,


tace. Adv. Quid est? Coll. Fores hae fecerunt magnum flagitium modo.


Adv.

610

Quid <id> est flagiti? Coll. Crepuerunt clare. Adv. Di te perduint.


pone nos recede. Coll. Fiat. Adv. Nos priores ibimus.

35

Coll.


Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant.


Adv.


Illic homo est, qui egreditur, leno. C. Bonus est, nam similis malist.


iam nunc ego illi egredienti sanguinem exsugam procul.




Indice Libri - Freenfo.net