Pseudolus 1.5


Simo

415

Si de damnosis aut si de amatoribus


dictator fiat nunc Athenis Atticis,


nemo anteveniat filio, credo, meo:


ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,

5

eum velle amicam liberare et quaerere

420

argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;


atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,


sed dissimulabam. Ps. Iam illi fetet filius.


occisa est haec res, haeret hoc negotium.

10

quo in commeatum volui argentarium

425

proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.


praesensit: nihil est praedae praedatoribus.


Callipho


Homines qui gestant quique auscultant crimina,


si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,

15

gestores linguis, auditores auribus.

430

nam istaec quae tibi renuntiantur, filium


te velle amantem argento circumducere,


fors fuat an istaec dicta sint mendacia;


sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,

20

quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo

435

si amat, si amicam liberat? Ps. Lepidum senem.


Sim.


Vetus nolo faciat. Cal. At enim nequiquam nevis;


vel tu ne faceres tale in adulescentia.


probum patrem esse oportet qui gnatum suom

25

esse probiorem quam ipsus fuerit postulet.

440

nam tu quod damni et quod fecisti flagiti


populo viritim potuit dispertirier.


idne tu mirare, si patrissat filius?


Ps.


ô Zeu, quam pauci estis homines commodi. em,

30

illic est pater patrem esse ut aequom est filio.


Sim.

445

Quis hic loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus.


hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;


hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego


cupio excruciari. Cal. Iam istaec insipientiast,

35

iram in promptu gerere. quanto satius est

450

adire blandis verbis atque exquaerere,


sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.


bonus animus in mala re dimidiumst mali.


Sim.


Tibi auscultabo. Ps. Itur ad te, Pseudole.

40

orationem tibi para advorsum senem.

455

erum saluto primum, ut aequomst; postea,


si quid superfit, vicinos impertio.


Sim.


Salve. quid agitur? Ps. Statur hic ad hunc modum.


Sim.


Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.

45

Cal.


Bene confidenterque adstitisse intellego.


Ps.

460

Decet innocentem qui sit atque innoxium


servom superbum esse, apud erum potissimum.


Cal.


Sunt quae te volumus percontari, quae quasi


per nebulam nosmet scimus atque audivimus.

50

Sim.


Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas

465

non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.


Ps.


Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.


parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.


cupis me esse nequam: tamen ero frugi bonae.

55

Sim.


Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,

470

mea ut migrare dicta possint quo volo.


Ps.


Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.


Sim.


Mihin domino servos tu suscenses? Ps. Tam tibi


mirum id videtur? Sim. Hercle qui, ut tu praedicas,

60

cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo

475

me verberare atque ego te soleo cogitas.


quid censes? Cal. Edepol merito esse iratum arbitror,


quom apud te parvast ei fides. Sim. Iam sic sino;


iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.

65

sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? Ps. Si quid vis, roga.

480

quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.


Sim.


Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.


quid ais? ecquam scis filium tibicinam


meum amare? Ps. nai gar. Sim. Liberare quam velit?

70

Ps.


kai touto nai gar. Sim. Ecquas viginti minas

485

[per sycophantiam atque per doctos dolos]


paritas ut auferas a me? Ps. Abs te ego auferam?


Sim.


Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?


fatere, dic. Ps. kai touto nai, kai touto nai.

75

Cal.


Fatetur. Sim. Dixin, Callipho, dudum tibi?


Cal.

490

Memini. Sim. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,


celata me sunt? quor non rescivi? Ps. Eloquar.


quia nolebam ex me morem progigni malum,


erum ut servos criminaret apud erum.

80

Sim.


Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.


Cal.

495

Numquid peccatum est, Simo? Sim. Immo maxime.


Ps.


Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;


peccata mea sunt. animum advorte nunciam.


quapropter te expertem amoris nati habuerim?

85

pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.


Sim.

500

Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,


cum ea mussitabas? Ps. Scibam. Sim. Quin dictum est mihi?


Ps.


Quia illud malum aderat, istuc aberat longius;


illud erat praesens, huic erant dieculae.

90

Sim.


Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest

505

argentum auferri, qui praesertim senserim.


ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.


Ps.


Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem


tu vives. tu mihi hercle argentum dabis,

95

abs te equidem sumam. Sim. Tu a me sumes? Ps. Strenue.


Sim.

510

Excludito mi hercle oculum, si dedero. Ps. Dabis.


iam dico ut a me caveas. Sim. Certe edepol scio,


si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.


Ps.


Faciam. Sim. Si non apstuleris? Ps. Virgis caedito.

100

sed quid, si apstulero? Sim. Do Iovem testem tibi,

515

te aetatem impune habiturum. Ps. Facito ut memineris.


Sim.


Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur?


Ps.


Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.


em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.

105

Cal.


Edepol mortalem graphicum, si servat fidem.


Ps.

520

Servitum tibi me abducito, ni fecero.


Cal.


Bene atque amice dicis. nam nunc, nam meust.


Ps.


Vin etiam dicam quod vos magis miremini?


Cal.


Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.

109a 523a

[ Sim. Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.]

110

Ps.


Prius quam istam pugnam pugnabo, ego etiam prius

525

dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.


Sim.


Quam pugnam? Ps. Em ab hoc lenone vicino tuo


per sycophantiam atque per doctos dolos


tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit,

115

ea circumducam lepide lenonem. Sim. Quid est?


Ps.

530

Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.


Sim.


Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris,


virtute regi Agathocli antecesseris.


sed si non faxis, numquid causaest, ilico

120

quin te in pistrinum condam? Ps. Non unum in diem [modo],

535

verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,


dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico,


tua voluntate? Cal. Ius bonum orat Pseudolus;


dabo inque. Sim. At enim scin quid mihi in mentem venit?

125

quid si hisce inter se consenserunt, Callipho,

540

aut de compecto faciunt consutis dolis,


qui me argento intervertant? Ps. Quis me audacior


sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo:


si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re]

130

aut si de ea re umquam inter nos convenimus,

130a 544a

[quasi in libro cum scribuntur calamo litterae]

545

stilis me totum usque ulmeis conscribito.


Sim.


Indice ludos nunciam, quando lubet.


Ps.


Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi,


ne quo te ad aliud occupes negotium.

135

Cal.


Quin rus ut irem iam heri mecum statueram.


Ps.

550

At nunc disturba quas statuisti machinas.


Cal.


Nunc non abire certum est istac gratia;


lubidost ludos tuos spectare, Pseudole.


et si hunc videbo non dare argentum tibi,

140

quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo.


Sim.

555

Non demutabo. Ps. Namque edepol, si non dabis,


clamore magno et multo flagitabere.


agite amolimini hinc vos intro nunciam


ac meis vicissim date locum fallaciis.

145

Cal.


Fiat, geratur mos tibi. Ps. Sed te volo

560

domi usque adesse. Cal. Quin tibi hanc operam dico.--


Sim.


At ego ad forum ibo. iam hic ero.-- PS. Atto utum redi.


suspicio est mihi nunc vos suspicarier,


me idcirco haec tanta facinora promittere,

150

quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam,

565

neque sim facturus quod facturum dixeram.


non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,


quo id sim facturus pacto nil etiam scio,


nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,

155

novo modo novom aliquid inventum adferre addecet;

570

si id facere nequeat, det locum illi qui queat.


concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,


dum concenturio in corde sycophantias.


<sed mox> exibo, non ero vobis morae;

159a 573a

tibicen vos interibi hic delectaverit.--




Indice Libri - Freenfo.net