Poenulus 3.3


Lycvs

615

Iam ego istuc revortar, miles: convivas volo


reperire nobis commodos, qui una sient;


interibi attulerint exta, atque eadem mulieres


iam ab re divina credo apparebunt domi.

5

sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt?

620

et ille chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul?


Adv.


Aetoli cives te salutamus, Lyce,


quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi.


Lyc.


Fortunati omnes sitis, quod certo scio

10

nec fore nec fortunam id situram fieri.


Adv.

625

Istic est thensaurus stultis in lingua situs,


ut quaestui habeant male loqui melioribus.


Lyc.


Viam qui nescit, qua deveniat ad mare,


eum oportet amnem quaerere comitem sibi.

15

ego male loquendi vobis nescivi viam:

630

nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi:


si bene dicetis, vostra ripa vos sequar,


si male dicetis, vostro gradiar limite.


Adv.


Malo bene facere tantundemst periculum

20

quantum bono male facere. Lyc. Qui vero? Adv. Scies.

635

malo si quid bene facias, [id] beneficium interit;


bono si quid male facias, aetatem expetit.


Lyc.


Facete dictum. sed quid istuc ad me attinet?


Adv.


Quia nos honoris tui causa ad te venimus,

25

quamquam bene volumus leniter lenonibus.


Lyc.

640

Si quid boni adportatis, habeo gratiam.


Adv.


Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus


neque pollicemur, neque adeo volumus datum.


Lyc.


Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas.

30

sed quid nunc voltis? Adv. Hunc chlamydatum quem vides,

645

ei Mars iratust. Coll. Capiti vestro istuc quidem.


Adv.


Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.


Coll.


Cum praeda hic hodie incedet venator domum:


canes compellunt in plagas lepide lupum.

35

Lyc.


Quis hic est? Adv. Nescimus nos quidem istum qui siet;

650

nisi dudum mane ut ad portum processimus,


atque istum e navi exeuntem oneraria


videmus. adiit ad nos extemplo exiens;


salutat, respondemus. Coll. Mortalis malos,

40

ut ingrediuntur docte in sycophantiam.


Lyc.

655

Quid deinde? Adv. Sermonem ibi nobiscum copulat.


ait se peregrinum esse huius ignarum oppidi;


locum sibi velle liberum praeberier,


ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.

45

tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.


Lyc.

660

Itane? Adv. Ille est cupiens, aurum habet. Lyc. Praeda haec meast.


Adv.


Potare, amare volt. Lyc. Locum lepidum dabo.


Adv.


At enim hic clam furtim esse volt, ne quis sciat


neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,

50

ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;

665

inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum.


Coll.


Nimis lepide de latrone, de Sparta optume.


Lyc.


Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi


et bene praecipitis et bonam praedam datis.

55

Adv.


Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,

670

trecentos nummos Philippos portat praesidi.


Lyc.


Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.


Adv.


Quin hic quidem tuos est. Lyc. Opsecro hercle hortamini,


ut devortatur ad me in hospitium optumum.

60

Adv.


Neque nos hortari neque dehortari decet

675

hominem peregrinum: tuam rem tu ages, si sapis.


nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:


nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.


Coll.


Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?

65

Adv.


Cum illoc te meliust tuam rem, adulescens, loqui:

680

illic est ad istas res probus, quas quaeritas.


Coll.


Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.


Adv.


Illinc procul nos istuc inspectabimus.


Coll.


Bonam dedistis mihi operam. Lyc. It ad me lucrum.

70

Coll.


Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.


Lyc.

685

Blande hominem compellabo. hospes hospitem


salutat. salvom te advenire gaudeo.


Coll.


Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.


Lyc.


Hospitium te aiunt quaeritare. Coll. Quaerito.

75

Lyc.


Ita illi dixerunt, qui hinc a me abierunt modo,

690

te quaeritare a muscis. Coll. Minime gentium.


Lyc.


Quid ita? Coll. Quia <a> muscis si mi hospitium quaererem,


adveniens irem in carcerem recta via.


ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius,

80

quam regi Antiocho oculi curari solent.


Lyc.

695

Edepol ne tibi illud possum festivom dare,


siquidem potes esse te pati in lepido loco,


in lecto lepide strato lepidam mulierem


complexum contrectare. Coll. Is, leno, viam.

85

Lyc.


Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,

700

vetustate vino edentulo aetatem inriges;


ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,


quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,


ibi ut balneator faciat unguentariam.

90

sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.


Coll.

705

Quid ita? Lyc. Quia aurum poscunt praesentarium.


Coll.


Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.


Adv.


Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,


ut ipsus testis sit sibi certissumus?

95

heus tu, qui furem captas, egredere ocius,

710

ut tute inspectes aurum lenoni dari.




Indice Libri - Freenfo.net