Poenulus 3.5


Lycvs


Suspendant omnes nunciam se haruspices,


quam ego illis posthac quod loquantur creduam,


qui in re divina dudum dicebant mihi


malum damnumque maximum portendier:

5 750

is explicavi meam rem postilla lucro.


Agor.


Salvos sis, leno. Lyc. Di te ament, Agorastocles.


Agor.


Magis me benigne nunc salutas quam antidhac.


Lyc.


Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:


utquomque est ventus, exim velum vortitur.

10

Agor.

755

Valeant apud te quos volo; atque haud te volo.


Lyc.


Valent ut postulatumst, verum non tibi.


Agor.


Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,


die festo celebri nobilique Aphrodisiis.


Lyc.


Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.

15

Agor.

760

Quid iam? Lyc. Quia os nunc frigefactas, quom rogas.


Agor.


Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum


apud te. Lyc. Apud me? numquam factum reperies.


Agor.


Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.


ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.

20

Lyc.

765

Malus es, captatum me advenis cum testibus.


tuorum apud me nemost nec quicquam tui.


Agor.


Mementote illud, advocati. Adv. Meminimus.


Lyc.


Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.


hi qui illum dudum conciliaverunt mihi

25 770

peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,


me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.


nunc hunc inimicum quia esse sciverunt mihi,


eum adlegarunt, suom qui servom diceret


cum auro esse apud me; compositast fallacia,

30 775

ut eo me privent atque inter se dividant.


lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.


Agor.


Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?


Lyc.


Nego: et negando, si quid refert, ravio.


Adv.


Periisti, leno. nam istest huius vilicus

35 780

quem tibi nos esse Spartiatam diximus,


qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.


idque in istoc adeo aurum inest marsuppio.


Lyc.


Vae vostrae aetati. Adv. Id quidem <in> mundo est tuae.


Agor.


Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:

40 785

manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date,


dum me videatis servom ab hoc abducere.--


Lyc.


Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.


consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.


sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem,

45 790

prius quam hinc optorto collo ad praetorem trahor?


eheu, quom ego habui hariolos haruspices;


qui si quid bene promittunt, perspisso evenit,


id quod mali promittunt, praesentarium est.


nunc ibo, amicos consulam, quo me modo

50 795

suspendere aequom censeant potissimum.--




Indice Libri - Freenfo.net