Publilio Siro

PROVERBI



Naturam abscondit, cum improbus recte facit.Nondum felix es, si nondum te turba deridet.
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit 
invidia.
Non aspicias quam plenas quis deo manus, sed quam puras admoveat.
Non enim aliter, nisi optimus animus, pulcherrimus dei cultus 
est. 
[5] Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.

Nihil petas, quod negaturus es.
Nihil negabis, quod petiturus es.
Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
Nihil prodest didicisse, bene facere si cesses.
[10] Nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est.

Nam facta cernuntur, animus non videtur.
Non quam multis placeas, sed qualibus stude.
Nequitia ipsa poena sui est.
Nam mala conscientia saepe tuta est, secura numquam.
[15] Neminem cito accusaveris, neminem cito laudaveris.

Nullum putaveris esse locum sine teste.
Nulla pusilla domus, quae multos recipit amicos.
Numquam enim scelus scelere vindicandum est.
Omne peccatum actio est.
[20] Omnis autem actio voluntaria est, tam honesta quam turpis.

Omne ergo peccatum voluntarium est.
Omitte excusationem, nemo peccat invitus.
Odia multorum sub vultu, multorum sub osculo latent.
Omnia tamen pandentur, non dico si cecideris, sed si titubaveris.
[25] Omnis affectus hoc habet, ut in quod ipse insanit, ceteros
furere putet.

Omnes enim vitam differentes mors incerta praevenit.
Omnis itaque dies velut ultimus ordinandus est.
Oratorem te puta, si tibi ipsi quod oportet persuaseris.
Opinantur de te homines male, sed mali: displicere enim malis 
laudabile est.
[30] Obiurgationi semper blanditiae aliquid admisce.

Odium oportet peccandi, non metum facias.
Optimum est semper ignoscere, tamquam si ipse cotidie pecces.
Optimum est maiorum vestigia sequi, si recte praecesserint.
Omnis doctor in vitae ratione peccans turpior est,
[35] Ob hoc quod in officio, cuius magister esse vult,
labitur.

Peccandi duo sunt genera, aliud ex proposito, aliud ex
neglegentia.
Plerique metu peccare cessant, non innocentia.
Profecto tales timidi, non innocentes dicendi.
Priusquam promittas deliberes, ut cum promiseris facias.
[40] Prius si negaveris, fecisse postea fallere est.   

Propter causam multa amico dabis, multae causae etiam contra 
amicum.
Pro eo religiosior eris, quo melior.
Praestabis parentibus pietatem, cognatis dilectionem.
Praestabis amicis fidem, omnibus aequitatem.
[45] Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.

Pecuniae imperare oportet, non servire.
Pecunia si uti scias, ancilla est, si nescias, domina.
Pecunia non satiat avaritiam, sed inritat.
Putandus est recte fortior qui cupiditates quam qui hostes
subicit.
[50] Peiora sunt tecta odia quam aperta.

Propterea te loquax inimicus mionus quam taciturnus offendit.
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.
Plerique cum stultis maledicunt, ipsi sibi convicium faciunt.
Perturpe est enim, quod obicitur in obiciente cognosci.
[55] Pulcherrimum est omnia praestare nihil exigentem.

Principium discordiae est, aliquid ex communi suum facere.
Plerique famam, conscientiam pauci verentur.
Quidam quosdam occidit inimicos, non quia meruerant, sed quia 
habebat.
Quam iniquum est nocuisse, quia oderis laedere.
[60] Quantum iniquius odisse, quia laeseris.

Quam magnarum virium est neglegere laedentem.
Qui enim vindicat, sentit.
Quid sis interest, non quid habearis.
Quamvis agas, ut ne quis merito tuo te oderit, erunt tamen semper
qui oderint.
[65] Quam magnum est non laudari et esse laudabilem.

Qui succurrere perituro potest, cum non succurrit, occidit.
Quid est homini inimicissimum? alter homo.
Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.
Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.
[70] Quid est dare beneficium? imitari deum.

