Pseudolus 1.3


Cal.

230

Pseudole, non audis quae hic loquitur? Ps. Audio, ere, equidem atque animum advorto.


Cal.


Quid mi es auctor, huic ut mittam, ne amicam hic meam prostituat?


Ps.


Nil curassis, liquido es animo: ego pro me et pro te curabo.


iam diu ego huic bene et hic mihi volumus, et amicitia est antiqua:

5

mittam hodie huic suo die natali malam rem magnam et maturam.


Cal.

235

Quid opust? Ps. Potin aliam rem ut cures? Cal. At-- Ps. Bat. Cal. Crucior. Ps. Cor dura.


Cal.


Non possum. Ps. Fac possis. Call. Quonam pacto possim? Ps. Vince animum.


in rem quod sit praevortaris quam in re advorsa animo auscultes.


Ca.


Nugae istaec sunt: non iucundumst nisi amans facit stulte. Ps. Pergin?

10

Cal.


O Pseudole mi, sine sim nihili,


mitte me sis. Ps. Sino, modo ego abeam.


Cal.

240

Mane, mane, iam ut voles med esse ita ero. Ps. Nunc tu sapis.


Bal.


It dies; ego mihi cesso.


i prae, puere. Cal. Heus, abit. quin revocas?

15

Ps.


Quid properas? placide. Cal. At prius quam abeat.


Bal.


Quid [hoc], malum, tam placide is, puere?


Ps.


Hodie nate, heus, hodie nate, tibi ego dico, heus, hodie nate,


redi et respice ad nos. tametsi occupatu's,

245

moramur. mane, em conloqui qui volunt te.

20

Bal.


Quid hoc est? quis est qui moram mi occupato


molestam optulit? Ps. Qui tibi sospitalis


fuit. Bal. Mortuost qui fuit: qui sit usust.


Ps.


Nimis superbe. Bal. Nimis molestus. Cal. Reprehende hominem, adsequere. Bal. I puere.


Ps.

250

Occedamus hac obviam. Bal. Iuppiter te

25

perdat, quisquis es. Ps. Te volo. Bal. At vos ego ambos.


vorte hac te, puere. Ps. Non licet conloqui te?


Bal.


At mihi non lubet. Ps. Sin tuamst quippiam in rem?


Bal.


Licetne, opsecro, bitere an non licet? Ps. Vah,

255

manta. Bal. Omitte. Cal. Ballio, audi. Bal. Surdus sum profecto inanilogistae.

30

Cal.


Dedi dum fuit. Bal. Non peto quod dedisti.


Cal.


Dabo quando erit. Bal. Ducito quando habebis.


Cal.


Eheu, quam ego malis perdidi modis


quod tibi detuli et quod dedi. Bal. Mortua

260

verba re nunc facis; stultus es, rem actam agis.

35

Ps.


Nosce saltem hunc quis est. Bal. Iam diu scio


qui fuit: nunc qui sit ipsus sciat.


ambula tu. Ps. Potin ut semel modo,


Ballio, huc cum lucro respicias?


Bal.

265

Respiciam istoc pretio; nam si sacruficem summo Iovi

40

atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci


si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.


non potest pietati opsisti huic, utut res sunt ceterae.


Ps.


Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.


Bal.

270

Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.

45

Ps.


Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,


vel, si dignu's alio pacto, neque ament nec faciant bene.


Bal.


Quid agitur, Calidore? Cal. Amatur atque egetur acriter.


Bal.


Misereat, si familiam alere possim misericordia.


Ps.

275

Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.

50

sed scin quid nos volumus? Bal. Pol ego propemodum: ut male sit mihi.


Ps.


Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. Bal. Audio.


atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.


Ps.


Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,

280

quia tibi minas viginti pro amica etiam non dedit.

55

Bal.


Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.


non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.


Ps.


At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.


nam hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.


Bal.

285

Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret.

60

Cal.


Quid, si non habui? Bal. Si amabas, invenires mutuom,


ad danistam devenires, adderes faenusculum,


surruperes patri. Ps. Surruperet hic patri, audacissume?


non periclumst ne quid recte monstres. Bal. Non lenoniumst.


Cal.

290

Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?

65

atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. Bal. Audio.


pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.


sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,


omnes <homines> tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges

295

mutuom argentum? Cal. Quin nomen quoque iam interiit mutuom.

70

Ps.


Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,


qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,


postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.


Cal.


Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;

300

ita miser et amore pereo et inopia argentaria.

75

Bal.


Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:


iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.


Cal.


Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.


metuont credere omnes. Bal. Eadem est mihi lex: metuo credere.


Ps.

305

Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?

80

Bal.


Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;


det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.


Cal.


