Pseudolus 4.2




Ballio


Minus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,


nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.


Ps.


Heus tu, nunc occasio est et tempus. Sim. Tecum sentio.


Ps.


Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.

5

Sim.

960

Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum


angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;


quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.


Bal.


Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?


peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.

10

Sim.

965

Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.


Bal.


Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?


Sim.


Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.


Bal.


Eho, an non prius salutas? Sim. Nulla est mihi salus dataria.


B.

970

Nam pol hinc tantumdem accipies. Ps. Iam inde a principio probe.

15

Sim.


Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.


Bal.


Egomet me. Sim. Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,


nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.


Ps.


Salvos sum, iam philosophatur. Sim. Hominem ego hic quaero malum,

975

legirupam, impurum, peiurum atque impium. Bal. Me quaeritat,

20

nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.


quid est ei homini nomen? Sim. Leno Ballio. Bal. Scivin ego?


ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. Sim. Tune es Ballio?


Bal.

980

Ego enim vero is sum. Sim. Vt vestitu's, es perfossor parietum.


Bal.


Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.

25

Sim.


Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.


hanc epistulam accipe a me, hanc me tibi iussit dare.


Bal.


Quis is homost qui iussit? Ps. Perii, nunc homo in medio lutost;

985

nomen nescit, haeret haec res. Bal. Quem hanc misisse ad me autumas?


Sim.


Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,

30

ut sciam te Ballionem esse ipsum. Bal. Cedo mi epistulam.


Sim.


Accipe et cognosce signum. Bal. Oh, Polymachaeroplagides


purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides

990

nomen est. Sim. Scio iam me recte tibi dedisse epistulam,


postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.

35

Bal.


Quid agit is? Sim. Quod homo edepol fortis atque bellator probus.


sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),


atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.

995

nam necessest hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,


ita erus meus est imperiosus. Bal. Novi, notis praedicas.

40

Sim.


Propera pellegere epistulam ergo. Bal. Id ago, si taceas modo.


miles lenoni Ballioni epistulam


conscriptam mittit Polymachaeroplagides,

1000

imagine obsignatam quae inter nos duo


convenit olim.' sumbolust in epistula.

45

[video, et cognosco signum. sed in epistula


nullam salutem mittere scriptam solet?


Sim.


Ita militaris disciplinast, Ballio:

1005

manu salutem mittunt benevolentibus;


eadem malam rem mittunt malevolentibus.

50

sed, ut occepisti, perge opera experirier


quid epistula ista narret. Bal. Ausculta modo.]


'Harpax calator meus est, ad te qui venit--'

1010

tun es is Harpax? Sim. Ego sum, atque ipse harpax quidem.


Bal.


'Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,

55

cum eo simitu mulierem mitti volo.


salutem scriptam dignum est dignis mittere:


te si arbitrarem dignum, misissem tibi.'


Sim.

1015

Quid nunc? Bal. Argentum des, abducas mulierem.


Sim.


Vter remoratur? Bal. Quin sequere ergo intro.-- Sim. Sequor.--




Indice Libri - Freenfo.net