Rudens 5.3


Gripvs


Sequere hac. Daemones Vbi istic lenost? Grip. Heus tu. em tibi, hic habet vidulum.


Daem.


Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.


omnia, ut quidquid infuit, ita salva sistentur tibi.

1360

tene, si tuost. Labr. O di immortales, meus est. salve, vidule.

5

D.


Tuosne est? L. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.


Daem.


Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo


cum crepundiis, quibuscum hodie filiam inveni meam.


Labr.


Quam? Daem. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.


Labr.

1365

Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia

10

pulchre evenit, gaudeo. Daem. Istuc facile non credo tibi.


Labr.


Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum


ob eam ne duis, condono te. Daem. Benigne edepol facis.


L.


Immo tu quidem hercle vero. G. Heus tu, iam habes vidulum.


L.

1370

Habeo. G. Propera. L. Quid properabo? G. Reddere argentum mihi.

15

L.


Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. G. Quae haec factio est?


non debes? Labr. Non hercle vero. Grip. Non tu iuratus mihi es?


Labr.


Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid voluptati est mihi:


ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.


Grip.

1375

Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.

20

Daem.


Gripe, quod tu istum talentum poscis? Grip. Iuratust mihi


dare. Labr. Libet iurare. tun meo pontifex peiurio es?


Daem.


Qua pro re argentum promisit hic tibi? Grip. Si vidulum


hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare

1380

mihi talentum magnum argenti. Labr. Cedo quicum habeam iudicem,

25

ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum <haud> siem


quinque et viginti annos natus. G. Habe cum hoc. L. Aliost opus.


Daem.


Iam ab isto auferre haud <potis> sim, si istunc condemnavero.


promisistin huic argentum? Labr. Fateor. Daem. Quod servo <meo>

1385

promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules

30

te hic fide lenonia uti: non potes. Grip. Iam te ratu's


nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:


id ego continuo huic dabo adeo, me ut hic emittat manu.


Daem.


Quando ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea

1390

haec tibi sunt servata-- Grip. Immo hercle mea, ne tu dicas tua.

35

Daem.


(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet


bene merenti bene referre gratiam. Labr. Nempe pro meo


iure oras? Daem. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.


Grip.


Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.


Daem.

1395

Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;

40

ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.


Labr.


Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,


quod isti sum iuratus. Grip. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.


Daem.


Tacen an non? Grip. Tu meam rem simulas agere, tibi mu * * .

1400

non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.

45

Daem.


Vapulabis, verbum si addis istuc unum. Grip. Vel hercle enica,


non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.


Labr.


Tibi operam hic quidem dat. tace. Daem. Concede hoc tu, leno. Labr. Licet.


Grip.


Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.


Daem.

1405

Dic mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam,

50

Ampeliscam? Labr. Mille nummum denumeravi. Daem. Vin tibi


condicionem luculentam ferre me? Labr. Sane volo.


D.


Dividuom talentum faciam. L. Bene facis. D. Pro illa altera,


libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.


Labr.

1410

Maxime. Daem. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu,

55

quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. Labr. Bene facis,


gratiam habeo magnam. Grip. Quam mox mi argentum ergo redditur?


Daem.


Res soluta est, Gripe. ego habeo. Grip. At ego me hercle mavolo.


Daem.


Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. iuris iurandi volo

1415

gratiam facias. Grip. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.

60

numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.


Daem.


Hic hodie cenato, leno. Labr. Fiat, condicio placet.


Daem.


Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,


ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,

1420

nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.

65

verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,


comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.


vos hic hodie cenatote ambo. Labr. Fiat. Daem. Plausum date.



Indice Libri - Freenfo.net