Poenulus 5.7


Agor.


Quam rem agis, miles? qui lubet patruo meo


loqui inclementer? ne mirere, mulieres


quod eum secuntur: modo cognovit filias

1375

suas esse hasce ambas. Lycvs Hem, quod verbum aures meas

5

tetigit? nunc perii. Antam. Vnde haec perierunt domo?


Ag.


Carthaginienses sunt. Lyc. At ego sum perditus.


illuc ego metui semper, ne cognosceret


eas aliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,

1380

periere, opinor, duodeviginti minae,

10

qui hasce emi. Agor. Et tute ipse periisti, Lyce.


Han.


Quis hic est? Agor. Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.


in servitute hic filias habuit tuas,


et mi auri fur est. Han. Bellum hominem, quem noveris.


Antam.

1385

Leno, rapacem te esse semper credidi,

15

verum etiam furacem qui norunt magis.


Lyc.


Accedam. per ego tua te genua obsecro


et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:


quando boni estis, ut bonos facere addecet

1390

faciatis, vestro subveniatis supplici.

20

iam pridem equidem istas scivi esse liberas


et exspectabam, si qui eas assereret manu.


nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom


reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,

1395

me malitiose nil fecisse, Agorastocles.

25

Agor.


Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.


omitte genua. Lyc. Mitto, si ita sententia est.


Antam.


Heus tu leno. Lyc. Quid lenonem vis inter negotium?


Antam.


Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.


Lyc.

1400

Di meliora faxint. Antam. Sic est: hodie cenabis toris.

30

aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.


Han.


Quid me <in> hac re facere deceat, egomet mecum cogito.


si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,


quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.


Adelph.

1405

Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro.

35

Anter.


Ausculta sorori. abi, diiunge inimicitias cum improbo.


Han.


Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,


non experiar tecum. Agor. Neque ego; si aurum mihi reddes meum,


leno, quando ex nervo emissu's--compingare in carcerem.


Lyc.

1410

Iamne autem ut soles? Antam. Ego, Poene, tibi me purgatum volo.

40

si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,


id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,


ita me di ament <ut> mihi volup est. Han. Ignosco et credo tibi.


Antam.


Leno, tu autem amicam mihi des facito aut [auri] mihi reddas minam.


Lyc.

1415

Vin tibicinam meam habere? Antam. Nil moror tibicinam;

45

nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.


Lyc.


Dabo quae placeat. Antam. Cura. Lyc. Aurum cras ad te referam tuom.


Agor.


Facito in memoria habeas. Lyc. Miles, sequere me.-- Antam. Ego vero sequor.--


Agor.


Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?

1420

nam tecum mi una ire certum est. Han. Vbi primum potero, ilico.

50

Agor.


Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.


Han.


Faciam ita ut vis. Agor. Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.



Indice Libri - Freenfo.net