Truculentus 1.1






Diniarchvs


Non omnis aetas ad perdiscendum sat est


amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis;


neque eam rationem eapse umquam educet Venus,

25

quam penes amantum summa summarum redit,

5

quot amans exemplis ludificetur, quot modis


pereat quotque exoretur exorabulis:


quot illic blanditiae, quot illic iracundiae


sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui,

30

quid perierandum est etiam, praeter munera:

10

primumdum merces annua, is primus bolust,


ob eam tres noctes dantur; interea loci


aut ara aut vinum aut oleum aut triticum,


temptat benignusne an bonae frugi sies:

35

quasi in piscinam rete qui iaculum parat,

15

quando abiit rete pessum, adducit lineam;


si inierit rete piscis, ne effugiat cavet:


dum huc dum illuc rete <circumv>or<tit>, impedit


piscis usque adeo donicum eduxit foras.

40

itidem si amator id quod oratur dedit

20

atque est benignus potius quam frugi bonae


[adduntur noctes, interim ille hamum vorat],


si semel amoris poculum accepit meri


eaque intra pectus se penetravit potio,

45

extemplo et ipsus periit et res et fides.

25

si iratum scortumst forte amatori suo,


bis perit amator, ab re atque <ab> animo simul;


sin alter altri propitiust, idem perit:


si raras noctes ducit, ab animo perit;

50

sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit.

29a 50a

iteca in aedibus lenosis

30

prius quam unum dederis, centum quae poscat parat:


aut periit aurum aut conscissa pallula est


aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum


aut vasum ahenum antiquom aut lectus laptiles

55

aut armariola Graeca, aut aliquid semper <est>

35

quod petra debeatque amans scorto suo.


atque haec celamus nos clam magna industria,


quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,


ne qui parentes neu cognati sentiant;

60

quos cum celamus si faximus conscios,

40

qui nostrae aetati tempestivo temperent,


unde anteparta demus postpartoribus,

41a 62a

faxim lenonum et scortorum plus est


et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.


nam nunc lenonum et scortorum plus est fere,

65

quam olim muscarum est cum caletur maxime.

45

nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias


scorta <et> lenones qui sedent cottidie,


ea nimia est ratio; quippe qui certo scio,


ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.

70

quos quidem quam ad rem dicam in argentariis

50

referre habere, nisi pro tabulis, nescio,


ubi aera perscribantur usuraria:


accepta dico, expensa ne qui censeat.


postremo id magno in populo mulier hominibus,

75

re placida atque otiosa, victis hostibus:

55

amare oportet omnes qui quod dent habent.


nam mihi haec meretrix quae hic habet, Phronesium,


suom nomen omne ex pectore exmovit meo,

57a 78a

phronesim, nam phronesis est sapientia.


nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,

80

quod amantis multo pessimum est pecuniae;

60

eadem postquam alium repperit qui plus daret,


damnosiorem, mihi exinde immovit loco,


quem antehac odiosum sibi esse memorabat mala,


Babyloniensem militem. is nunc dicitur

85

venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:

65

peperisse simulat sese, ut me extrudat foras


atque ut cum solo pergraecetur milite;


eum esse simulat militem puero patrem.

67a 88a

eum isti suppositum puerum opinor pessumae.


mihi verba retur dare se? an me censuit

90

celare se potesse, gravida si foret?

70

nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius,


legatus hinc quo cum publico imperio fui.


sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;


cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.




Indice Libri - Freenfo.net