Trinummus 3.2






Lysiteles


Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.


Lesbonicvs


Potin ut me ire quo profectus sum sinas? Lys. Si in rem tuam,


Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.


Lesb.

630

Quod est facillumum, facis. Lys. Quid id est? Lesb. Amico iniuriam.

5

Ly.


Neque meumst neque facere didici. Le. Indoctus quam docte facis.


quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?


[qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.


Lys.


Egone? Lesb. Tune. Lys. Quid male facio? Lesb. Quod ego nolo, id cum facis.


Lys.

635

Tuae rei bene consulere cupio. Lesb. Tu [mihi] es melior quam egomet mihi?

10

sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.


Lys.


An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?


Lesb.


Nullum beneficium esse duco id quod quoi facias non placet.


scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,

640

nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.

15

Lys.


Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:


itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,


ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?


atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,

645

tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam

20

ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,


culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.


praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.


nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:

650

cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:

25

in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.


atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto,


ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam


cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.


Lesb.

655

Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,

30

ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:


scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;


ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.


et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.


Lys.

660

At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere

35

perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;


et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,


tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,


in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.

665

pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;

40

scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi


pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.


ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;


atque is mores hominum moros et morosos efficit:

670

minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet;

45

quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;


[ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.]


insanum [et] malumst in hospitium devorti ad Cupidinem.


sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.

675

si istuc, ut conare, facis indicium tuom incendes genus;

50

tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom,


atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati--


ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.


Lesb.


Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.

680

sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.

55

meam [vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit


me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis


esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.


numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.

685

sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.

60

Lys.


Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi


atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?


Lesb.


Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,


sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,

690

me germanam meam sororem in concubinatum tibi,

65

si sine dote <dem>, dedisse magis quam in matrimonium.


quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio


te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:


tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.


Lys.

695

Quid? te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim?

70

Lesb.


Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen


is est honos homini pudico, meminisse officium suom.


Lys.


Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:


id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris

700

atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,

75

effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,


cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:


mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.


id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.


Stas.

705

Non enim possum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, palin.

80

facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.


hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.


etiam ob stultitiam tuam te curis multabo mina.


Lesb.


Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?


S.

710

Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. Le. I hac mecum domum,

85

Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.


Lys.


Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:


si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,


sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom;

715

sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,

90

ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.--


Stas.


Abiit [hercle] ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.


hic quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,


nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,

720

fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.

95

video caculam militarem me futurum haud longius:


ad aliquem regem in saginam erus sese coniciet meus;


credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore


et capturum spolia ibi illum qui [meo] ero adversus venerit.

725

egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas sumpsero,

100

cassidem in caput, dormibo placide in tabernaculo.


ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom


dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.--




Indice Libri - Freenfo.net