Pseudolus 1.1

PROLOGVS

exporgi meliust lumbos atque exsurgier:

Plautina longa fabula in scaenam venit.



Psevdolvs


Si ex te tacente fieri possem certior,


ere, quae miseriae te tam misere macerent,

5

duorum labori ego hominum parsissem lubens,


mei te rogandi et tis respondendi mihi;

5

nunc quoniam id fieri non potest, necessitas


me subigit ut te rogitem. responde mihi:


quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies

10

gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,


neque tui participem consili quemquam facis?

10

eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.


Calidorvs


Misere miser sum, Pseudole. Ps. Id te Iuppiter


prohibessit. Cal. Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:

15

sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.


Ps.


Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac

15

supremum habuisti comitem consiliis tuis.


Cal.


Idem animus nunc est. Ps. Face me certum quid tibist;


iuvabo aut re aut opera aut consilio bono.


Cal.

20

Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi


quae me miseria et cura contabefacit.

20

Ps.


Mos tibi geretur. sed quid hoc, quaeso? Cal. Quid est?


Ps.


Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:


alia aliam scandit. Cal. Ludis iam ludo tuo?


Ps.

25

Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,


interpretari alium posse neminem.

25

Cal.


Cur inclementer dicis lepidis litteris


lepidis tabellis lepida conscriptis manu?


Ps.


An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?

30

nam has quidem gallina scripsit. Cal. Odiosus mihi es.


lege vel tabellas redde. Ps. Immo enim pellegam.

30

advortito animum. Cal. Non adest. Ps. At tu cita.


Cal.


Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;


nam istic meus animus nunc est, non in pectore.


Ps.

35

Tuam amicam video, Calidore. Cal. Vbi ea est, opsecro?


Ps.


Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.

35

Cal.


At te di deaeque quantumst-- Ps. Servassint quidem.


Cal.


Quasi solstitialis herba paulisper fui:


repente exortus sum, repentino occidi.


Ps.

40

Tace, dum tabellas pellego. Cal. Ergo quin legis?


Ps.


'Phoenicium Calidoro amatori suo

40

per ceram et lignum litterasque interpretes


salutem mittit et salutem abs te expetit,


lacrumans titubanti animo, corde et pectore.'


Cal.

45

Perii, salutem nusquam invenio, Pseudole,


quam illi remittam. Ps. Quam salutem? Cal. Argenteam.

45

Ps.


Pro lignean salute vis argenteam


remittere illi? vide sis quam tu rem geras.


Cal.


Recita modo: ex tabellis iam faxo scies

50

quam subito argento mi usus invento siet.


Ps.


'Leno me peregre militi Macedonio

50

minis viginti vendidit, voluptas mea;


et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas


dederat; nunc unae quinque remorantur minae.

55

ea causa miles hic reliquit symbolum,


expressam in cera ex anulo suam imaginem,

55

ut qui huc adferret eius similem symbolum,


cum eo simul me mitteret. ei rei dies


haec praestituta est, proxuma Dionysia.'

60

cras ea quidem sunt. Cal. Prope adest exitium mihi,


nisi quid mihi in te est auxili. Ps. Sine pellegam.

60

Cal.


Sino, nam mihi videor cum ea fabularier;


lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.


Ps.


'Nunc nostri amores mores consuetudines,

65

[iocus ludus sermo suavisaviatio]


compressiones artae amantum corporum,

65

teneris labellis molles morsiunculae,

65a 67a

[nostrorum orgiorum--iunculae]


papillarum horridularum oppressiunculae,


harunc voluptatum mi omnium atque itidem tibi

70

distractio discidium vastities venit,


nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.

70

haec quae ego scivi ut scires curavi omnia;


nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.'


Cal.


Est misere scriptum, Pseudole. Ps. O, miserrime.


Cal.

75

Quin fles? Ps. Pumiceos oculos habeo: non queo


lacrumam exorare ut expuant unam modo.

75

Cal.


Quid ita? Ps. Genus nostrum semper siccoculum fuit.


Cal.


Nilne adiuvare me audes? Ps. Quid faciam tibi?


Cal.


Eheu. Ps. Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.


Cal.

80

Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.


Ps.


Eheu. Cal. Neque intus nummus ullus est. Ps. Eheu.

80

Cal.


Ille abducturus est mulierem cras. Ps. Eheu.


Cal.


Istocine pacto me adiuvas? Ps. Do id quod mihi est;


nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo.


Cal.

85

Atto um est de me hodie. sed potes nunc mutuam


drachumam dare unam mihi, quam cras reddam tibi?

85

Ps.


Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.


sed quid ea drachuma facere vis? Cal. Restim volo


mihi emere. Ps. Quam ob rem? Cal. Qui me faciam pensilem.

90

certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.


Ps.


Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?

90

an tu te ea causa vis sciens suspendere


ut me defraudes, drachumam si dederim tibi?


Cal.


Profecto nullo pacto possum vivere,

95

si illa a me abalienatur atque abducitur.


Ps.


Quid fles, cucule? vives. Cal. Quid ego ni fleam,

95

quoi nec paratus nummus argenti siet


neque libellai spes sit usquam gentium?


Ps.


Vt litterarum ego harum sermonem audio,

100

nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,


quod tu istis lacrumis te probare postulas,

100

non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.


verum ego te amantem, ne pave, non deseram.


spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea

105

tibi inventurum esse auxilium argentarium.


atque id futurum unde unde dicam nescio,

105

nisi quia futurum est: ita supercilium salit.


Cal.


Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.


Ps.


Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,

110

quo pacto et quantas soleam turbellas dare.


Cal.


In te nunc omnes spes sunt aetati meae.

110

Ps.


Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi


tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?


Cal.


Satis, si futurumst. Ps. Roga me viginti minas,

115

ut me effecturum tibi quod promisi scias.


roga, opsecro hercle. gestio promittere.

115

Cal.


Dabisne argenti mi hodie viginti minas?


Ps.


Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.


atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:

120

si neminem alium potero, tuom tangam patrem.


Cal.


Di te mihi semper servent. verum, si potest,

120

pietatis causa--vel etiam matrem quoque.


Ps.


De istac re in oculum utrumvis conquiescito.


Cal.


Oculum anne in aurem? Ps. At hoc pervolgatumst minus.

125

nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus


pube praesenti in contione: omni poplo,

125

omnibus amicis notisque edico meis,


in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.


Cal.

130

St, tace opsecro hercle. Ps. Quid negoti est? Cal. Ostium


lenonis crepuit. Ps. Crura mavellem modo.


Cal.


Atque ipse egreditur intus, periuri caput.




Indice Libri - Freenfo.net