Rudens 2.4


Sceparnio


Quis est qui nostris tam proterve foribus facit iniuriam?


Amp.

415

Ego sum. Scep. Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida mulierem.


Amp.


Salve, adulescens. Scep. Et tu multum salveto, adulescentula.


Amp.


Ad vos venio. Scep. Accipiam hospitio, si mox venies *

5

item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem *


sed quid ais, mea lepida, hilara? Amp. Aha, nimium familiariter

420

me attrectas. Scep. Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est.


ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi,


subvolturium--illud quidem, subaquilum volui dicere.

10

vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost.


Amp.


Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum?


Scep.

425

Non licet saltem sic placide bellam belle tangere?


Amp.


Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;


nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges.

15

Scep.


Quid nunc vis? Amp. Sapienti ornatus quid velim indicium facit.


Scep.


Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit.


Amp.

430

Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis.


Scep.


At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres.


nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.

20

nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.


Amp.


Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?


Scep.

435

Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?


Amp.


Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia.


Scep.


Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat.

25

dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. cedo mi urnam. Amp. Cape.


propera, amabo, efferre. Scep. Manta, iam hic ero, voluptas mea.--


Amp.

440

Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?


ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.

450

sed quid ego misera video procul in litore?

30

meum erum lenonem Siciliensemque hospitem,


quos periisse ambos misera censebam in mari.


iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.


sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec

455

Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc

35

scelestus leno veniat nosque hic opprimat?


confugiam huc, ita res suppetit subit *




Indice Libri - Freenfo.net