Pseudolus 2.1



Psevdolvs


Pro Iuppiter, ut mihi, quidquid ago, lepide omnia prospereque eveniunt:

575

neque quod dubitem neque quod timeam, meo in pectore conditumst consilium.


nam ea stultitiast, facinus magnum timido cordi credere; nam omnes


res perinde sunt

5

ut agas, ut eas magni facias; nam ego in meo pectore prius *


ita paravi copias,

580

duplicis triplicis dolos perfidias, ut, ubiquomque hostibus congrediar


(maiorum meum fretus virtute dicam,


mea industria et malitia fraudulenta),

10

facile ut vincam, facile ut spoliem meos perduellis meis perfidiis.


nunc inimicum ego hunc communem meum atque vostrorum omnium,

585

Ballionem, exballistabo lepide: date operam modo;

12a 585a

[hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo.]


atque huc meas legiones adducam; si expugno

13a 586a

(facilem hanc rem meis civibus faciam),


post ad oppidum hoc vetus continuo meum exercitum protinus obducam:

15

inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo,


metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.

590

eo sum genere gnatus: magna me facinora decet efficere,


quae post mihi clara et diu clueant.


sed hunc quem video? quis hic est qui oculis meis obviam ignobilis obicitur?

20

lubet scire quid hic veniat cum machaera et huic, quam rem agat, hinc dabo insidias.




Indice Libri - Freenfo.net