Rudens 2.3


Ampelisca


Intellego: hanc quae proxuma est villam Veneris fano


pulsare iussisti atque aquam rogare. Trach. Cuia ad auris


vox mi advolavit? Amp. Obsecro, quis hic loquitur? quem ego video?


Tr.


Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? Am. Estne hic

5 335

Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi?


Trach.


East. Amp. Is est. Trachalio, salve. Trach. Salve, Ampelisca.


quid agis tu? Amp. Aetatem haud malam male. Trach. Melius ominare.


Amph.


Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari.


sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? Trach. Heia vero,

10 340

quasi non sit intus. Amp. Neque pol est neque huc quidem ullus venit.


Tr.


Non venit? Amp. Vera praedicas. Tr. Non est meum, Ampelisca.


sed quam mox coctum est prandium? Amp. Quod prandium, obsecro te?


Trach.


Nempe rem divinam facitis hic. Amp. Quid somnias, amabo?


Trach.


Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum

15 345

erum meum erus vester. Amp. Pol haud miranda facta dicis:


si deos decepit et homines, lenonum more fecit.


Trach.


Non rem divinam facitis hic vos neque erus? Amp. Hariolare.


Trach.


Quid tu agis hic igitur? Amp. Ex malis multis metuque summo


capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc

20 350

recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.


Trach.


An hic Palaestrast, obsecro, eri mei amica? Amp. Certo.


Trach.


Inest lepos in nuntio tuo magnus, mea Ampelisca.


sed istuc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.


Amp.


Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.

25

Trach.

355

Quid navis? quae istaec fabulast? Amp. Non audivisti, amabo,


quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit


in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?


ea nunc perierunt omnia. Trach. Oh, Neptune lepide, salve,


nec te aleator nullus est sapientior; profecto

30 360

nimis lepide iecisti bolum: periurum perdidisti.


sed nunc ubi est leno Labrax? Amp. Periit potando, opinor.


Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.


Trach.


Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,


mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.

35 365

sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? Amp. Scibis faxo.


<de> navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus


ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,


dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum


differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque

40 370

iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;


vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.


Trach.


Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus


aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.


Amp.

375

Vae capiti atque aetati tuae. Trach. Tuo, mea Ampelisca.

45

scivi lenonem facere hoc, quod fecit, saepe dixi;


capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.


Amp.


Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.


Trach.


Quid faceret? Amp. Si amabat, rogas, quid faceret? adservaret

380

dies noctesque, in custodia esset semper. verum ecastor

50

ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.


Trach.


Cur tu istuc dicis? Amp. Res palam est. Trach. Scin tu? etiam qui it lavatum


in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,


tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;

385

fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit.

55

sed duce me ad illam ubi est. Amp. I sane in Veneris fanum huc intro,


sedentem flentemque opprimes. Trach. Vt iam istuc mihi molestumst.


sed quid flet? Amp. Ego dicam tibi: hoc sese excruciat animi,


quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat

390

qui suos parentis noscere posset: eam veretur

60

ne perierit. Trach. Vbinam ea fuit cistellula? Amp. Ibidem in navi.


conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,


qui suos parentes nosceret. Trach. O facinus impudicum,


quam liberam esse oporteat servire postulare.


Amp.

395

Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum.

65

et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.


T.


Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. A. Id misera maestast,


sibi eorum evenisse inopiam. Trach. Iam istoc magis usus factost,


ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;

400

nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.

70

Amp.


At ego etiam, qui speraverint spem decepisse multos.


Trach.


Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.


ego eo intro, nisi quid vis.-- Amp. Eas. ego quod mihi imperavit


sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;

405

nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.

75

neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam,


cui deos atque homines censeam bene facere magis decere.


ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate


timidas egentes uvidas eiectas exanimatas

410

accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae;

80

ut eapse <sic> succincta aquam calefactat, ut lavemus.


nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit.


heus ecquis in villast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?




Indice Libri - Freenfo.net