Rudens 2.6


Labrax

485

Qui homo sese miserum et mendicum volet,


Neptuno credat sese atque aetatem suam:


nam si quis cum eo quid rei commiscuit,


ad hoc exemplum amittit ornatum domum.

5

edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem

490

voluisti in navem cum Hercule una imponere.


sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit?


atque eccum incedit. Charmides Quo malum properas, Labrax?


nam equidem te nequeo consequi tam strenue.

10

Labr.


Vtinam te prius quam oculis vidissem meis,

495

malo cruciatu in Sicilia perbiteres,


quem propter hoc mihi optigit misero mali.


Charm.


Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti <tuas>,


in carcere illo potius cubuissem die.

15

deosque immortales quaeso, dum vivas uti

500

omnes tui similes hospites habeas tibi.


Labr.


Malam fortunam in aedis te adduxi meas.


quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,


quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?

20

ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.


Charm.

505

Pol minime miror, navis si fractast tibi,


scelus te et sceleste parta quae vexit bona.


Labr.


Pessum dedisti me blandimentis tuis.


Charm.


Scelestiorem cenam cenavi tuam,

25

quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.


Labr.

510

Perii, animo male fit. contine quaeso caput.


Charm.


Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.


Labr.


Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?


Charm.


Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.

30

Labr.


Mendicitatem mi optulisti opera tua,

515

dum tuis ausculto magnidicis mendaciis.


Charm.


Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,


qui te ex insulso salsum feci opera mea.


Labr.


Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?

35

Charm.


Eas. easque res agebam commodum.


Labr.

520

Eheu, quis vivit me mortalis miserior?


Charm.


Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.


Labr.


Qui? Ch. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.


Labr.


O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,

40

qui semper servas gloriam aritudinis.


Charm.

525

Equidem me ad velitationem exerceo,


nam omnia corusca prae temore fabulor.


Labr.


Edepol, Neptune, es balineator frigidus:


cum vestimentis postquam aps te abii, algeo.

45

Charm.


Ne thermipolium quidem ullum instruit,

530

ita salsam praehibet potionem et frigidam.


Labr.


Vt fortunati sunt fabri ferrarii,


qui apud carbones adsident: semper calent.


Charm.


Vtinam fortuna nunc anetina uterer,

50

ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen.


Labr.

535

Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem?


Charm.


Quapropter? Labr. Quia pol clare crepito dentibus.


Charm.


Iure optumo me elavisse arbitror.


L.


Qui? Ch. Qui <un>a auderem tecum in navem ascendere,

55

qui a fundamento mi usque movisti mare.


Labr.

540

Tibi auscultavi, tu promittebas mihi


illi esse quaestum maximum meretricibus,


ibi me conruere posse aiebas ditias.


Charm.


Iam postulabas te, impurata belua,

60

totam Siciliam devoraturum insulam?


Labr.

545

Quaenam ballaena meum voravit vidulum,


aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?


Charm.


Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,


quod plenum argenti fuit in sacciperio.

65

Labr.


Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam

550

et ad hoc misellum pallium. perii oppido.


Charm.


Vel consociare mihi quidem tecum licet:


aequas habemus partes. Labr. Saltem si mihi


mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.

70

nunc si me adulescens Plesidippus viderit,

555

quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam,


iam is exhibebit hic mihi negotium.


Charm.


Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,


dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.




Indice Libri - Freenfo.net