Stichus 2.2


Panegyris


Quisnam, opsecro, has frangit fores? ubi est?

1a 326a

tun haec facis? tun mihi huc hostis venis?


Gel.


Salve, tuo arcessitu venio huc. Pan. Ean gratia fores effringis?


Gel.


Tuos inclama, tui delinquont: ego quid me velles visebam;


nam me quidem harum miserebat. Pin. Ergo auxilium propere latumst.

5

Pa.

330

Quisnam hic loquitur tam prope nos? Pi. Pinacium. Pa. Vbi is est?


Pin.


Respice ad me et relinque egentem parasitum, Panegyris.


Pan.


Pinacium. Pin. Istuc indiderunt nomen maiores mihi.


Pan.


Quid agis? Pin. Quid agam rogitas? Pan. Quidni rogitem? Pin. Quid mecum est tibi?


Pan.


Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.

10

Pi.

335

Iube me omittere igitur hos, qui retinent. Pa. Qui retinent? PI. Rogas?


omnia membra lassitudo mihi tenet. Pan. Linguam quidem


sat scio tibi non tenere. Pin. Ita celeri curriculo fui


propere a portu, tui honoris causa. Pan. Ecquid adportas boni?


Pin.


Nimio inparti multo tanto plus quam speras. Pan. Salva sum.

15

Pin.

340

At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.


Gel.


Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.


Pan.


Ecquem convenisti? Pin. Multos. Pan. At virum? Pin. Equidem plurimos:


verum ex multis nequiorem nullum quam hic est. Gel. Quo modo?


iam dudum ego istum patior dicere iniuste mihi.

20 345

praeterhac si me inritassis-- Pin. Edepol essuries male.


Gel.


Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.


Pin.


Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,


ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem


deiciamque eorum omnis telas. Gel. Miseri algebunt postea.

25

Pin.

350

Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?


cape illas scopas. Gel. Capiam. Pin. Hoc egomet, tu hoc converre. Gel. Ego fecero.


Pin.


Ecquis huc effert nassiternam cum aqua? Gel. Sine suffragio


populi tamen aedilitatem hic quidem gerit. Pin. Age tu ocius


pinge, humum consperge ante aedis. G. Faciam. P. Factum oportuit.

30 355

ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.


Gel.


Edepol rem negotiosam. Pan. Quid sit, nil etiam scio,


nisi forte hospites venturi sunt. Pin. <Vos> lectos sternite.


Gel.


Principium placet de lectis. Pin. Alii ligna caedite,


alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,

35 360

pernam et glandium deicite. Gel. Hic hercle homo nimium sapit.


Pan.


Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.


Pin.


Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.


Pan.


Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.


Pin.


Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,

40 365

commodum radiosus sese sol superabat ex mari.


dum percontor portitores, ecquae navis venerit


ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim


cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.


in portum vento secundo, velo passo pervenit.

45 370

alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?


interibi Epignomum conspicio tuom virum et servom Stichum.


Pan.


Hem quid? Epignomum elocutu's? Pin. Tuom virum. Gel. Et vitam meam.


Pin.


Venit inquam. Pan. Tutin ipsus ipsum vidisti? Pin. Lubens.


argenti aurique advexit nimium. Gel. Nimis factum bene.

50 375

hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.


Pin.


Lanam purpuramque multam. Gel. Em qui ventrem vestiam.


Pin.


Lectos eburatos, auratos. Gel. Accubabo regie.


Pin.


Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia


advexit, nimium bonae rei. Gel. Hercle rem gestam bene.

55

Pin.

380

Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,


sambucas advexit secum forma eximia. Gel. Eugepae,


quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.


Pin.


Poste unguenta multigenerum multa. Gel. Non vendo logos.


iam non facio auctionem, mi optigit hereditas:

60 385

malivoli, perquisitores auctionum, perierint.


Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.


[spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.]


Pin.


Poste autem advexit parasitos secum. Gel. Ei, perii miser.


Pin.


Ridiculissumos. Gel. Revorram hercle hoc quod converri modo.

65

Pan.

390

Vidistin virum sororis Pamphilum? Pin. Non. Pan. Non adest?


Pin.


Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus


praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.


Gel.


Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.


ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.

70 395

Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.


Pan.


I intro, Pinacium, iube famulos rem divinam mi apparent.


bene vale. Gel. Vin administrem? Pan. Sat servorum habeo domi.--


Gel.


Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,


si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.

75 400

ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;


nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.--




Indice Libri - Freenfo.net