Nilne te miseret? Bal. Inanis cedis, dicta non sonant.


atque ego te vivom salvomque vellem. Ps. Eho an iam mortuost?


Bal.

310

Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:

85

ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.


semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;


nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,


apud novercam querere. Ps. Eho an umquam tu huius nupsisti patri?


Bal.

315

Di melius faciant. Ps. Face hoc quod te rogamus, Ballio,

90

mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo


aut terra aut mari alicunde evolvam id argentum tibi.


B.


Tibi ego credam? P. Quor non? B. Quia pol qua opera credam tibi,


una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.


Cal.

320

Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?

95

Bal.


Quid nunc vis? Cal. Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,


ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. Bal. Animo bono es.


vel sex menses opperibor. Cal. Euge, homo lepidissume.


Bal.


Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?


Cal.

325

Quid iam? Bal. Quia enim non venalem iam habeo Phoenicium.

100

Cal.


Non habes? Bal. Non hercle vero. Cal. Pseudole, ei accerse hostias,


victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;


nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.


Bal.


Nolo victumas: agninis me extis placari volo.


Cal.

330

Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter?

105

Ps.


Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.


Cal.


Quid eo? Ps. Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,


eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,


ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.


Bal.

335

I in malam crucem. Ps. Istuc ibit Iuppiter lenonius.

110

[ Bal. Ex tua re est, ut ego emoriar. Ps. Quidum? Bal. Ego dicam tibi:


quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.]


Bal.


Ex tua re non est, ut ego emoriar. Ps. Quidum? Bal. Sic, quia


si ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.


Cal.

340

Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo.

115

non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?


Bal.


Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.


Cal.


Quo modo? Bal. Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.


Cal.


Meam tu amicam vendidisti? Bal. Valde, viginti minis.


Cal.

345

Viginti minis? Bal. Vtrum vis, vel quater quinis minis,

120

militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.


Cal.


Quid ego ex te audio? Bal. Amicam tuam esse factam argenteam.


Cal.


Cur id ausu's facere? Bal. Libuit, mea fuit. Cal. Eho, Pseudole,


ei, gladium adfer. Ps. Quid opus gladio? Cal. Qui hunc occidam atque me.


Ps.

350

Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit.

125

Cal.


Quid ais, quantum terra tegit hominum periurissume?


iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?


Bal.


Fateor. Cal. Nempe conceptis verbis? Bal. Etiam consutis quoque.


Cal.


Periuravisti, sceleste. Bal. At argentum intro condidi.

355

ego scelestus nunc argentum promere possum domo:

130

tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.


Cal.


Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. Ps. Licet.


numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.


Cal.


Ingere mala multa. Ps. Iam ego te differam dictis meis.

360

impudice. Bal. Itast. Cal. Sceleste. Bal. Dicis vera. Ps. Verbero.

135

Bal.


Quippini? Cal. Bustirape. Bal. Certo. Ps. Furcifer. Bal. Factum optume.


Cal.


Sociofraude. Bal. Sunt mea istaec. Ps. Parricida. Bal. Perge tu.


Cal.


Sacrilege. Bal. Fateor. Ps. Periure. Bal. Vetera vaticinamini.


Cal.


Legirupa. Bal. Valide. Ps. Permities adulescentum. Bal. Acerrume.


Cal.

365

Fur. Bal. Babae. Ps. Fugitive. Bal. Bombax. Cal. Fraus populi. Bal. Planissume.

140

Ps.


Fraudulente. Cal. Impure. Ps. Leno. Cal. Caenum. Bal. Cantores probos.


Cal.


Verberavisti patrem atque matrem. Bal. Atque occidi quoque,


potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?


Ps.


In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.


Bal.

370

Numquid aliud etiam voltis dicere? Cal. Ecquid te pudet?

145

Bal.


Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?


verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,


nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,


sicut haec est praestituta summa ei argento dies,

375

si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.

150

Cal.


Quid id est? Bal. Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem:


hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar;


sed sine argento frustra es qui me tui misereri postulas.


haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.


Cal.

380

Iamne abis? Bal. Negoti nunc sum plenus.-- Ps. Paulo post magis.

155

illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.


exossabo ego illum simulter itidem ut murenam coquos.


nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. Cal. Ecquid imperas?


Ps.


Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo;

385

ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido,

160

qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.


Cal.


Cedo mihi, quid es facturus? Ps. Temperi ego faxo scies.


nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.


C.


Optumum atque aequissimum oras. Ps. Propera, adduc hominem cito.


Cal.

390

Pauci ex multis sunt amici, homini qui certi sient.

165

Ps.


Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para


ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.


Cal.


Iam hic faxo aderit.-- Ps. Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.




Indice Libri - Freenfo.net