Pseudolus 4.6


Simo


Viso quid rerum meus Vlixes egerit,


iamne habeat signum ex arce Ballionia.


Bal.

1065

O fortunate, cedo fortunatam manum,


Simo. Sim. Quid est? Ba. Iam-- Sim. Quid iam? Bal. Nihil est quod metuas. Sim. Quid est?

5

venitne homo ad te? Bal. Non. Sim. Quid est igitur boni?


Bal.


Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,


hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.


Sim.

1070

Velim quidem hercle. Bal. Roga me viginti minas,


si ille hodie illa sit potitus muliere

10

sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,


[roga opsecro hercle, gestio promittere.]


omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;

1075

atque etiam habeto mulierem dono tibi.


Sim.


Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,

15

ut concepisti verba: viginti minas


dabin? Bal. Dabuntur. Sim. Hoc quidem actumst hau male.


[sed convenistin hominem? Bal. Immo ambo simul.


Sim.

1080

Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?


Bal.


Nugas theatri, verba quae in comoediis

20

solent lenoni dici, quae pueri sciunt:


malum et scelestum et peiurum aibat esse me.


Sim.


Pol hau mentitust. Bal. Ergo haud iratus fui:

1085

nam quanti refert ei nec recte dicere,


qui nihili faciat quique infitias non eat?]

25

Sim.


Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.


Bal.


Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,


a me. meministin tibi me dudum dicere,

1090

eam veniisse militi Macedonio?


Sim.


Memini. Bal. Em illius servos huc ad me argentum attulit

30

et obsignatum sumbolum, Sim. Quid postea?


Bal.


Qui inter me atque illum militem convenerat:


is secum abduxit mulierem hau multo prius.


Sim.

1095

Bonan fide istuc dicis? Bal. Vnde ea sit mihi?


Sim.


Vide modo, ne illic sit contechnatus quippiam.

35

Bal.


Epistula atque imago me certum facit;


quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo.


Sim.


Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum

1100

facere ut det nomen ad molas coloniam?


sed quis hic homo est chlamydatus? Bal. Non edepol scio,

40

nisi ut observemus quo eat aut quam rem gerat.




Indice Libri - Freenfo.net