Rudens 4.8


Plesidippvs

1265

Iterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,


mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.


repperit patrem Palaestra suom atque matrem? Trachalio Repperit.


Ples.


Et popularis est? Trach. Opino. Ples. Et mihi nuptura est? Trach. Suspicor.

5

Ples.


Censen hodie despondebit eam mihi, quaeso? Trach. Censeo.


Ples.

1270

Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit? Trach. Censeo.


P.


Quid matri eius? T. Censeo. P. Quid ergo censes? T. Quod rogas,


censeo. Ples. Dic ergo quanti censes? Trach. Egone? censeo.


Ples.


Adsum equidem, ne censionem semper facias. Trach. Censeo.

10

P.


Quid si curram? T. Censeo. P. An sic potius placide? T. Censeo.


P.

1275

Etiamne eam adveniens salutem? T. Censeo. P. Etiam patrem?


T.


Censeo. P. Post eius matrem? T. Censeo. P. Quid postea?


etiamne adveniens complectar eius patrem? Trach. Non censeo.


P.


Quid matrem? T. Non censeo. P. Quid eampse illam? T. Non censeo.

15

Ples.


Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo.


T.

1280

Sanus non es. sequere.-- P. Duc me, mi patrone, quo libet. --




Indice Libri - Freenfo.net