Pseudolus 4.3


Ps.


Peiorem ego hominem magisque vorsute malum


numquam edepol quemquam vidi, quam hic est Simia;


nimisque ego illum hominem metuo et formido male,

1020

ne malus item erga me sit ut erga illum fuit,

5

ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,


si occasionem capsit qui sit <mihi> malus;


atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.

1025

nunc in metu sum maximo, triplici modo:


primum omnium iam hunc comparem metuo meum,

10

ne deserat med atque ad hostis transeat;


metuo autem, ne erus redeat etiam dum a foro,


ne capta praeda capti praedones fuant.

1030

quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat


prius quam hinc hic Harpax abierit cum muliere.

15

perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras.


cor conligatis vasis expectat meum,

1035

si non educat mulierem secum simul,


ut exulatum ex pectore aufugiat meo.


victor sum, vici cautos custodes meos.




Indice Libri - Freenfo.net