Plautus Trinummus







PROLOGVS

Lvxvria 


Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.


Inopia 


Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.


Lvx. 


Adest. em illae sunt aedes, i intro nunciam.--


nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam

 5

deducam, si quidem operam dare promittitis.


nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet,


huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.


primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;


tum hanc mihi gnatam esse voluit Inopiam.

 10

sed ea huc quid introierit impulsu meo


accipite et date vocivas aures dum eloquor.


adulescens quidam est, qui in hisce habitat aedibus;


is rem paternam me adiutrice perdidit.


quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,

 15

dedi ei meam gnatam, quicum aetatem exigat.


sed de argumento ne exspectetis fabulae:


senes qui huc venient, ei rem vobis aperient.


huic Graece nomen est Thensauro fabulae:


Philemo scripsit, Plautus vertit barbare,

 20

nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat


ut liceat possidere hanc nomen fabulam.


tantum est. valete, adeste cum silentio.--



Indice Libri - Freenfo.net