Rudens 4.3


Trachalio


Heus, mane. Grip. Quid maneam? Trach. Dum hanc tibi, quam trahis, rudentem complico.


Grip.


Mitte modo. Trach. At pol ego te adiuvo nam bonis quod bene fit haud perit.


Grip.

940

Turbida tempestas heri fuit,


nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;

5

non vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?


Trach.


Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens.


Grip.


Enicas iam me odio, quisquis es. Trach. Non sinam ego abire hinc te. mane.


Gr.

945

Cave sis malo. quid tu, malum, nam me retrahis? Tr. Audi.


G.


Non audio. T. At pol qui audies post. G. Quin loquere quid vis.

10

Tr.


Eho mane dum, est operae pretium quod tibi ego narrare volo.


Gr.


Eloquere quid id est? Tr. Vide num quispiam consequitur prope nos.


Grip.


Ecquid est quod mea referat? Trach. Scilicet.

950

sed boni consili ecquid in te mihi est?


Grip.


Quid negoti est, modo dice. Trach. Dicam, tace,

15

si fidem modo das mihi te non fore infidum.


Grip.


Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. Trach. Audi.


furtum ego vidi qui faciebat;

955

noram dominum, id cui fiebat,


post ad furem egomet devenio

20

feroque ei condicionem hoc pacto:


'ego istuc furtum scio cui factum est;


nunc mihi si vis dare dimidium,


indicium domino non faciam.'

960

is mihi nihil etiam respondit.

25 960

quid inde aequom est dari mihi? dimidium


volo ut dicas. Grip. Immo hercle etiam amplius,


nam nisi dat, domino dicundum


censeo. Trach. Tuo consilio faciam.


nunc advorte animum; namque hoc omne

29a 962a

attinet ad te. Grip. Quid factumst?

30

Tr.


Vidulum istum cuiust novi ego hominem iam pridem. Gr. Quid est?


Trach.


Et quo pacto periit. Grip. At ego quo pacto inventust scio

965

et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.


nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:


ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.

35

hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.


Trach.


Non ferat si dominus veniat? Grip. Dominus huic, ne frustra sis,

970

nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.


Trach.


Itane vero? Grip. Ecquem esse dices in mari piscem meum?


quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,

40

nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.


in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.

975

mare quidem commune certost omnibus. Trach. Adsentio:


qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?


in mari inventust communi. Grip. Esne impudenter impudens?

45

nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.


quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,

980

nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,


dicant, in mari communi captos. Trach. Quid ais, impudens?


ausu's etiam comparare vidulum cum piscibus?

50

eadem tandem res videtur? Grip. In manu non est mea:


ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.

985

meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.


Tr.


Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. Gr. Philosophe.


Trach.


Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,

55

vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?


non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos voles:

990

et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.


vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,


vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.

60

Gr.


Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? Tr. Scelus,


nullus est. Grip. Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;

995

verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.


Trach.


Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.


Gr.


Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;

65

sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. Trach. Scio.


tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:

1000

fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.


Grip.


Quod scelus hodie hoc inveni. Trach. Verba facimus, it dies.


vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. Grip. Viduli

70

arbitratu. * ita enim vero. Trach. Stultus es. Grip. Salve, Thales.


Trach.


Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,

1005

quoius haec res arbitratu fiat. Grip. Quaeso, sanus es?


Trach.


Elleborosus sum. Grip. At ego cerritus, hunc non amittam tamen.


Trach.


Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;

75

iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,


ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.


Grip.

1010

Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.


vis pugnare? Trach. Quid opust? quin tu potius praedam divide.


Grip.


Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.

80

abeo ego hinc. Tr. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.


Grip.


Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.

1015

mitte rudentem, sceleste. Trach. Mittam: omitte vidulum.


Grip.


Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.


Trach.


Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur

85

aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.


Grip.


Quemne ego excepi in mari-- Trach. At ego inspectavi e litore.


Grip.

1020

Mea opera, labore et rete et horia? Trach. Numqui minus,


si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul


te hunc habere, fur sum quam tu? Grip. Nihilo. Trach. Mane, mastigia:

90

quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.


Grip.


Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,

1025

nisi quia hunc meum esse dico. Trach. Et ego item esse aio meum.


Grip.


Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.


Trach.


Quo pacto? Grip. Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam viam;

95

nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;


tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.


Trach.

1030

Ecquid condicionis audes ferre? Grip. Iam dudum fero:


ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.


Tr.


Mane, dum refero condicionem. Gr. Te, opsecro hercle, aufer modo.

100

Trach.


Ecquem in his locis novisti? Grip. Oportet vicinos meos.


Tr.


Vbi tu hic habitas? Gr. Porro illic longe usque in campis ultimis.


Trach.

1035

Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?


Grip.


Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.


Trach.


Fiat. Grip. Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;

105

ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:


numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.

1040

ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. ibo ad arbitrum.


Tr.


Quid igitur? Gr. Quamquam istuc esse ius meum certo scio,


fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. Trach. Nunc places.

110

Grip.


Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,


etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.




Indice Libri - Freenfo.net