Quis est pauper? qui sibi videtur dives.
Quidam inimici graves sunt amici leves.
Quietissime viverent homines, si duo verba tollerentur: meum et 
tuum.
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
[75] Quod tacitum esse vis, nemini dixeris,

quia non poteris ab alio exigere silentium, si tibi ipse non 
praestas.
Qui servis crudelis est, ostendit in alios non voluntatem sibi 
deesse, sed potestatem.
Qui ob hoc iniuriam facit, quia potest, cito desinit, quia fecit.
Quid dulcius quam habere, cum quo omnia audeas;
[80] quem sic credas, ut te; cui sic loquaris quasi tecum.

Quanti tales amicos habere voluerunt, et ipsi tales esse non 
possunt.
Repelli se homines facilius quam decipi ferunt.
Respue crudelitatem et matrem crudelitatis iram.
Re vera memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.
[85] Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.

Res vera est, qui a multis timetur, multos timet.
Regibus peius est multo quam servientibus:
re vera, quia illi singulos, isti universos timent.
Res ipsa ut praestare possimus efficiet, si polliceri properamus 
honesta.
[90] Rem maximam promittit tibi sapientia, ut te reducat tibi.

Recta ingenia debilitat verecundia, prava confirmat audacia.
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
Recte parem et inferiorem laudas, quia pertinet ad gloriam tuam.
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam 
vindicando.
[95] Sunt, quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias
mens otiosa discurrit.

Si in clientelam felicis hominis potentisque perveneris, aut 
veritas aut amicitia perdenda est.
Si vis beatus esse, cogita hoc primum: contemne contemni.
Si multis placuerit vita tua, tibi placere non poterit.
Solitudinem quaerat, qui vult cum innocentibus vivere.
[100] Stultum est timere, quod vitari non potest.

Semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio.
Succurre paupertati amicorum, immo potius occurre.
Secreto admone amicos, palam lauda.
Si bene te institueris, pudeat fieri deteriorem.
[105] Si quis irascitur, ab alio poenas petit, a se exigit.

Severissime enim nos adversum peccantes ingerimus, et ipsi eadem 
committimus.
Sicut formosa pictura est, cuius nulla pars errat,
sic et formosus homo, in quo nulla peccatis foeda est.
Si invitus pares, servus es; si volens, minister.
[110] Scias eum multis virtutibus abundare, qui alienas amat.

Si non invideris, maior eris: nam qui invidet, minor est.
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
Scito enim et illud, quod nulli invidet vir bonitate praeditus. 
Sunt multi qui plurima verbis, non re contemnunt;

[115] sed ipsa, quae spernunt, clam furantur.
Timidus cautum se vocat, sordidus parcum.
Tutissima res est, nihil timere praeter deum.
Tene semper vocis et silentii temperamentum;
tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
[120] Tacere qui nescit, nescit loqui.

Tristitiam, si potes, ne admiseris.
Turpe praebet spectaculum aeger animus.
Turpia ne dixeris: paulatim enim pudor rerum per verba discutitur
Transibit sermo in effectum, si honesta loquamur.
[125] Tolerabilior est, qui mori iubet, quam qui male vivere.

Tolerabilior est poena, non posse vivere quam nescire.
Talem diligentiam exhibe in amicitiis conparandis, ne incipias 
amare, quem deinceps possis odisse.
Tu primum exhibe te bonum, et sic quaere alterum similem tui.
Turpius nihil est quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter
vixeris.
[130] Vix quisquam in bonum nisi ex malo transit.

Vis omnibus esse notus? prius effice, ut neminem noveris.
Vis habere honorem?  dabo tibi magnum imperium: impera tibi. 
Vide si adhuc malus es, et similibus parce.
Verum si esse desisti, quare aliis locum emendationis abscidas?
[135] Vitium fuit prius adsentatio, nunc mos est.

Verum non dicimus, ne audiamus.
Utilis educatio et disciplina mores facit,
unde bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit.
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
[140] Verba rebus, non personis accipienda sunt.

Vires tuas anmci beneficiis, inimici inittriis sentiant.
Vita omnis brevis est; ideo immortalitas est mors honesta.
Vir est bonus, qui in tantum perduxit animum suum,
ut non modo nolit peccare, sed etiam non possit.
[145] Ut aliquid auri extrahamus, terras pervertimus;
ut summum bonum occupemus, scrutari pectus piget.

Virtutem cuius progressu videris, ne exitum eius desperes.
Zelum de deo tantum habeas, non contra homines.
Zelari autem hominibus vitiosum est.

Indice Libri - Freenfo.net