Poenulus 3.4


Agorastocles


Quid est? quid voltis, testes? Adv. Specta ad dexteram.


tuos servos aurum ipsi lenoni dabit.


Coll.


Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei


trecenti nummi, qui vocantur Philippei.

5 715

hinc me procura; propere hosce apsumi volo.


Lyc.


Edepol fecisti prodigum promum tibi.


age, eamus intro. Coll. Te sequor. Lyc. Age, age, ambula,


ibi, quae reliqua, alia fabulabimur.


Coll.


Eadem narrabo tibi res Spartiaticas.

10

L.

720

Quin sequere me ergo.-- C. Abduc intro. addictum tenes.--


Agor.


Quid nunc mi auctores estis? Adv. Vt frugi sies.


Agor.


Quid si animus esse non sinit? Adv. Esto ut s


Agor.


Vidistis, leno quom aurum accepit? Adv. Vidimus.


Agor.


Eum vos meum esse servom scitis? Adv. Scivimus.

15

Agor.

725

Rem adversus populi saepe leges? Adv. Scivimus.


Agor.


Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,


mox quom ad praetorem usus veniet. Adv. Meminimus.


Agor.


Quid si recenti re aedis pultem? Adv. Censeo.


Agor.


Si pultem, non recludet? Adv. Panem frangito.

20

Agor.

730

Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem,


meus servos ad eum veneritne? Adv. Quippini?


Agor.


[Cum auri ducentis nummis Philippis? Adv. Quippini?


Ag.


Ibi extemplo leno errabit. Ad. Qua de re? Ag. Rogas?


quia centum nummis minus dicetur. Adv. Bene putas.

25

Agor.

735

Alium censebit quaeritari. Adv. Scilicet.]


Agor.


Extemplo denegabit. Adv. Iuratus quidem.


Ag.


Homo furti sese adstringet. Ad. Hau dubium id quidemst.


Agor.


Quantum quantum ad eum erit delatum. Adv. Quippini?


Agor.


Diespiter vos perduit. Adv. Te quippini?

30

Agor.

740

Ibo et pultabo ianuam iam. Adv. Quippini?


Agor.


Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.


foras egrediri video lenonem Lycum.


adeste quaeso. Adv. Quippini? si voles


operire capita, ne nos leno noverit,

35 745

qui illi malae rei tantae fuimus inlices.




Indice Libri - Freenfo.net