Rudens 1.5


Ptolemocratia


Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt?

260

nam vox me precantum huc foras excitavit.


bonam atque obsequentem deam atque haud gravatam


patronam exsequontur benignamque multum.

5

Pal.


Iubemus te salvere, mater. Ptol. Salvete,


puellae. sed unde

265

vos ire [cum uvida veste] dicam, obsecro, tam maestiter vestitas?


Pal.


Ilico hinc imus, haud longule ex hoc loco;


verum longe hinc abest unde advectae huc sumus.

10

Ptol.


Nempe equo ligneo per vias caerulas


estis vectae? Pal. Admodum. Ptol. Ergo aequius vos erat

270

candidatas venire hostiatasque. ad hoc


fanum ad istunc modum non veniri solet.


Pal.


Quaene eiectae e mari simus ambae, obsecro,

15

unde nos hostias agere voluisti huc?


nunc tibi amplectimur genua egentes opum,

275

quae in locis nesciis nescia spe sumus,


ut tuo recipias tecto servesque nos


miseriarumque te ambarum uti misereat,

20

quibus nec locust ullus nec spes parata,


neque hoc amplius, [quam] quod vides, nobis quicquamst.


Ptol.

280

Manus mihi date, exurgite a genibus ambae.


misericordior nulla me est feminarum.


sed haec pauperes res sunt inopesque, puellae:

25

egomet <meam> vix vitam colo; Veneri cibo meo servio.


Amp.


Veneris fanum, obsecro, hoc est?


Ptol.

285

Fateor. ego huius fani sacerdos clueo.


verum, quidquid est, comiter fiet a me,


quo nunc copia valebit.

30

ite hac mecum. Pal. Amice benigneque honorem,


mater, nostrum habes.-- Ptol. Oportet.--




Indice Libri - Freenfo.net