Pseudolus 3.2


Ballio

790

Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,


nam non coquinum est, verum furinum est forum.


nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem


coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,

5

multiloquom gloriosum insulsum inutilem.

795

quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,


ut esset hic qui mortuis cenam coquat;


nam hic solus illis coquere quod placeat potest.


Cocvs


Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,

10

cur conducebas? Bal. Inopia: alius non erat.

800

sed cur sedebas in foro, si eras coquos,


tu solus praeter alios? Coc. Ego dicam tibi:


hominum vitio ego sum factus improbior coquos,


non meopte ingenio. Bal. Qua istuc ratione? Coc. Eloquar.

15

quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,

805

nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:


illum conducunt potius qui vilissimust.


hoc ego fui hodie solus obsessor fori.


illi drachmissent miseri: me nemo potest

20

minoris quisquam nummo ut surgam subigere.

810

non ego item cenam condio ut alii coqui,


qui mihi condita prata in patinis proferunt,


boves qui convivas faciunt herbasque oggerunt,


eas herbas herbis aliis porro condiunt:

25

indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,

815

apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,


eo laserpici libram pondo diluont,


teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt


prius quam triverunt oculi ut extillent facit.

30

ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,

820

non condimentis condiunt, sed strigibus,


vivis convivis intestina quae exedint.


hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,


quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,

35

formidulosas dictu, non essu modo.

825

quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.


Bal.


Quid tu? divinis condimentis utere,


qui prorogare vitam possis hominibus,


qui ea culpes condimenta? Coc. Audacter dicito;

40

nam vel ducenos annos poterunt vivere

830

meas qui essitabunt escas quas condivero.


nam ego cocilendrum quando in patinas indidi


aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,


eaepse sese [patinae] fervefaciunt ilico.

45

haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:

835

terrestris pecudes cicimalindro condio,


hapalocopide aut cataractria. Bal. At te Iuppiter


dique omnes perdant cum condimentis tuis


cumque tuis istis omnibus mendaciis.

50

Coc.


Sine sis loqui me. Bal. Loquere, atque i in malam crucem.


Coc.

840

Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:


is odos dimissis manibus in caelum volat.


Bal.


Odos dimissis manibus? Coc. Peccavi insciens.


Bal.


Quidum? Coc. Dimissis pedibus volui dicere.

55

eum odorem cenat Iuppiter cottidie.


Bal.

845

Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?


Coc.


It incenatus cubitum. Bal. I in malam crucem.


istacine causa tibi hodie nummum dabo?


Coc.


Fateor equidem esse me coquom carissumum;

60

verum pro pretio facio ut opera appareat

850

mea quo conductus venio. Bal. Ad furandum quidem.


Coc.


An tu invenire postulas quemquam coquom


nisi miluinis aut aquilinis ungulis?


Bal.


An tu coquinatum te ire quoquam postulas,

65

quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?

855

nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,


ut nostra properes amoliri omnia,


tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:


quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;

70

si quo hic gradietur, pariter progredimino;

860

manum si protollet, pariter proferto manum:


suom si quid sumet, id tu sinito sumere;


si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.


si iste ibit, ito, stabit, astato simul;

75

si conquiniscet istic, conquiniscito.

865

item his discipulis privos custodes dabo.


Coc.


Habe modo bonum animum. Bal. Quaeso, qui possum, doce,


bonum animum habere qui te ad me adducam domum?


Coc.


Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,

80

item ut Medea Peliam concoxit senem,

870

quem medicamento et suis venenis dicitur


fecisse rursus ex sene adulescentulum,


item ego te faciam. Bal. Eho, an etiam es veneficus?


Coc.


Immo edepol vero hominum servator. Bal. Ehem,

85 875

quanti istuc unum me coquinare perdoces?


Coc.


Quid? Bal. Vt te servem, ne quid surripias mihi.


Coc.


Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.


sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis


daturu's cenam? Bal. Pol ego amicis scilicet.

90

Coc.

880

Quin tuos inimicos potius quam amicos vocas?


nam ego ita convivis cenam conditam dabo


hodie atque ita suavi suavitate condiam:


ut quisque quicque conditum gustaverit,


ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.

95

Bal.

885

Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,


gustato tute prius et discipulis dato,


ut praerodatis vostras furtificas manus.


Coc.


Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.


Bal.


Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis; non taces?

100 890

em illic ego habito. intro abi et cenam coque.


propera. Pver Quin tu is accubitum, et convivas cedo,


corrumpitur iam cena.-- Bal. Em, subolem sis vide:


iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.


profecto quid nunc primum caveam nescio,

105 895

ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.


nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,


pater Calidori, opere edixit maxumo,


ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,


ne fidem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,

110 900

ut me, si posset, muliere intervorteret;


eum promisisse firmiter dixit sibi,


sese abducturum a me dolis Phoenicium.


nunc ibo intro atque edicam familiaribus,


profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.--




Indice Libri - Freenfo.net