Plautus

Stichus 1.1


Panegyris


Credo ego miseram

1a

fuisse Penelopam,


soror, suo ex animo,

2a

quae tam diu vidua


viro suo caruit;

3a

nam nos eius animum


de nostris factis noscimus, quarum viri hinc apsunt,

5

quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est,


sollicitae noctes et dies, soror, sumus semper.


Soror


Nostrum officium

7a

nos facere aequomst,


neque id magis facimus

8a

quam nos monet pietas.


sed hic, soror, asside dum: multa volo tecum

10

loqui de re viri. Pan. Salvene, amabo?


Sor.


Spero quidem et volo; sed hoc, soror, crucior,


patrem tuom meumque adeo, unice qui unus


civibus ex omnibus probus perhibetur,


eum nunc improbi viri officio uti,

15

viris qui tantas apsentibus nostris


facit iniurias immerito


nosque ab eis abducere volt.


haec res vitae me, soror, saturant,


haec mihi dividiae et senio sunt.

20

Pan.

20

Ne lacruma, soror, neu tuo id animo


fac quod tibi tuos pater facere minatur:


spes est eum melius facturum.


novi ego illum: ioculo istaec dicit,


neque ille sibi mereat Persarum

25

montis, qui esse aurei perhibentur,


ut istuc faciat quod tu metuis.


tamen si faciat, minime irasci


decet, neque id immerito eveniet.


nam viri nostri domo ut abierunt,

30

hic tertius annus. Sor. Ita ut memoras.


Pan.


Quom ipsi interea vivant, valeant,


ubi sint, quid agant, ecquid agant,


neque participant nos, neque redeunt.


Sor.

35

An id doles, soror, quia illi suom officium

35

non colunt, quom tu tuom facis? Pan. Ita pol.


Sor.


Tace sis, cave sis audiam ego istuc


posthac ex te. Pan. Nam quid iam?


Sor.


Quia pol meo animo omnis sapientis

40

suom officium aequom est colere et facere.

40

quam ob rem ego te hoc, soror, tametsi es maior,


moneo, ut tuom memineris officium:


etsi illi improbi sint atque aliter


nobis faciant quam aequomst, tam pol

45

ne quid magis simus * omnibus obnixe opibus

45

nostrum officium meminisse decet.


Pan.


Placet; taceo. Sor. At memineris facito.


[ Pan. Nolo ego, soror, me credi esse immemorem viri,


neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit;

50

nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.

50

et me quidem haec condicio nunc non paenitet,


neque est cur [non] studeam has nuptias mutarier;


verum postremo in patris potestate est situm:


faciendum id nobis quod parentes imperant.


Sor.

55

Scio, atque in cogitando maerore augeor,

55

nam propemodum iam ostendit suam sententiam.


Pan.


Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.]




Indice Libri - Freenfo.net