Truculentus 4.4






Phronesivm


Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam;

855

si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.


nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male.


ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.

5

ubi id audivi, quam <ego propere potui egressa huc sum foras.


Din.

858a

Lubet adire> quam penes est mea omnis res et liberi.


Phron.


Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.


Din.

860

Mulier, ad <te> sum profectus. Ph. Quid agitur, voluptas mea?


Din.


Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.


Phron.


Scio mecastor quid velis et quid postules et quid petas:

10

me videre vis, [et me] te a me ire postulas, puerum petis.


Din.


Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.


Phron.

865

Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua


et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom


et <me> quasi pro derelicta: scio, abituru's. sed tamen

15

cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,


aetatem qui non cubili <uni> umquam committit suam,

870

quin, si unum obsideatur, aliud <iam> perfugium <ele>gerit.


Din.


Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.


nunc puerum redde. Phron. Immo amabo ut hos dies aliquos sinas

20

eum esse apud me. Din. Minime. Phron. Amabo. Din. Quid opus <est>? Phron. In rem meam <est>.


triduom hoc saltem, dum aliquo miles circumducitur,

875

sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;


si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam efflaverit.


Din.


Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;

25

nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.


Ph.


Multum amo te ob istam rem mecastor. ubi domi metues malum,

880

fugito huc ad me: saltem amicus mi esto manubinarius.


D.


Bene vale, Phronesium. Ph. <An non et>iam tuom oculum vocas?


Din.


Id quoque interim futatim nomen commemorabitur.

30

numquid vis? Ph. Fac valeas. D. Operae ubi mi erit, ad te venero.--


Phron.


Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.

885

verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem <sunt> opes.


propter hunc spes etiamst hodie tantum iri militem;


quem ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.

35

quae cum multum abstulimus, hau multum <eius> apparet quod datum est:


ita sunt gloriae meretricum. Astaphivm Aha tace. Phron. Quid est, obsecro?


A.

890

<Pater> adest pueri. Ph. Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.


A.


<Ipsus est>. Ph. Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. A. Rectam tenet.


Phron.


Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.




Indice Libri - Freenfo.net