Stichus 5.4




Sangarinvs


Agite ite foras: ferte pompam. cado te praeficio, Stiche.


omnibus modis temptare certumst nostrum hodie convivium.

685

ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.


quisquis praetereat, comissatum volo vocari. Stichvs Convenit,

5

dum quidem hercle quisque veniat, <veniat> cum vino suo.


nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini.


nosmet inter nos ministremus monotropi. Sang. Hoc conviviumst

690

pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,


oleae interiplio, lupillo, comminuto crustulo.

10

Stich.


Sat est: servo homini modeste melius facere sumptum quam ampliter.


suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis


batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:

695

tamen bibimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.


Sang.


Age dice uter utrubi accumbamus. Stich. Abi tu sane superior.

15

atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido:


vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.


Sang.


Quid istuc est provinciai? Stich. Vtrum fontine an Libero

700

imperium te inhibere mavis? Sang. Nimio liquido Libero.


sed amica mea et tua dum cenat dumque se exornat, nos volo

20

tamen ludere inter nos. strategum te facio huic convivio.


Stich.


Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio


cynice hic accipimur quam in lectis. Sang. Immo enim nimio hic dulcius.

705

sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?


vide, quot cyathos bibimus. Stich. Tot quot digiti tibi sunt in manu.

25

cantio Graecast: ê pent' ê tria pin' ê mê tettara.


Sang.


Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.


bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.

710

[ Stich. Bibe si bibis. Sang. Non mora erit apud me. Stich. Edepol convivi sat est,


modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.]

30

Stich.


Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.


Sa.


Nimis vellem aliquid pulpamenti. St. Si horum, quae adsunt, paenitet,


nihil est. tene aquam. Sang. Melius dicis; nil moror cuppedia.

715

bibe, tibicen. age si quid agis, bibendum hercle hoc est, ne nega.


quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?

35

[age si quid agis] accipe inquam. non hoc <tuo fit sumptu>: inpendet publicum.


haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias.


Stich.


Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo.

720

nolo ego nos prosumo bibere. nulli rei erimus postea;


namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.

40

Sang.


Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.


age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias,


suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,

725

agedum. Stiche, uter demutassit, poculo multabitur.


Stich.


Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.

45

Sang.


Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.


St.


Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:


haec facetiast, amare inter se rivalis duos,

730

uno cantharo potare, unum scortum ducere.


hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,

50

unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;


tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri invidet.


Sang.


Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.


Stich.

735

Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. Sang. Censeo.


Stich.


Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos

55

foras egredere, satis mihi pulchra es. Sang. At enim pulcherrima.


Stich.


Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.


Sang.

740

Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,


si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus.




Indice Libri - Freenfo.net